Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Remotis iis quibus existimabatur vanam esse inquisitionem qua quaerebatur an Deus sit, Sanctus Thomas tam philosophorum quam theologorum rationes adducit quibus probatur Deum esse 1. Circa hoc autem duo principaliter facit: primo enim rationes ex VIII Physicorum sumptas inducit; secundo, rationes sumptas ex Metaphysica et Damasceno 2. Quantum ad primum, duo facit: primo, ipsas rationes inducit; secundo, ostendit quantum efficaciae habeant 3.
I. Quantum ad primum, arguitur primo 4 sic. Omne quod movetur, ab alio movetur. Aut ergo illud movens movetur, aut non. Si secundum, habetur propositum: quia movens immobile dicimus Deum. — Si primum, ergo ab alio movente movetur. Sed non est processus in infinitum. Ergo necesse est ponere aliquid primum movens immobile.
- Assumptum primum probatur. Primo. Quod a seipso movetur, est primo motum. Ergo ad quietem unius partis sequitur quies totius: si enim, quiescente una parte, alia eius pars moveretur, tunc ipsum totum non esset primo motum. Sed cuius quies ad quietem sequitur alterius, oportet quod eius motus ad motum alterius sequatur. Ergo tale non movetur a seipso. Ergo quod ponebatur a seipso moveri, non movetur a seipso. — Nec obstat si dicatur quod moventis seipsum pars non potest quiescere; item, quod partis non est quiescere vel moveri nisi per accidens, ut calumniatur Avicenna. Quia vis rationis consistit in hoc quod, si aliquid seipsum moveat primo, suum moveri non dependet ab aliquo. Moveri autem divisibilis dependet a partibus, sicut et esse. Oportet autem hanc conditionalem esse veram, Si quiesceret pars, quiesceret totum. Quae potest esse vera etiam antecedente existente impossibili.
Secundo, inductione probatur discurrendo per omnia quae moventur aut per se, aut per accidens, aut per violentiam, aut per naturam.
Tertio, quia omne quod movetur, inquantum huiusmodi, est in potentia: et omne quod movet, inquantum huiusmodi, est in actu. Idem autem non est simul in actu et in potentia respectu eiusdem.
Addit autem Sanctus Thomas quod non est differentia inter Platonem ponentem quod est devenire ad primum quod movet se, et Aristotelem ponentem quod est devenire ad primum omnino immobile. Quia Aristoteles sumpsit motum prout est actus existentis in potentia inquantum huiusmodi; Plato vero accipiebat motum pro qualibet operatione, ita quod intelligere sit quoddam moveri.
- Quod autem non sit processus in infinitum in moventibus et motis, quod secundo assumebatur in ratione principali, probatur. Tum quia, cum oporteat omnia huiusmodi infinita esse corpora; et corpus quod movet motum, simul dum movet moveatur; necesse est omnia moveri dum unum movetur. Et cum unum eorum moveatur tempore finito, quia est finitum, necesse est omnia illa moveri tempore finito. Hoc autem est impossibile: quia, cum sint quasi unum mobile per continuationem aut per contiguationem, unum infinitum movebitur tempore finito.
Tum quia non erit aliquid primum movens, sed omnia erunt quasi media moventia. Et sic nihil movebitur: quia, remoto primo movente vel cessante a motione, nullum aliorum movebit neque movebitur.
Tum quia omnia erunt quasi instrumentaliter moventia, nihilque erit principale movens. Et sic etiam nihil movebitur.
II. Circa primam rationem qua probatur omne quod movetur ab alio moveri, cum supponitur quod oportet, si aliquid seipsum moveat, ut illud sit primo motum, adverte quod hic loquitur Sanctus Thomas ad mentem Aristotelis: de eo scilicet quod seipsum primo movet, non autem de eo quod seipsum non primo movet. Si enim aliquid seipsum primo moveat, oportet ut totum moveat secundum seipsum, et totum secundum seipsum moveatur, ut sic sit et primo movens et primo motum. Si enim pars tantum moveret et non totum, pars esset primo movens, idest non per aliquid aliud; totum autem non diceretur primo movere, sed per aliud, hoc est per partem. Similiter si pars tantum moveretur per se, illa esset primo mota, totum autem diceretur non primo moveri, sed per partem.
III. Circa illam propositionem, Quod quiescit quiescente alio, non movetur a seipso, occurrit dubium. Quia aliquis posset dicere quod est vera de quiescente ad quietem alterius moventis, non autem de quiescente ad quietem partis. Pars enim est materia totius, non autem quod movet totum. Ideo quod totum quiescat ad quietem partis, non arguit ipsum ab alio moveri: sed quod motus totius non potest esse absque motibus partium, sicut nihil potest esse absque sua materia. Quod inconveniens non est.
Ad evidentiam huius praemittendum est, secundum Commentatorem, VII Physicor., comment. 2, quod illa propositio est intelligenda de eo quod per se quiescit ad quietem alterius, non autem de eo quod per accidens quiescit. Posito enim quod lapis a seipso descenderet, posset nihilominus ad quietem lapidis molaris occurrentis sibi et violenter detenti, sursum quiescere, sed hoc per accidens esset. — Ad dubium autem dicitur quod non solum arguitur aliquid a seipso non moveri primo si ad quietem moventis quiescat, sed etiam si quiescat ad quietem partis. Nam, ut inquit Albertus, VII Physic. 5, si ponatur aliquid movere seipsum primo, quiescente una parte eius posset reliqua pars motu totius moveri: alioquin movere et moveri non conveniret toti primo. Ideo, si quiescente parte quiescat totum, illud arguit totum ab alio moveri.
