Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Postquam determinavit Sanctus Thomas de modo cognitionis divinae ex parte medii cognoscendi, nunc determinat de modo cognitionis ex parte ipsius cognitionis . Quatuor autem sunt quae de hoc modo Sanctus Thomas ostendit: primo namque ostendit quod Deus omnia simul cognoscit; secundo, quod in ipso non est habitualis cognitio, capite sequenti; tertio, quod eius cognitio non est discursiva, cap. LVII; quarto, quod in ipsa non est compositio neque divisio, cap. LVIII.

I. Quantum ad primum, ostendit quod Deus omnia simul intelligit.

Et arguit primo sic. Omnia cognoscit Deus per unam speciem, quae est essentia sua. Ergo omnia simul cognoscit. — Probatur consequentia. Quia quaecumque plura una specie cognosci possunt, simul possunt intelligi.

Declaratur assumptum hoc in intellectu nostro. Quod enim intellectus noster multa simul intelligere non possit, est quia non potest multa simul esse secundum genus unum. Quod accideret si multa simul intelligeret. Nam omnes species intelligibiles sunt eiusdem generis: cum habeant unam rationem essendi secundum esse intelligibile. Intellectus autem est intellectum in actu. Et sic, si plura simul intelligeret, esset plura eiusdem generis. — Notatur tamen quod nihil prohibet aliquid simul informari formis diversorum generum: sicut idem corpus est figuratum et coloratum, licet pluribus formis eiusdem generis informari non possit.

Ex his sequitur quod, ubi aliqua multa accipiantur quocumque modo unita, simul intelliguntur, sicut partes continui in continuo, et subiectum et praedicatum in propositione: quia scilicet tunc multum non est multa, sed unum. Ubi ergo aliqua in una specie uniuntur, illa simul intelligi possunt.

II. Circa istam rationem multipliciter dubitatur. Contra enim assumptum illud, Quaecumque una specie cognosci possunt, simul possunt intelligi, arguitur : quia aut intelligitur de cognitione confusa; aut de cognitione distincta. Si de cognitione confusa, non est ad propositum: quia Deus non cognoscit res confuse, sed distincte. — Si de cognitione distincta, tunc plures conceptus omnino distincti erunt simul in intellectu. Quod non est minus inconveniens quam duas species simul esse actu in intellectu. Probatur consequentia: quia cognosci proprie et distincte est cognosci proprio et distincto conceptu.

  1. Contra rationem quare intellectus noster non intelligat plura, arguitur : primo, quia in aere simul est species albi et species nigri secundum eandem partem, si album et nigrum sint in aere propinqua. Ergo formae eiusdem generis possunt simul esse in eodem subiecto. — Secundo. Omnes formae quae sunt in intellectu angelico, sunt eiusdem generis: quia respiciunt eandem potentiam; iuxta enim ea quae dicit Sanctus Thomas Prima Parte, et in aliis locis , formae quae eandem potentiam respiciunt, sunt eiusdem generis. Sed multae illarum simul sunt in actu in intellectu angelico: simul enim cognoscit se per suam essentiam, et alias res per speciem, et Deum visione beata per ipsam divinam essentiam. Ergo potest intellectus simul esse in actu per plures species.

  2. Contra rationem quare omnes species intelligibiles sunt eiusdem generis, arguitur : quia, si per hoc quod habent eandem rationem essendi secundum esse intelligibile, sunt eiusdem generis, ergo et ea quae ab intellectu nostro per illas species intelliguntur, erunt eiusdem generis: conveniunt enim omnia in eadem ratione essendi secundum esse materiale. Quod tamen est falsum, ut hic vult Sanctus Thomas.

