Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Quarta conclusio, quartae respondens obiectioni, est: Deus cogitationes mentium et voluntates cordium cognoscit 1.
Pro cuius intelligentia notandum quod, quia cor est principium motus in animalibus inter moventia corporalia, ideo motus voluntatis dicuntur motus cordis similitudinarie: nam et ipsa voluntas est simpliciter primum motus principium. Vel etiam dicuntur motus cordium propter sui occultationem: uni enim homini motus voluntatis alterius sunt occulti, sicut et cordis affectiones. Per voluntates ergo cordium intelligit voluntatis affectiones; et per cogitationes mentium actus intellectus.
I. Probatur autem conclusio primo. Deus cognoscit ens in anima et ens extra animam. Ergo cognoscit ea quae sunt in voluntate et in cogitatione. – Patet antecedens. Quia, ut supra dictum est, omne quod quocumque modo est cognoscitur a Deo, inquantum suam essentiam cognoscit. Ens autem quoddam est in anima et quoddam extra animam. – Consequentia vero probatur. Quia ens in anima est quod est in cogitatione et voluntate.
Adverte quod actus intellectus et voluntatis dupliciter possunt considerari: uno modo, absolute, ut accidentia animae sunt; alio modo, ut ad obiecta terminantur. Quia ergo Deus non solum cognoscit ipsam actuum substantiam, sed etiam ad quae obiecta illi actus terminentur intuetur, ideo concludit quod ea quae sunt in cogitatione et voluntate cognoscit, ipsa scilicet obiecta secundum quod terminant actus intellectus et voluntatis, quod est cognoscere ipsos actus ut ad obiecta terminantur. – Quamvis etiam posset intelligi de ipsis actibus, et non de obiectis immediate. Quia videlicet cognoscit ipsos actus existentes in anima; et quia non possunt perfecte cognosci nisi cognoscatur ad quae obiecta terminentur, cum ab ipsis specificentur, ideo necesse est ut Deus etiam ad quae obiecta terminentur cognoscat.
II. Secundo. Dei causalitas extenditur ad operationes intellectus et voluntatis. Ergo et Dei cognitio. – Patet consequentia. Quia Deus, essentiam suam cognoscendo, cognoscit omnia ad quae sua causalitas extenditur. – Antecedens vero probatur. Deus est fontale principium totius esse, a quo est omnis forma. Ergo est omnis operationis principium. Patet consequentia: quia omnis res operatur per formam, a qua est esse rei; effectus autem causarum in primas causas principalius reducuntur; ergo omnis operatio cuiuscumque formae reducitur in primam causam omnis formae.
III. Tertio. Intelligere divinum est primum, et per consequens causa omnis intellectualis operationis: sicut suum esse est primum, et causa omnis esse. Ergo, cognoscendo suum intelligere et suum velle, cognoscit omnem cogitationem et voluntatem. – Patet consequentia. Quia et, cognoscendo suum esse, cognoscit esse cuiuslibet rei.
Adverte quod, sicut esse divinum est causa exemplaris omnium esse, non autem proprie effectiva, si formaliter sumatur ut ab aliis distinctum attributis; ita intelligere ut intelligere, per modum scilicet actus immanentis, et similiter velle, ut habetur ex doctrina Sancti Thomae Primo, d. XXXVIII, a. 1, habent rationem causae exemplaris omnis intelligere et omnis velle: eo quod omne intelligere et velle sit quaedam participatio intellectionis et volitionis divinae.
IV. Quarto. Deus cognoscit res non solum secundum quod in seipsis sunt, sed etiam secundum quod sunt in causis: cum cognoscat ordinem causae ad effectum. Ergo etc. – Probatur consequentia. Quia sicut res naturales sunt in suis causis per virtutes earum, ita artificialia sunt in artificibus per intellectum et voluntatem artificum: eo quod artifex in artificiato producat formam, per quam assimilatur suae arti. Et similiter est in omnibus quae a proposito aguntur.
Advertendum quod omni agenti commune est ut producat effectum similem formae per quam agit. Ideo, cum agens a proposito agat per conceptionem intellectus sui adiuncta voluntate, oportet ut in effectu producatur forma similis conceptioni et proposito agentis: non quidem similis actui concipiendi, sed similis formae conceptae, saltem secundum aliquam unitatem rationis, etsi non secundum eundem modum essendi. Signum ergo quod agens a proposito agit per intellectum et voluntatem est quod producit effectum similem suae conceptioni et volitioni. Et ideo Deus, qui cognoscit effectum secundum quod est in dispositione causae, cognoscit actum intellectus et voluntatis, per quos agens a proposito disponitur ad operandum.
V. Quinto. Informationes et inclinationes rerum naturalium cognoscuntur a Deo et a nobis. Ergo et Deus cognoscit informationes ac inclinationes animae. Ergo cogitationes et affectiones. – Probatur prima consequentia. Quia Deus non minus cognoscit substantias intellectuales quam ipse vel nos substantias sensibiles: cum substantiae intellectuales sint magis cognoscibiles, utpote magis in actu. – Secunda quoque probatur. Quia cogitatio animae est per quandam informationem ipsius; affectio autem est quaedam inclinatio eius in aliquid, unde et inclinationem rei naturalis appetitum naturalem dicimus.
Duo sunt hic notanda. Primum est quod ex eo quod Deus informationes rerum sensibilium cognoscit, sequitur ut et informationes rerum intellectualium cognoscat, non autem sequitur illud in nobis. Quia quanto aliqua magis sunt secundum se intelligibilia, tanto magis ab intellectu divino cognoscuntur, qui est maxime in actu: a nobis autem maxime intelligibilia minime cognoscuntur, propter imperfectionem intellectus nostri. Et ideo, si res sensibiles a Deo cognoscuntur, multo magis res intelligibiles: non autem, si nos res sensibiles et materiales cognoscimus, oportet ut res intelligibiles magis intelligamus.
Secundum est quod dictum Sancti Thomae, quoniam scilicet cogitatio animae est per quandam informationem ipsius, affectio autem per inclinationem, non est sic intelligendum quasi cogitatio informet animam, non autem affectio, - immo, cum utrumque dicat actum immanentem, utroque anima informatur: sed quod cogitatio fit per hoc quod obiectum intellectum aliquo modo informat animam, affectio autem per hoc quod anima inclinatur in ipsam rem extra animam. Verum enim, quod pertinet ad intellectum, est in anima, ut dicitur VI Metaph. 2; bonum autem, quod pertinet ad voluntatem, est in rebus. Et sic Deus cognoscit cogitationem, secundum quam informatur conceptu et verbo intellectus, et inclinationem voluntatis in rem extrinsecam.
Confirmatur conclusio auctoritate Psalmi, et Prov. xv, ac Ioan. II.
VI. Ad obiectionem autem in oppositum 3, quae in hoc consistit: Quia actus voluntatis est in potestate voluntatis, ideo a solo volente cognosci potest, - respondetur quod hoc quod est in potestate voluntatis velle et non velle, excludit quidem determinationem ad unum, et violentiam causae extrinsece moventis: non autem excludit influentiam superioris causae a qua est ei esse et operari. Ideo negatur consequentia ista: Actus voluntatis est in potestate voluntatis, Ergo a solo volente cognoscitur.