IV. Sed quod ulterius assumit Sanctus Thomas, moveri rei divisibilis a partibus dependere sicut et esse, habet difficultatem. Quoniam videtur magis e contrario se habere. Esse enim et motus non convenit primo et per se partibus, sed toti: cum non sint nisi per esse totius, neque moveantur nisi motu totius, si quod localiter movetur sit continuum. Ergo non dependet esse et motus totius ab esse et motu partium, sed magis esse et motus partium ab esse et motu totius.
Respondetur quod, licet partes formaliter sint per esse totius, et similiter formaliter uno motu moveantur qui est motus totius continui, secundum quod motus dividitur ad divisionem mobilis; sunt tamen causa totius in genere causae materialis, et motus partium sunt materia motus totius. Et sic partes, inquantum huiusmodi, sunt priores toto. Unde esse et motus totius dependet a partibus in via generationis et in genere causae materialis: partes autem dependent a toto in genere causae formalis.
- Sed tunc insurgit maius dubium. Si ideo nihil seipsum movet primo quia moveri ipsius dependet in genere causae materialis a moveri partium, sequitur quod nec etiam aliquid poterit ab alio primo moveri: quia in omni moto verum est quod moveri totius materialiter a moveri partium dependet.
Dicitur primo quod, licet aliquid moveatur primo primitate temporis et primitate informationis, quia aliquid totum simul secundum omnes partes movetur et informatur motu; tamen verum est nihil moveri primo, etiam ab alio, primitate causalitatis omnimodae, ita scilicet quod eius moveri a moveri alterius in nullo genere causae dependeat. Sicut enim totum a partibus materialiter dependet ita quod, remotis partibus, removetur totum; ita motus totius a motibus partium dependet ita quod, remotis partium motibus, removetur motus totius.
Dicitur secundo quod, si aliquid moveat seipsum primo ita quod totum moveat totum secundum quod ipsum, et totum secundum quod ipsum moveatur, oportet ut totum a seipso primo moveatur primitate causalitatis, ita quod in nullo genere causalitatis motus totius ab alio dependeat; et item quod per remotionem motus a parte non removeatur a toto. Ut enim patet I Poster. 6, quod alicui primo convenit, non per aliud ipsi convenit, immo aliis per ipsum; neque ab ipso removetur quia removeatur ab alio; ut in VII Physic. 7 contra Scotum ostendimus; ibi enim materiam hanc diffusius pertractavimus. Et quia impossibile est alicuius motum a partium motibus non dependere, ideo et aliquid primo seipsum movere est impossibile.
V. Ulterius, in secunda ratione, qua probatur nihil a seipso moveri per inductionem, adverte quod illud quod movetur per accidens, potest quidem a seipso aliquo modo moveri, dum scilicet aliquod movet aliud et ad eius motum movetur, sicut cum anima movetur ad motum corporis a se moti, et nauta ad motum navis: sed primo a seipso moveri non potest. Nam si ad motum alterius movetur, manifeste constat illud non primo et secundum quod ipsum moveri.
VI. Circa tertiam rationem ad idem dubitatur ex Scoto, I Sent., d. III, q. 7, ad argg. pro 2ª opin. Dicit enim quod, licet nihil possit simul esse in actu formali et in potentia formali respectu eiusdem, puta actu calidum et potentia calidum, potest tamen aliquid esse in actu virtuali et in potentia formali simul. Et sic tenet posse aliquid seipsum primo movere dum est in actu virtuali, quia scilicet habet virtutem ut possit movere; et dum est in potentia formali, quia scilicet non habet formaliter formam quam per motum acquirit, sed potest habere. Hoc autem latius declarat II, d. II, q. 10, ad 2.
Addit etiam quod ista propositio, Nihil agit in se, non est vera nisi de aliquo agente univoco. — Quod sane ubi ipsam propositionem per rationem adductam probat, deducit quod idem esset calidum et non calidum, similiter autem et aliorum unumquodque quorumcumque movens necesse est habere univocum. In quibus verbis manifeste videtur velle quod tantum in univocis intendit verum esse quod nihil movet seipsum primo, non autem in aequivocis.
VII. Sed contra hanc responsionem arguitur. Et primo, quod primum dictum non sit ad mentem Aristotelis, arguitur sic. Vult Aristoteles ex illa propositione probata, scilicet quod idem non movet seipsum primo, habere quod movens seipsum dividitur in duas partes, quarum una est movens et altera est mota. Unde in fine textus 40 concludit: Hoc igitur movet, illud autem movetur, eius quod seipsum movet. Sed si propositio assumpta, scilicet quod idem non potest simul esse in actu et in potentia, intelligeretur tantum de actu et potentia formali, non autem de actu virtuali et potentia formali, non probaretur hoc intentum. Diceretur enim quod movens seipsum localiter non est in actu formali, sed in actu virtuali et potentia formali; et sic non oportet quod dividatur in duas partes, quia esse in actu virtuali et potentia formali eidem convenire simul possunt; et per consequens idem potest seipsum movere primo. Ergo.
Praeterea, dicitur aliquid esse secundum naturam suam in actu virtuali alicuius formae, quia habet virtutem producendi illam formam. Sed quod habet virtutem producendi formam aliquam in seipso, non potest carere illa forma. Ergo non potest simul aliquid esse in actu virtuali et in potentia formali ad illam formam: — Probatur minor. Quia, posita causa naturali sufficienti, ponitur eius effectus in re.
- Quod autem secundum dictum non sit verum, probatur. Et primo, quod non sit ad mentem Aristotelis. Cum enim Philosophus ex hoc quod non est processus in infinitum deducit quod oportet devenire ad unum primum movens seipsum, et quod oportet quod una pars eius sit movens et alia mota eo quod nihil movet seipsum primo, aut ponit caelum movens tanquam agens univocum; aut tanquam agens aequivocum. Non tanquam agens univocum: tum quia Aristoteles ponit id secundum quod est movens, esse immobile, et per consequens caelum, inquantum se movens, non movet se per motum, ut sit movens univocum; tum quia movens se localiter non causat in seipso motum per motum localem in seipso existentem, quasi motus localis sit forma per quam agat. Ergo movet se tanquam movens aequivocum. Ergo propositio assumpta non est vera tantum in agentibus univocis, sed etiam in aequivocis, secundum Aristotelem, oportet ut movens se dividatur in partem moventem et partem motam.