III. Ad horum evidentiam considerandum quod, cum operatio accipiat unitatem ab unitate obiecti secundum quod habet in operante similitudinem; et per consequens etiam ab unitate formae quae est operationis principium: non est intelligibile quod una sit operatio, et obiectum ac principium operationis non sit aliquo modo unum. Ideo, ubi intellectus multa unica operatione intelligit, oportet ut et illa inter se aliquam habeant unitatem, et principium intellectionis sit aliquo modo unum. Cum ergo intellectus noster plura intelligit differentia, puta hominem et equum, intelligendo hominem non esse equum, ex specie hominis, qua intellexit naturam hominis, et ex specie equi, qua naturam equi intellexit, format in se speciem quandam repraesentativam differentiae hominis et equi: sicut in simili inquit Sanctus Thomas, Prima Parte, q. XII, a. 9, ad 2, quod ex praeconceptis speciebus generis et differentiae format rationem speciei. Et sic, licet homo et equus sint multa, conveniunt tamen ut intelliguntur in ratione differentiae: et sic est aliqua unitas ex parte obiecti. Ex parte quoque principii est aliqua unitas: quia in intellectu est una species repraesentativa differentiae ipsorum. Et licet species hominis et species equi sint absolute plures in intellectu, in hac tamen intellectione efficiuntur unum, dum quaelibet earum concurrit ut principium partiale ad causandum speciem differentiae in qualibet earum virtualiter aliquo modo contentam. Et sic ulterius tam species quam obiecta conveniunt in uno conceptu intellectus, qui obiectorum similitudo est ut conveniunt in differentiae natura, et specierum est communis effectus. Et sic in aliis multis ab intellectu nostro cognitis est existimandum.

Sed quia non solum contingit ab aliquo intellectu multa simul intelligi unica operatione intellectus, sed etiam multa diversis actibus et diversis formis intelligibilibus, sicut simul angelus beatus cognoscit divinam essentiam et se et aliqua eorum quorum habet species, diversis actibus et diversis speciebus; considerandum ulterius, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. VIII, a. 14, ad 6, et Prima Parte, q. LVIII, a. 7, ad 2, quod ubi unum est ratio alterius, ibi quodammodo est unum, quia ex forma et materia fit unum: sicut color et lumen sunt unum visibile, quia lumen colori est ratio quod videatur. Ideo, ubi unum est ratio intelligendi alterum, aliquo modo ibi est unum intelligibile; et plures species intelligibiles quarum una ad alteram comparatur ut forma quia est sibi aliquo modo ratio repraesentandi suum obiectum, sunt aliquo modo una species; et actus intelligendi quorum unus ad alterum ordinatur, sive quorum unus est ratio alterius, sunt quodammodo unus actus. Possunt ergo plura simul intelligi diversis intellectionibus et diversis speciebus, quando et species et intellectiones ordinem formalem inter se habent, ita quod unum est ratio alterius in intelligendo. Et multo magis plura simul intelligi possunt quando per unam speciem et per unam operationem intelliguntur: sicut accidit in cognitione divina qua Deus omnia intelligit.

Quod itaque inquit Sanctus Thomas, intellectum non posse simul actuari pluribus speciebus intelligibilibus, intelligendum est quod non potest actuari pluribus ut plures sunt. Sed bene pluribus ut sunt aliquo modo una species, quarum scilicet una est ratio alterius, idest, usus unius est ratio utendi alia: sicut accidit in cognitione angeli cognoscentis se et alia diversis cognitionibus.

IV. Ad primum ergo dubium dicitur primo, quod accipitur cognitio simpliciter et absolute, ut abstrahit a confusa et distincta.

Dicitur secundo, quod aliquando cognoscuntur confuse illa plura, sicut quando species illa plura confuse repraesentat: quod accidit intellectui nostro quando per speciem totius partes cognoscit ut sunt in toto. Aliquando vero cognoscuntur distincte, sicut cum species intelligibilis distincte repraesentat: sicut est in intellectu divino omnia per suam essentiam, quae sibi distincte omnia repraesentat, intelligente; et in intellectu angelico plura per unam speciem cognoscente, saltem plura individua unius speciei.

Et cum instatur, quia tunc plures conceptus distincti omnino simul erunt in intellectu: dicitur quod, loquendo de angelo, qui solus plura per unicam speciem distincte cognoscit formando conceptum a se distinctum: — nam intellectus noster plura per unam speciem non cognoscit distincte, eo quod habeat species intelligibiles limitatas; intellectus autem divinus non intelligit per conceptum alium a sua essentia: — dum angelus sic plura intelligit, non format plures conceptus, sed unicum: cum non intelligat componendo et dividendo, sed simplici intuitu. Non distinguerentur enim illi plures conceptus neque ratione subiecti, neque ratione principii, neque ratione durationis: quia in eodem intellectu reciperentur, et ab eadem producerentur specie, et simul.

Ubi advertendum quod, sicut ipsa species intelligibilis intellectus angelici, una existens, virtualiter continet omnes species singularium quae in nostra imaginatione sunt; et propter hoc repraesentat ipsa singularia sicut eorum particulares species repraesentarent, et adhuc excellentiori modo: ita ex illa specie format intellectus angelicus conceptum simplicem illi adaequatum, virtualiter continentem conceptus omnium quae per illam speciem repraesentantur, et qui omnium talium est propria ratio, et in quo omnia alia actualiter relucent. Unde non valet ista consequentia, Intellectus angelicus ista distincte cognoscit, Ergo distinctis conceptibus: sed sufficit quod uno conceptu cognoscat quae sit ratio singulorum. Non enim cognosci distincte est cognosci distincto conceptu a conceptu alterius secundum rem: sed conceptu qui sit propria eius ratio, sive sit ab alio realiter sive secundum rationem distinctus, et rem distincte repraesentet.

V. Ad argumenta secundi dubii respondetur. Ad primum dicitur, de mente Sancti Thomae in Qq. Verit., q. VIII, a. 14, ad 8, quod formae illae non sunt in aere perfecto modo, sed tantum sicut in deferente. Et sic etiam concedimus plures species in intellectu simul esse in habitu, qui est actus imperfectus. Non autem possunt simul esse in actu perfecto, scilicet secundum actualem considerationem, quo modo sunt in ultima actualitate in genere intelligibilium: de quo genere hic est sermo.

Ad secundum dupliciter responderi potest. Primo, quod mens Sancti Thomae est plures species eiusdem generis, inquantum plures, idest, ut nullam inter se unitatem habentes, non posse simul esse in eadem potentia: sed bene illas quae aliquam inter se habent unitatem; et maxime quando se habent ordine quodam perfectionali inter se, quo modo est in proposito.

Secundo, quod non omnes illae formae eiusdem generis sunt, nec respiciunt eandem potentiam formaliter, licet sint in eodem intellectu: sicut, licet idem corpus habeat albedinem et dulcedinem, non dicuntur tamen illae formae respicere eandem potentiam formaliter, quoniam albedo recipitur in illo ut habet naturam diaphani, dulcedo autem ut habet naturam humidi. Nam species intelligibiles respiciunt intellectum ut aliquid carens esse actuali ad intelligendum alia, et receptivum esse specierum per informationem. Divina autem essentia et substantia angeli ipsum respiciunt non ut actuabilem ab ipsis per informationem, sed solum ut actuabilem ad operandum. Et sic alterius rationis est potentialitas eius respectu specierum intelligibilium, et alia potentialitas respectu divinae essentiae et substantiae angelicae. Similiter diceretur de scientia infusa et de acquisita in intellectu nostro. Quia ad unam intellectus habet potentiam naturalem, ad aliam vero potentiam obedientialem. Ideo non erunt scientiae eiusdem rationis, quamvis in eodem intellectu recipiantur.

VI. Ad tertium dubium respondetur quod, si diligenter considerentur verba Sancti Thomae, non est mens eius ideo species intelligibiles esse eiusdem generis quia omnes habent esse intelligibile, sic enim et Deus et intelligentiae et ipsae species intelligibiles omnia essent eiusdem generis, quia omnia habent esse intelligibile: sed quod ideo sunt omnes eiusdem generis quia conveniunt in una ratione essendi eius quod est esse intelligibile. Nam, cum esse intelligibile multos modos essendi habeat, in uno modo essendi intelligibilis esse omnes species intelligibiles intellectus nostri conveniunt, et habent eundem essendi modum intelligibilem: conveniunt enim in hoc modo esse intelligibilis quod omnes fiunt actu in esse intelligibili ab intellectu agente per abstractionem a phantasmatibus. Et per consequens respiciunt eandem potentiam intellectus nostri formaliter: scilicet secundum quod est perfectibilis ab intellectu agente tanquam a proprio agente per species repraesentativas quidditatum dumtaxat. Et similiter omnes species intellectus angelici quibus secundum esse informatur, habent eundem essendi modum intelligibilem: quia resultant ex essentia angeli, et eodem modo respiciunt intellectum angelicum; et sunt similitudines non solum naturarum, sed etiam principiorum individualium; eo quod intellectus angelicus eadem ratione omnes recipiat. Sensum ergo hunc insinuavit Sanctus Thomas ex modo loquendi. Non enim dixit ideo illas esse eiusdem rationis quia omnes habeant esse intelligibile: sed quia habent unam rationem essendi secundum esse intelligibile; idest, habent unum modum essendi de his qui sunt modi esse intelligibilis. Et quia ratio in oppositum ex falso intellectu verborum Sancti Thomae procedebat, tanquam vellet ideo omnes esse eiusdem generis quia haberent esse intelligibile, ideo non oportet aliter respondere.