Secundo. Agens aequivocum dicitur cui non convenit habere in se formam sui effectus, sed aliquid eminentius in quo illa forma continetur. Sed si aliquid existens in actu virtuali esset simul secundum idem in potentia formali, haberet in se aliquando formaliter illam formam cuius esset causa: cum scilicet esset reductum de potentia ad actum. Ergo tale non esset agens aequivocum.
Tertio, ratio quare repugnat quod aliquid sit simul in actu formali et in potentia formali, est quia ratio actus et ratio potentiae passivae sunt oppositae, eo quod unius ratio consistat in perfectione, alterius vero in imperfectione et privatione. Sed non minoris perfectionis est actus virtualis quam actus formalis: immo excellentiorem modum habet. Ergo, si repugnat quod aliquid sit simul in actu formali et in potentia formali, in iis scilicet quae univoce dicuntur, multo magis repugnabit quod aliquid sit simul in actu virtuali et in potentia formali, in aequivocis videlicet.
Ad auctoritatem autem Aristotelis, omissa expositione Commentatoris ibidem, dicitur quod Aristoteles facit mentionem de univocis quia in iis nobis manifestum est idem non posse esse in actu et in potentia; relinquens pro manifesto quod, si in illis illud non potest esse, multo minus poterit esse in aequivocis, in quibus actus est modo eminentiori.
VIII. Sed remanet dubium circa hoc ex verbis Sancti Thomae Iª, q. LXXVII, a. 6. Ibi enim ait quod subiectum, inquantum est in potentia, est susceptivum proprii accidentis, inquantum autem est actu, est eius productivum: ex quo concludit quod non est inconveniens potentias animae fluere ab essentia animae sicut a principio, et tamen aliquas earum esse in anima sola sicut in subiecto. Ex iis enim arguitur sic. Anima est in actu virtuali respectu suarum potentiarum, et in potentia formali respectu earundem: cum sit productiva earum inquantum est in actu, susceptiva autem inquantum est in potentia. Ergo.
Respondetur quod ex verbis Sancti Thomae non habetur quod anima sit in actu virtuali et in potentia formali: sed solum quod habet aliquid actualitatis et aliquid potentialitatis, secundum quorum unum producit, secundum alterum vero est subiectum potentiarum. Nam esse in potentia formali est non habere formam et posse habere illam; et sic esse in actu virtuali et in potentia formali est posse in se per actionem mediam et transmutationem producere et recipere formam quae non habetur. Hoc autem non invenitur in anima respectu potentiarum: quia nunquam anima caret suis potentiis, praesertim iis quae sunt in sola anima, ut sunt intellectivae, sed semper illis est coniuncta; cum non per actionem mediam producantur, sed per naturalem sequelam. Non inconvenit autem quod idem causet aliquid in se per naturalem resultationem, et quod sit principium illius inquantum habet aliquid actualitatis, subiectum vero inquantum non est simplex actus sed habet aliquid potentialitatis: sicut anima in ordine ad suum esse habet rationem potentiae. Sed bene impossibile est quod aliquid causet in se aliquam formam per actionem et transmutationem mediam: quia hoc supponit rem simul esse in actu et in potentia remota ab actu.
Advertendum tamen, cum dicimus idem non posse esse movens et motum, agens et patiens, respectu eiusdem, quod non intelligimus de identitate suppositi: idem enim suppositum potest esse agens et patiens. Sed loquimur de identitate formalis principii agendi et patiendi: dicimus enim quod non potest unum et idem esse principium agendi et patiendi respectu eiusdem.
IX. Circa primam rationem qua probatur non esse in moventibus et motis processum in infinitum, dubitatur. Videtur enim inefficax esse. Non enim sequitur, si fiat unum continuum ex infinitis numero mobilibus, quod unus numero motus sit infinitus in tempore finito, loquendo de motu infinito secundum quod totum corpus infinitum aliquod spatium pertransit, in quo sensu VI Physicorum probatur mobile infinitum non posse moveri tempore finito. Diceretur enim quod, si sint infinita moventia et mota separata et distincta, eodem tempore finito omnia movebuntur, sed non pertranseundo eandem magnitudinem finitam, sed aliam et aliam. Tantam enim magnitudinem pertransibit quod ultimo movetur in tanto tempore; et aequalem illi in eodem tempore movens proximum pertransibit, si movens mobili applicatum illud moveat motu recto, sitque eiusdem quantitatis cum illo, et ad eius extremitatem applicetur, sicut si baculus unius cubiti baculum eiusdem quantitatis pelleret. Eodem modo si imaginaremur ex illis unum continuum fieri, non sequeretur ipsum totum finito tempore unam pertransire magnitudinem: sed eius partes finitas secundum quantitatem magnitudines diversas finitas quantitate, numero autem infinitas, finito tempore pertransire, ita quod unaquaeque pars eius finita finitum aliquod spatium pertransiret. Quod quidem licet sit impossibile, cum probetur ab Aristotele, III Physic.8 et I Caeli9, infinitum moveri non posse; tamen hic non videtur ab Aristotele intendi, cum in VI Physicorum hunc sensum non habuerit, quando probavit infinitum finito tempore moveri non posse.