VII. Secundo . Omnia quae sunt sub divina scientia, necesse est sub una intentione cadere. Ergo simul omnia Deus intuetur. — Probatur antecedens. Quia intendit Deus suam essentiam perfecte videre: quod est videre secundum totam suam virtutem, sub qua omnia concluduntur. — Consequentia quoque probatur. Quia quae sub una intentione necesse est cadere, oportet simul esse intellecta: sicut qui comparationem duorum considerat, intentionem ad utrumque dirigit et simul utrumque intuetur.

Ad huius autem declarationem notat quod vis cognoscitiva non cognoscit aliquid actu nisi adsit intentio: ut patet in imaginatione, quae quandoque non imaginatur phantasmata in se existentia, quia non adest intentio. Huius autem ratio est quia appetitus alias potentias ad actum movet in agentibus per voluntatem. Et sic quae sub una intentione non cadunt, non simul apprehenduntur: sed bene quae sub una cadunt intentione.

Circa illam propositionem, Vis cognoscitiva non cognoscit aliquid actu nisi adsit intentio, considerandum est quod loquitur Sanctus Thomas quando utimur potentiis libere et ex electione. Propter hoc inquit quod appetitus movet alias potentias in agentibus per voluntatem. Est enim universaliter verum quod, cum libere operamur, intentio voluntatis applicat potentiam ad operationem. In motione autem voluntatis qua intellectum movet, cum voluntas non feratur nisi in cognitum, aliqua quidem notitia, confusa saltem, praecedit ipsam voluntatem, ad quam non movetur intellectus a voluntate, sed ab aliquo superiori extrinseco intellectu, ut dicitur Prima parte, q. LXXXII, 4, ad 3, et Malo, q. VI, et est de mente Philosophi, in libro de Bona Fortuna : alioquin oporteret procedere in infinitum in motione intellectus et voluntatis. Sed tamen, quia intellectus et voluntas sunt potentiae reflexivae super seipsas et super aliam, ut dicitur Verit., q. xxii ; voluntas, ab intellectu sic confuse apprehendente aliquid mota motione finis, e contrario intellectum ad distinctam cognitionem eius quod sibi confuse proposuit, movere potest efficienter. Et sic, quamvis aliquando sensus repentine aliquid sentiant; et imaginatio similiter, ex aliqua transmutatione corporali, circa phantasmata operetur, ut in somnis accidit; intellectus quoque ad aliquid cognoscendum ab extrinseco intellectu moveatur: hoc non est contra sensum propositionis Sancti Thomae, quia tales operationes non sunt in nobis ex electione et libere.

Circa illam propositionem, Quae oportet sub una intentione cadere, simul oportet cognosci, advertendum quod, sicut intellectus non potest ferri in plura ut plura sunt, sed ut sunt unum aliquo modo; ita intentio potest simul quidem in multa ferri etiam non habentia ordinem inter se, sed tamen non potest in illa ferri nisi ut in aliquo uno conveniunt, ut dicitur Prima Secundae, q. xii, a. 3, ad 2. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod intentio divina fertur in omnia inquantum Deus intendit totam suam virtutem cognoscere, sub qua omnia continentur: quod est intendere plura ut sunt aliquo modo unum.

VIII. Circa probationem antecedentis dubitatur. Nam eadem ratione angelus poterit omnia distincte et simul cognoscere quorum apud se naturales habet species. Quia ipse intendit se perfecte cognoscere et suas naturales proprietates, quae sunt species intelligibiles, sub quibus omnia ab ipso intelligibilia continentur. Et sic omnia intelligibilia ab ipso sub una intentione cadunt.

Dubitatur etiam circa illam propositionem, Quae oportet sub una intentione cadere, oportet simul esse intellecta . Aut enim loquimur de cognitione praecedente intentionem: aut de consequente. Si de praecedente, sic illa est confusa, quando intentio fertur ad aliqua cognoscenda. Non enim voluntas movet intellectum ad cognitionem quam habet ante voluntatis actum, nisi forte quantum ad continuationem, sed ad illam quam non habet. Si ergo voluntas movet intellectum ad cognitionem distinctam aliorum, illa quae praecedit actum voluntatis, non erit distincta, sed confusa. — Si de ea quae sequitur actum voluntatis, non videtur propositio vera. Potest enim voluntas intendere cognitiones diversorum successive: sicut cum aliquis proponit librum unum legere et posterius alium, sive prius de elementis et posterius de corporibus caelestibus considerare.

IX. Ad primum dubium respondetur quod aliter comparatur virtus divina ad res productas: et aliter species intelligibiles intellectus angelici ad obiecta intelligibilia ab ipso. Nam divina essentia et divina virtus est omnium similitudo actualis, per quam intellectui divino omnia praesentia sunt actualiter in esse obiectivo, eo modo quo res sunt praesentes nostro intellectui per speciem qua actualiter intelligimus et per conceptum ab intellectu formatum. Ideo, dum Deus intendit suam essentiam et suam virtutem continentem omnia videre, intendit etiam omnia videre actualiter ut in sua essentia et virtute continentur. Species autem intellectus angelici non sunt actuales similitudines suorum obiectorum, sed habituales: unde non ponuntur per eas obiecta in esse actuali obiectivo. Ideo non oportet ut angelus, intendens videre suas naturales species, intendat videre actualiter obiecta: sed intendit videre ea ut sunt in ipso habitualiter in actu primo. Et sic videt omnia illo modo simul, videndo species suas ut sunt unum in essentia sua: quod est videre in confuso, non autem propria et distincta cognitione; sicut et cum videntur partes in toto.

Sed occurrit dubium. Licet enim species non sit similitudo obiecti per modum conceptus, est tamen rei similitudo. Cognita autem similitudine, cognoscitur id cuius est similitudo. Ergo etc.

Respondetur quod, cognita tali similitudine alicuius ut est perfectio cognoscentis, cognoscitur ipsa res non secundum quod in se est, sed secundum quod est in imagine. Et sic conceditur quod angelus cognoscit obiecta illa secundum esse quod habent in ipsis speciebus: non autem ut in seipsis sunt.

X. Ad secundum dicitur quod intelligitur de cognitione sequente intentionem; ut patet ex eo quod inquit, quoniam vis cognoscitiva non cognoscit aliquid actu nisi adsit intentio, quae propositio non est vera nisi de cognitione sequente, non autem de praecedente intentionem.

Sed advertendum quod non dixit Sanctus Thomas absolute et simpliciter, Quae cadunt sub una intentione oportet simul esse intellecta: sed apposuit etiam necessitatem ex parte intentionis, dicens, Quae oportet sub una et eadem intentione cadere, oportet simul esse intellecta. Aliqua enim cadunt sub una intentione de necessitate, ita scilicet quod, si unum intendatur, necesse est ut et aliud intendatur: sicut, cum intenditur medicina sub ratione ordinati ad sanitatem, necesse est ut et sanitas intendatur. Aliqua vero cadunt sub una intentione non de necessitate, sed ex libertate voluntatis: sicut cum aliquis ex una re plures intendit utilitates, posset tamen unam utilitatem intendere et non aliam. Similiter ergo et in cognitionibus intentis, de quibus intelligitur propositio Sancti Thomae, aliquae necessario sub una intentione cadunt, quia non potest unius cognitio intendi quin intendatur alterius cognitio: et haec sunt quae tantam colligationem habent inter se quod unum absque alio cognosci non potest; sive sit ratione ipsorum obiectorum, sicut illa quorum unum in alterius ratione cadit, sive ex parte medii cognoscendi. Aliqua vero sunt quae non habent talem connexionem, sed unum absque alio intendi potest, licet sub una intentione cadant: sicut cum quis, intendens philosophiae cognitionem, simul intendit caelum cognoscere et elementa. Ubi ergo aliquae cognitiones simul ex necessitate sub una intentione cadunt, necesse est ut simul etiam sint in intellectu: quia nulla alia ratione sub una intentione necessario cadunt nisi quia una absque alia esse non potest. Et sic, quia omnium cognitio de necessitate sub una intentione divinae voluntatis cadit intendentis divinam essentiam perfecte videre, eo quod divina essentia perfecte videri non possit nisi secundum totam eius virtutem videatur, sub qua omnia comprehenduntur; idcirco non potest intendi cognitio perfectae divinae essentiae quin aliorum cognitio intendatur. Et per consequens oportet Deum omnia simul cognoscere.