Dicerem ego, salvo meliori iudicio, quod ista ratio Aristotelis habet locum in motu circulari tantum, quo unum corpus circulare ab alio contentum circulariter movetur, ita quod omnia eodem motu diurno moventur, sicut accidit in sphaeris caelestibus. Consideravit enim Aristoteles universi ordinem, in quo elementa ab orbe lunae continentur, corporaque caelestia se continent, et omnia singulis diebus ab oriente in occidentem moventur redeundo ad orientem, ita quod aequali tempore et inferiora et superiora tali motu moventur: in illisque, utpote habentibus essentialem ordinem in movendo, probavit non esse processum in infinitum. Beneque sequitur, si ex infinitis corporibus taliter motis unum continuum corpus fieret, quod infinitum tempore finito moveretur aliquod spatium pertranseundo. Cum enim omnes nunc sphaerae spatium quod est ab oriente ad occidentem, redeundo ad orientem, in die naturali pertranseant, non obstante quod una sit maior alia, et superior sphaera maius spatium pertranseat; si undecima sphaera esset, suum spatium pertransiret eodem tempore; similiter si duodecima, si tertiadecima, et sic in infinitum; ex illa suppositione quod, si omnia sunt moventia ex eo quod moventur, oportet ut simul omnia moveantur. Sequitur ergo quod infinita illa corpora finito tempore aliquod spatium pertransirent sua revolutione. Si ergo imaginemur ex illis infinitis numero corporibus unum corpus infinitum fieri, tunc illud spatium aliquod finito tempore pertransibit: quod est VI Physicorum improbatum.
X. Circa secundam rationem ad idem, dubitatur. Quia ponentes esse processum in infinitum in moventibus et motis, negarent illud assumptum, scilicet quod, remoto primo movente vel cessante a motione, nullum aliorum moveretur. Ubi enim non est primum, causa posterior non dependet a prima in causando, nec complementum causalitatis habet dependentiam a prima. Licet enim ascensus infinitus et descensus cum temporis successione in infinitum repugnet complemento, ascensus tamen et descensus causalitatis infinitus non repugnat complemento. Talis autem est infinitas moventium et mobilium infinitorum: quia supponitur omnia simul movere et moveri.
Respondetur quod ratio Aristotelis efficax est si bene consideretur. Fundamentum enim rationis est quod in moventibus et motis essentialiter ordinatis oportet aliquod primum esse. Istud autem diligenter consideranti patet. Quia, si sint plura moventia et mota in quibus non sit primum aliquod non motum, tota multitudo moventium se habebit ut unum movens motum. Hoc autem est impossibile: quia tunc aliquid esset motum et a nullo moveretur. Non enim esset illa multitudo a seipsa primo mota: cum nihil seipsum primo moveat. Nec quia una pars non mota alias partes moveret: cum non ponatur ibi aliquod movens non motum. Nec quia una pars mota aliam moveat: cum aggregatum ex illis habeat rationem moti, et sic aliquo alio indigeat a quo moveatur.
Si dicatur quod non oportet totam illam multitudinem moventium et motorum se habere ut unum movens ab alio extrinseco motum, sed eorum conditio salvatur quia unum movetur ab alio, et illud ab alio, et sic in infinitum: sicut in infinita multitudine numerorum quilibet numerus est excedens et excessus, nec tamen oportet totam multitudinem ab aliquo excedi: - respondetur quod movens omne oportet in actu esse; similiter omne localiter motum. Ideo tota multitudo moventium et motorum tanquam unum accipi potest: praesertim quia nullum illorum habet quod moveat nisi inquantum movetur; et oportet, si habeat rationem moti, quod ab aliquo moveatur. Multitudo autem numerorum infinita non ponitur in actu, sed in potentia. Ideo non oportet ut tota multitudo ab aliquo excedatur.
Cum ergo in essentialiter ordinatis oporteat aliquod primum esse; et in infinito non sit primum; sequitur non posse esse infinita essentialiter ordinata. - Vide de iis Capreolum, I Sent., d. III, q. 1.
XI. Secunda ratio principalis est. Si omne movens movetur, aut haec propositio est vera per se; aut per accidens. Si per accidens, ergo non est necessaria. Ergo contingens est nullum movens moveri. Ergo contingens est nihil moveri: quia, si movens non movetur, non movet, ut adversarius inquit. Hoc autem habet Aristoteles pro impossibili. Ergo etc.
Item, si movens et motum coniunguntur in aliquo per accidens, probabile est quod movens inveniatur absque eo quod moveatur, quia motum invenitur absque eo quod moveat. Si enim aliqua duo sunt iuncta per accidens in aliquo, et unum illorum invenitur sine altero, probabile est quod alterum absque illo inveniri possit. - Nec obstat de duobus quorum unum ab altero dependet sed non e contrario, ut de substantia et accidente. Haec enim coniunguntur per se, non per accidens10.
Si autem est vera per se, aut movens movetur eadem specie motus qua movet; aut alia. Si eadem, tunc oportet quod alterans alteretur, et docens doceatur secundum eandem scientiam: quod est impossibile. - Si alia, cum sint finita genera et species motus, non ibitur in infinitum: et sic erit primum movens non motum ab alio. Nisi forte dicatur fieri reflexionem per reditionem ad primum. Sed ex hoc sequeretur movens secundum aliquam speciem motus moveri secundum eandem, non immediate, sed mediate.
- Circa illam propositionem, Si aliqua duo sunt per accidens iuncta in aliquo, et unum illorum invenitur sine altero, probabile est quod alterum sine illo inveniri possit, sciendum, secundum Commentatorem, VIII Phys., comment. 37, quod intelligenda est in iis quorum utrumque existit per se, idest, quorum neutrum necessarium est ad esse alterius. Nam si unum indigeat altero ad esse suum, illud quod altero indiget non potest ab eo separari: sicut, licet absque materia forma aliqua reperiatur, non tamen inveniri potest materia sine forma; et licet substantia aliqua sine accidente sit, non tamen accidens sine substantia esse potest; quia et materia indiget forma ad esse suum, et accidens substantia. In illis igitur solum contingit quod alterum per se reperiatur si alterum sine altero sit, quae omnino per accidens coniunguntur, quorum videlicet neutrum altero ad suum esse indiget.