Ad rationem in oppositum dicitur quod non est contra intentum Sancti Thomae. Licet enim illae cognitiones simul intendantur, non tamen necessario sub una intentione cadunt.

XI. Tertio . Si non omnia Deus cognosceret simul, non omnia intelligeret una operatione. Hoc autem est impossibile: cum sua operatio sit sua essentia. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia intellectus successive multa considerantis impossibile est unam tantum operationem esse: cum operationes secundum obiecta differant, et sic oporteret primi esse primam operationem, et secundam secundi.

XII. Sed videtur fundamentum huius rationis falsum esse. Nam angelus, considerans hominis naturam, non considerat Sortem nondum genitum, quia non fertur intuitus eius ad futura: Sorte autem genito, perseverante prima cognitione, considerat Sortem, quia per eandem speciem cognoscit omnia singularia speciei simul existentia. Ergo possunt aliqua successive cognosci per unam et eandem operationem. Et sic dicemus Deum successive rerum cognitionem habere, sicut res successive esse habent, manente tamen una et eadem operatione intellectus divini.

  1. Ad hoc dubium, si sustinere voluerimus quod nullo modo unica operatione possint plura successive cognosci, dicendum est quod argumentum falsum supponit, scilicet quod Sortes noviter generatus cognoscatur cognitione eadem qua cognoscebantur alia individua prius existentia. Hoc enim falsum est. Sicut enim species hominis non erat actu similitudo Sortis antequam Sortes esset, ita conceptus quem formavit intellectus per illam speciem, non erat conceptus eorum quae sunt propria Sortis. Ideo, si debet angelus noviter Sortem intelligere, necesse est ut alium actum eliciat, aliumque conceptum formet.

Si autem instetur, quia operationes non differunt nisi secundum obiecta ad quae primo et per se terminantur, cuius signum est quod omnia videt Deus unica operatione quia unicum est primo et per se obiectum intellectionis divinae, in quo alia videntur; singularia autem non sunt primo et per se obiecta intellectionis angelicae; et sic ex eorum multiplicitate et successione non oportebit intellectiones multiplicare: - respondetur, si ponamus quod singulare noviter productum non cognoscatur una intellectione per se, sed eadem simul cum aliis, quod non potest simul cognosci cum aliis nisi per novam intellectionem, qua et ipse et alia cognoscantur. Et tunc ista cognitio differt ab illa qua alia singularia cognoscebantur sine isto, ex eo quod cognoscitur natura specifica alio modo quam prius: non enim prius cognoscebatur ut istis principiis individuantibus limitata, postmodum vero cognoscitur ut sic limitata; et sic aliquo modo sunt duo obiecta formalia istarum intellectionum. Non enim videtur imaginabile quod noviter cognoscatur, nisi aut ipsum cognoscatur primo et per se; aut noviter cognoscatur aliquod obiectum in quo videatur; aut obiectum prius cognitum alio modo cognoscatur, sicut, cum in principio aliquo aliqua conclusio cognoscitur quae prius non cognoscebatur, hoc est quia principium perfectius cognoscitur, et sic habet rationem alterius obiecti aliquo modo, inquantum potentiae perfectiori modo obiicitur quam prius.

Propositio ergo Sancti Thomae accipitur absolute, non specificando primo et per se obiectum. Quia, quomodocumque sit successio in cognitione aliquorum, oportet ut sit aliqua pluralitas primo et per se obiectorum ut potentiae obiiciuntur. Et sic necesse est ut sint plures operationes: et praesertim ubi operatio una intendi et perfici non potest, sicut est in Deo.

  1. Si autem voluerimus aliam partem sustinere, scilicet quod plura possint successive una operatione cognosci, non quidem in seipsis, sed in alio: quod mihi probabilius videtur, cum operatio habeat speciem et unitatem ab obiecto principali, non autem a secundario quod in principali videtur: - dicendum est quod non est simile de angeli cognitione respectu singularium, et de cognitione Dei respectu aliorum a se. Quia singularia quae ab angelo successive cognoscuntur, videntur non in seipsis, sed in natura specifica: cum per speciem naturae specificae intelligantur. Si autem Deus successive multa cognosceret, illa videret Deus in seipsis, non autem in essentia divina: quia essentia divina non potest successive creaturas repraesentare, cum sit actualis similitudo non solum existentium, sed etiam non existentium.

Unde propositio ista, Intellectus multa considerantis successive impossibile est unam operationem esse, intelligitur de intellectu considerante unumquodque illorum in seipso, non autem de intellectu considerante illa in alio primo et principaliter viso. - Patet ista interpretatio ex ratione quam adducit Sanctus Thomas: quia, inquam, operationes secundum obiecta differunt. Constat enim hanc propositionem veram esse tantum de obiectis principaliter visis: non autem de obiectis quae videntur in alio.

  1. Cum autem dicebatur in prima responsione quod non videtur imaginabile quod aliquod individuum noviter cognoscatur nisi aut per se primo sit cognitum; aut noviter aliquod cognoscatur in quo videatur; aut obiectum prius cognitum alio modo cognoscatur: - respondetur quod in hoc casu obiectum principale alio modo cognoscitur quam prius, non quidem per aliam cognitionem, sed per novam dispositionem ipsius obiecti principalis. Sicut enim una et eadem species intelligibilis repraesentabat naturam specificam absque hoc singulari et postmodum ipsam cum hoc singulari repraesentat, non propter variationem speciei intelligibilis, sed propter mutationem individui et aliquo modo naturae specificae; ita cognitio talis naturae, absque sui intrinseca variatione, prius terminabatur ad naturam specificam absque tali individuo, postea vero terminatur ad ipsam etiam cum ipso individuo. Eadem quoque ratio est de conceptu per illam speciem elicito: quod scilicet absque sui variatione diversimode naturam specificam in tali casu repraesentat, diversitate dico ex parte rei repraesentatae se tenente.

XIII. Quarto . In Deo nullus potest esse motus. Ergo non est successio in eius cognitione. -- Probatur consequentia. Quia successio non potest intelligi sine tempore, nec tempus sine motu.

Advertendum hic duo. Primum quod, secundum doctrinam Sancti Thomae , praeter tempus continuum est etiam discretum: sicut praeter motum continuum est etiam motus discretus. Discretus enim motus est compositus ex diversis operationibus instantaneis sibi invicem succedentibus et ab existente in actu procedentibus: et successio talium operationum dicitur tempus discretum. Ideo bene inquit Sanctus Thomas quod nulla successio potest intelligi sine tempore, scilicet continuo aut discreto.

Secundum est quod aliquando unica operatio instantanea dicitur motus, secundum quod motus est actus perfecti: eo modo quo Plato dixit Deum movere seipsum, quia intelligit se . Sed hoc modo non loquitur hic Sanctus Thomas, cum inquit impossibile esse ut aliquis motus sit in Deo: sed accipit motum ut successionem includit, quomodocumque sit successio et transitus ab uno in aliud.

Quinto. Esse divinum non habet prius et posterius. Ergo nec consideratio. Ergo omnia simul cognoscit. - Patet consequentia. Quia intelligere Dei est ipsum esse. - Haec ratio probat non esse successionem ex parte ipsius operationis.

Sexto. Intellectus divinus nunquam est in potentia. Ergo omnia simul intelligit. - Probatur consequentia. Quia omnis intellectus intelligens unum post aliud, dum intelligit primum in actu, secundum intelligit in potentia.

Confirmatur conclusio etiam auctoritate Iacobi 1.

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work