Item advertendum quod ista possibilitas de qua hic loquimur, est logica, et non naturalis. Ab accidentibus enim inseparabilibus fortassis non potest aliqua species per naturalem potentiam separari, sicut cygnus ab albedine: non tamen repugnat cygnum non esse album. Unde quod inquit Commentator, quoniam necesse est in talibus quod alterum sit sine altero, intelligendum est quod necessitas referatur ad logicam possibilitatem, ut sit sensus: Necesse est ut et alterum separatum sit, idest, esse possit non repugnanter. Nam Albertus 11 et Sanctus Thomas 12 dicunt illud probabile esse, non autem necessarium. Id quod etiam textus Sancti Thomae habet. Propter quod et ipsemet Commentator, XII Metaph., comm. 35, eandem propositionem ponens, inquit quod omne compositum ex duobus quorum alterum potest esse per se, possibile erit etiam alterum esse per se, nisi compositio sit substantiae et accidentis.
- Quod etiam inquit Sanctus Thomas, quod substantia et accidens non coniunguntur per accidens, sed per se (licet in aliquibus libris vitiatis habeatur e contrario 13), intelligendum est, eorum communibus rationibus consideratis: non autem de hac aut illa substantia et de hoc vel illo accidente secundum eorum proprias rationes. Paries enim et albedo, si particulariter considerentur, per accidens coniunguntur: sed si paries consideretur ut substantia est, et albedo ut est accidens, sic sunt per se coniuncta et non omnino per accidens, eo quod substantia in ratione accidentis includatur, et apud philosophos repugnet esse in rerum natura accidens sine subiecto.
XII. Quantum ad secundum 14, quia huiusmodi rationes non ducunt ad ipsum esse Dei, sed tantum ad hoc quod sit aliquod primum movens quod ab alio non movetur, ostendit Sanctus Thomas quod ex hoc venatur ulterius Aristoteles Deum esse. Arguit enim sic. Est devenire ad primum movens non motum ab alio exteriori. Ergo aut illud est omnino immobile: aut movetur a se. Si primum, habetur propositum. Si secundum — quod est probabile, cum quod est per se sit prius eo quod per aliud — non potest dici quod totum moveatur a toto: quia sequerentur praedicta inconvenientia. Ergo una pars eius est movens tantum, altera vero mota. Et sic etiam habetur quod sit aliquid movens immobile. Nec potest dici quod utraque pars moveatur, ita quod una ab alia; vel una seipsam et alteram, vel totum partem, aut pars totum moveat: quia eadem inconvenientia sequerentur. Ergo etc.
- Si diceretur quod primi moventis seipsum pars movens movetur per accidens, sicut in animalibus: contra arguitur. Primo, quia animalia cum sint corruptibilia, pars movens in eis movetur per accidens. Corruptibilia autem moventia oportet reduci ad aliquod movens sempiternum: quia, cum motus sit sempiternus, apud Aristotelem, oportet generationem moventium seipsa corruptibilium sempiternam esse. Huius autem perpetuitatis non potest esse causa aliquod ipsorum, quia non semper est; nec omnia simul, quia infinita sunt, et etiam non sunt simul. Ideo oportet ut sit aliquid movens seipsum perpetuum.
Secundo, quia nullum movens seipsum movetur semper cuius motor movetur per se aut per accidens. Primum autem movens seipsum movetur semper: alias motus non posset esse sempiternus. — Nec obstat quod motores inferiorum orbium moventur per accidens: quia hoc est tantum ratione suorum mobilium sequentium motum superioris orbis.
- Addit autem Sanctus Thomas quod, quia Deus non est pars alicuius moventis seipsum, ulterius ex hoc investigat alium motorem omnino separatum, qui est Deus, ex eo quod movens seipsum movetur propter appetitum alicuius appetibilis, quod est eo superius in movendo.
XIII. Si dicatur, primo, quod procedunt dicti processus ex suppositione aeternitatis motus, quod est falsum: — respondet quod via efficacissima ad probandum Deum esse est ex suppositione novitatis mundi; non sic autem ex suppositione aeternitatis 15. Quia, si mundus de novo incoepit, planum est quod oportet poni aliquam causam ipsum de novo producentem. Ex suppositione autem aeternitatis mundi illud videtur minus manifestum.
- Si dicatur, secundo, quod videtur supponi caelum esse animatum, cum ponatur ex se moveri; hoc autem a multis non conceditur: — respondetur quod, si non ponitur primum movens ex se motum, oportet quod moveatur immediate a penitus immobili. Propter quod Aristoteles alterum illorum sub disiunctione intulit.
XIV. Adverte circa illam propositionem, Animalia cum sint corruptibilia, pars movens in eis movetur per accidens, quod ly cum sint corruptibilia non accipitur tanquam causa huius quod in eis pars movens moveatur per accidens, sed ad exprimendum conditionem animalium in ordine eorum quae seipsa movent. Ista enim cum sint in duplici differentia, quia scilicet quaedam moventia se sunt corruptibilia, quaedam autem incorruptibilia; in corruptibilibus pars movens per accidens movetur, eo quod, moto corpore de loco ad locum, moveatur omne quod in corpore est; in incorruptibilibus autem, quae motu sempiterno moventur, pars movens non movetur. Animalia igitur quae sunt apud nos sunt de genere moventium seipsa quae corruptibilia sunt. Unde movetur per accidens in eis pars movens.
Sed licet corruptibilitas illius causa non sit, ab eadem tamen causa utrumque procedit, ut videtur Commentator, VIII Physic., comm. 52, scilicet et corruptibile esse, et partem moventem per accidens moveri: ex eo, inquam, quod pars movens constituitur in esse suo per unionem ad partem motam, et variabiliter ei connectitur; unde sequitur quod, ubi unum ponitur, et alterum poni necesse sit; quia, uno posito, causam eius poni oportet; qua posita, necesse est et alium effectum poni.
XV. Circa illam propositionem, quod nullum movens seipsum movetur semper cuius motor per se aut per accidens movetur, notandum quod duplex accidentalitas motus partis moventis in animalibus invenitur: una ab extrinseco, secundum quod ab aliquo excitatur animal ad movendum seipsum, alterato enim corpore et excitato ad motum, per accidens excitatur anima et movetur; alia ab intrinseco, ab ipsa videlicet parte movente, dum, movendo corpus, per accidens seipsam movet. Quia autem quod per accidens est contingit removeri, ideo in ipsis potest cessare motus, cessante parte movente. Et per consequens totum non movebitur semper.
XVI. Quantum ad motores orbium, quomodo dicantur moveri per accidens non ratione sui, sed ratione corporum ab ipsis motorum: — advertendum quod, cum moveri per accidens sit ad motum alterius moveri, hoc dupliciter potest contingere: aut quia ipsum transmutatur de loco ad locum, licet hoc conveniat sibi ad motum alterius, et hoc dicitur moveri per accidens ratione sui; aut quia ipsum quidem non mutat locum ad motum alterius, sed aliquid cui coniungitur. Primo ergo modo motores orbium inferiorum non moventur per accidens: sed secundo modo, quia scilicet orbes ab ipsis moti moventur ad motum superioris sphaerae, non a proprio motore, sed per accidens.
- Quomodo autem non moveantur ratione sui per accidens: — considerandum est, ut inquit Sanctus Thomas Iª, q. LI, a. 3, ad 3, et I Sent., d. XXXVII, q. 4, a. 1, ad 4, et II Sent., d. VIII, a. 4, ad 4 quaesitum, quod nihil movetur per accidens moto eo in quo est, nisi sit definitive in eo ita quod non in alio, sed bene, moto eo in quo est definitive: sicut anima non movetur mota manu, sed bene moto toto corpore. Advertendum tamen, ut in Prima Parte et in II Sent. innuit, quod illud in quo motor est definitive, aut mutat locum in quo est secundum se totum; aut manet semper in eodem loco realiter, licet partes mutent locum, sicut accidit in motu circulari. Si ergo aliquid indivisibile uniatur corpori ut motor sed in totum, sicut anima corpori, et illud transmutetur de loco ad locum, oportet ut et illud per accidens mutetur: eo quod et ipsum mutet locum convenientem sibi ratione corporis. Si autem non mutetur de loco ad locum, illud indivisibile non movetur etiam per accidens: eo quod uniatur corpori secundum totum, ipsum autem totum non mutet locum. Sed si alicui parti determinatae illius corporis esset affixum, tunc moveretur per accidens: eo quod illa pars de loco ad locum mutaretur.
Secundum ergo varias opiniones de motoribus corporum caelestium, diversimode illis potest motus per accidens attribui. Si enim ponamus motorem adesse orbi sicut figulus adest rotae, semper aliam et aliam partem mobilis quae in oriente succedit sua virtute contingendo, constat quod non oportet ipsum ad motum orbis rotari, sicut neque figulum ad motum rotae. — Si autem ponamus ipsum unitum alicui determinatae orbis parti, oportebit ipsum rotari sicut et pars ipsa cui affigitur rotatur. — Sed si ponamus ipsum unitum orbi secundum totum, sicut anima intellectiva corpori, nec etiam per accidens movetur, ut ponit Sanctus Thomas in locis praeallegatis: cum ipsum totum non mutet realiter locum, sed tantum ratione. — Utrum autem uniatur orbi secundum esse, inferius 16 ostendetur.
XVII. Ulterius est sciendum, pro eo quod inquit Sanctus Thomas Aristotelem investigare in Metaphysica ex motore qui est pars moventis seipsum motorem alium omnino a materia separatum, quod duos ordines substantiarum immaterialium Aristoteles posuit: ut ipse Sanctus Thomas videtur velle, XII Metaph., exponendo textum 48 17; expressius autem in Quaestionibus de Spiritualibus Creaturis, art. 6, corp. et ad 10, atque etiam in Tractatu de Angelis 18 tradit. Sunt enim quaedam apud ipsum quae sunt orbium caelestium motrices, quae etiam animae caelorum dicuntur: quaedam vero quae sunt proximi fines illorum motuum. Omnes autem isti ordines sub Deo, tanquam sub prima substantia separata, continentur. Sic igitur Aristoteles, postquam investigavit motorem caeli qui est eius anima et moventis seipsum pars, investigat ex isto alium motorem qui non sit pars moventis seipsum, sed sit ab omni materia separatus: eo, inquam, quod pars moventis seipsum moveat propter appetitum alicuius superioris in movendo, ut scilicet illi assimiletur, expleatque in effectu quod virtute in primo motore continetur.
XVIII. Advertendum autem quod in responsione ad primam obiectionem quam Sanctus Thomas inducit aliqui textus mendosi sunt 19. Ubi enim dicitur quod efficacissima via ad probandum Deum esse est ex suppositione aeternitatis mundi, qua posita minus videtur manifestum quod Deus sit, debet legi sic, ut correcti codices habent: Dicendum quod via efficacissima ad probandum Deum esse est ex suppositione novitatis mundi: non autem sic ex suppositione aeternitatis mundi, qua posita minus videtur manifestum etc. In quibus verbis datur intelligi quod efficax quidem ratio ad probandum Deum esse ex aeternitate mundi sumitur, sed efficacior et manifestior est ratio quae sumitur ex mundi novitate.
Circa responsionem ad secundam obiectionem, advertendum quod sensus responsionis est non obstare rationi Aristotelis quod multi non concedant caelum esse animatum: quia si negent primum quod movet non moveri a se neque esse animatum, oportet ut concedant illud esse penitus immobile, et sic concedant Deum esse. Et ideo Aristoteles alterum illorum sub disiunctione intulit: quod scilicet oportet movens quod non movetur ab extrinseco, aut a se moveri, aut esse omnino immobile; quia, sive unum concedatur sive aliud, de necessitate sequitur oportere devenire ad aliquod omnino immobile, qui est Deus.
XIX. Sed duo hic occurrunt dubia. Primum, quia conditiones quas attribuit Aristoteles, XII Metaphysicae 20, motori separato, ut esse virtutis infinitae, esse immaterialem, etc., attribuit in VIII Physicorum 21 illi primo motori quem ibi investigat per motum. Non est ergo alius motor ille qui investigatur in Metaphysica, ab eo qui in Physicis investigatur.
Confirmatur ex verbis Sancti Thomae XII Metaphysicae 22, et Aristotelis, inquisitionem quod de ipsa substantia de qua determinat in XII Metaphysicae movere ut finem desideratum et amatum, ostensum est, scilicet VIII Physicorum, quod nullam habet magnitudinem: et eandem rationem reassumit.
- Secundum est 23, quia non videtur necessarium, si movens caelum est appetens et intelligens, quod moveat propter appetitum alterius finis a se distincti. Potest enim propter se movere tanquam propter finem: sicut et Deus propter seipsum operatur. Et sic non erit necesse ponere alium motorem altiorem anima caeli.
XX. Ad primum dicendum quod antiqui philosophi, contra quos Aristoteles disputabat in Physicis, motum dumtaxat corporum considerabant. Ideo omne quod apud ipsos moveri dicebatur, intelligebatur moveri motu aliquo eorum quibus moventur corpora. Unde, si demonstratur aliquid esse omnino tali motu immobile, ita ut neque per se neque per accidens moveatur, illud oportet apud ipsos Deum esse: nomine enim Dei intelligimus primum motorem omnino immobilem. Cum igitur VIII Physicorum Aristoteles demonstraverit oportere devenire ad aliquid quod neque per se neque per accidens motu corporum moveatur; licet ille motor qui ibi investigatur, sit pars moventis seipsum, et non sit primus motor simpliciter; de ipso tamen tanquam de primo motore simpliciter immobili est ibidem locutus, sibique primi motoris simpliciter conditiones attribuit, sic opinione antiquorum requirente. At quia praeter motum corporum est alius motus qui et rebus quoque immaterialibus convenit, secundum quod ab intelligibili movetur et appetibili; ideo ad hoc ut aliquid simpliciter immobile sit, oportet ut neque hoc spirituali motu moveatur. Propter hoc Aristoteles in XII Metaphysicae, cum probasset in Physicis esse aliquod movens corporum motu immobile, investigat alium motorem, a quo moveatur tanquam ab appetibili et intelligibili ille immobilis motor qui est pars moventis seipsum, sed ipse immobilis omnino sit, utpote appetitum ab aliis, sed ipse a nullo appetibili et intelligibili motus.
Ad dubium ergo dicitur quod utique est alius motor ille qui investigatur VIII Physicorum ab eo qui XII Metaphysicae investigatur. Quod autem aliquas conditiones primi motoris simpliciter illi tribuat, est quia ipso ibidem usus est tanquam primo motore simpliciter, antiquorum philosophorum alludens opinioni, ut diximus.
Per idem ad confirmationem patet. De eadem enim inquiunt substantia se probasse, quia pro eadem ibidem Aristoteles usus est, veritatem philosophorum adaptans opinioni.
- Ad evidentiam secundi 24, notandum quod differt apud Aristotelem prima intelligentia, quae est Deus, ab aliis intelligentiis, quoniam prima habet rationem primae et principalis causae; aliae vero habent rationem secundariae causae et instrumenti. Necesse est enim ad unum primum in moventibus devenire quod aliorum causa sit, ut in II Metaphys. 25 probatur. Instrumentum autem operatur ad hoc ut explicetur in effectu quod virtualiter in principali agente continetur. Non possunt ergo intelligentiae aliae a prima propter seipsas agere tanquam propter ultimum finem, eo quod instrumenti et secundarii agentis rationem habeant. Nec etiam sufficit quod unaquaeque propter suum finem proximum et proportionatum agat: cum oporteat omnium actionem in unum communem finem, praeter particulares fines, reducere; sicut et est unum primum et universale principium omnium motivum.
Ad dubium igitur respondetur quod non potest intelligentia secunda propter seipsam agere tanquam propter ultimum finem, licet prima hoc possit: propter rationes dictas.
XXI. Quantum ad secundum principale 26, inducit Sanctus Thomas rationes ex Metaphysica. Quarum prima, II Metaph., text. 6, talis est. In causis efficientibus non proceditur in infinitum. Ergo est devenire ad unam primam. Quam dicimus Deum.
Probatur antecedens. Si eatur in infinitum, nulla causarum erit prima. Ergo omnes aliae tollentur, quae sunt mediae. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium ultimi. Remota autem causa, removetur id cuius est causa.
XXII. Secunda est. Est aliquid maxime verum. Ergo et aliquid maxime ens. Et hoc dicimus Deum.
Patet consequentia ex II Metaph., text. 4, ubi habetur quod maxime vera sunt maxime entia. — Antecedens vero ostenditur IV Metaph., text. 18, ex hoc quod videmus duorum falsorum unum esse altero magis falsum. Unde oportet ut etiam alterum altero verius sit. Quod est secundum approximationem ad id quod est maxime verum.
-
Ad evidentiam huius rationis considerandum est, ut habetur a Sancto Thoma Iª, q. XLIX, 3, ad 3, et Iª IIae, q. XXII, a. 2, ad 1, quod aliter invenitur magis et minus in his quae ad perfectionem pertinent, et aliter in iis quae defectum important. Nam in iis quae perfectionem dicunt, attenditur magis et minus, sive intensio et remissio, per comparationem et accessum maiorem vel minorem ad aliquod summum: sicut dicitur magis lucidum quod magis appropinquat summe lucido, et minus lucidum quod minus appropinquat. In privatione autem et defectu attenditur per recessum a summo et perfecto: eo quod privatio quaedam remotio sit. Cum ergo induxisset Sanctus Thomas ex IV Metaph. quod duorum falsorum unum sit altero magis falsum, non conclusit istud accidere per accessum ad aliquid summe falsum, cum falsum in privatione consistat: sed ingeniose subiunxit propter hoc oportere alterum altero verius esse, atque idcirco oportere esse aliquod verissimum, per accessum ad quod aliquid verius aut minus verum dicatur, et per recessum a quo aliquid altero magis falsum sit.
-
Advertendum quoque quod, cum multae sint proprietates quae soli Deo conveniunt, aliquando nomine Dei plures simul eius proprietates ab aliquibus pro eius ratione explicantur, aliquando vero una, aliquando vero alia. Cum ergo esse omnium entium causam soli Deo conveniat, similiter summum et perfectissimum entium esse, Aristoteles, II Metaph., quia apud philosophos nomine Dei prima omnium causa intelligebatur, concludit oportere esse unam primam causam omnium, ex eo quod oportet esse aliquid quod sit maxime ens, et per consequens oportere Deum esse. Sanctus Thomas autem, videns quoniam et esse maxime ens soli Deo convenit, eo probato non procedit ulterius, cum illa sola conclusione constet probatum esse quod Deus sit. — Aut etiam, brevitati studens, cum deduxerit oportere aliquid esse quod sit maxime ens, praetermittit, tanquam ex metaphysica notam, conclusionem ab Aristotele deductam, scilicet quod necesse sit esse aliquid quod sit omnium causa: cum quod est maxime tale, sit causa omnium aliorum.
XXIII. At circa dicta dupliciter dubitatur. Primo enim non videtur verum quod unum altero verius sit. Nam veritas quaedam adaequatio est; et per consequens aequalitas quaedam. Aequalitas autem non suscipit magis et minus. — Nec valet haec consequentia: Falsum dicitur unum magis altero, Ergo et verum. Quoniam falsitas consistit in inaequatione et recessu ab aequalitate: contingit autem a medio multipliciter distare.
Secundo, non videtur Aureolo 27 vera Aristotelis propositio pro fundamento rationis assumpta, quam tamen Sanctus Thomas tacet, scilicet, Quod est maxime tale, est causa aliorum. Nam albedo est perfectissimum quiddam in genere colorum: et tamen non est causa productiva aliorum colorum, ut de se patet.
XXIV. Ad primum dicitur quod veritas, secundum quod est in re, fundatur in esse rei. Unde materiale quidem in ipsa est esse rei: formale autem est adaequatio ad intellectum. Dupliciter ergo possumus de veritate rei loqui. Aut scilicet quantum ad materiale tantum, videlicet quantum ad esse. Et sic non inconvenit unum esse altero verius: sicut unum est altero perfectius ens. Propter quod perfectissima entium dicuntur verissima. — Aut quantum ad formale, sive quantum ad materiale ut stat sub formali. Et sic unum non est altero verius. Unumquodque enim natum est adaequare sibi intellectum suo modo; et unumquodque divino intellectui pro sua entitate adaequatur; nec fieri potest ut unum magis altero adaequetur; sicut et in quantitatibus non magis adaequatur lignum viginti cubitorum ligno viginti cubitorum quam lignum unius cubiti ligno unius cubiti. — Obiectio ergo in secundo sensu procedit. Verba autem Sancti Thomae primum habent sensum.
Ad secundum dicitur quod non est mens Aristotelis quod prima et nobilior species alicuius generis sit causa productiva aliarum specierum illius generis: alioquin homo, quae est nobilissima species animalium, ceteras animalis species efficeret. Sed quod ubi aliquid perfectissime aliqua ratione participat, ut secundum illam rationem dicatur maxime tale, illud est causa effectiva omnium aliorum inquantum et ipsa illa ratione participant. Et hoc in substantiis intelligitur: sive illa ratio secundum quam dicuntur maxime talia, sit substantialis sibi, sive accidentalis. Quod enim maxime calidum est, omnium aliorum calidorum, inquantum calida sunt, est causa. Etsi enim aliqua calefiant lumine solis, aut ab aliquo alio quod non sit formaliter calidum, calefiunt tamen ab illo inquantum virtualiter ignem, quod est omnium corporum calidissimum, continet. — Albedo autem neque substantia est, neque maxime color dicitur, licet sit perfectissima coloris species: sicut nec homo maxime animal dicitur, cum ratio animalis aequaliter ab omnibus participetur, quamvis perfectissimum animalium sit.
XXV. Ultima ratio, sumpta ex Damasceno et Averroe, II Phys., commento 75, talis est. In mundo videmus res diversarum naturarum in unum ordinem concordare ut semper vel in maiori parte. Ergo aliquid est cuius providentia mundus gubernatur. Ergo etc.
Probatur prima consequentia. Quia talia in ordinem semper vel pluries concordare non possunt nisi alicuius gubernatione, ex qua omnibus et singulis tribuatur ut ad certum finem tendant.
Sed ad hanc dicit Aureolus 28 quod inefficax est. Diceretur enim, inquit, quod ista diversa in unum ordinem conveniunt, in unumque finem ex propriis formis et naturis ordinantur. Neque tamen ordo naturae universi a casu esse necesse est: immo per se, cum ex rerum quidditatibus ortum habeat.
Sed quoniam hanc responsionem Sanctus Thomas inferius, in tertio libro 29, refellit, ideo illuc usque differatur.