Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Postquam determinavit Sanctus Thomas de cognitione divina ex parte cognoscentis, nunc de ipsa ex parte obiecti determinat . Circa hoc autem duo facit: primo, agit de primo et per se obiecto cognitionis divinae; secundo, de secundario eius obiecto, cap. XLIX.

Circa primum duo facit: primo, ostendit quod Deus seipsum perfecte cognoscit; secundo, quod solum seipsum primo et per se, capite sequenti.

I. Primo ergo ponit hanc conclusionem: Deus seipsum perfecte intelligit.

Probatur autem primo. Species intelligibilis qua intellectus divinus intelligit, est ipsi Deo penitus idem: quia est essentia divina. Et est omnino idem intellectui. Ergo seipsum perfectissime intelligit. — Probatur consequentia. Quia, cum intellectus per speciem intelligibilem in rem feratur intellectam, perfectio intellectionis est ex eo quod species intelligibilis perfecte rei intellectae conformatur (conformitate scilicet repraesentationis), et perfecte coniungitur intellectui. Non potest autem magis conformari species intelligibilis rei intellectae quam si illi sit omnino idem; nec magis uniri intellectui quam si sit illi idem secundum rem. Ergo etc.

II. Secundo. Deus est omnino immaterialis, et sibi ipsi maxime unum. Ergo seipsum maxime intelligit. — Probatur consequentia. Quia ex hoc aliquid est intelligibile secundum se quod est immateriale: cum res materialis intelligibilis efficiatur per abstractionem a materia et a materialibus conditionibus. Intelligitur autem secundum quod est unum actu cum intelligente.

Quomodo intelligibile sit unum actu cum intelligente, dictum est superius . Sed tamen advertendum quod dixit Sanctus Thomas ipsum fieri oportere unum actu. Quia antequam intellectus informetur specie intelligibili, est unum cum intellectu potentia tantum, inquantum intellectus est in potentia ad eius receptionem. Sed per hoc non intelligitur: immo requiritur ut actu uniatur intellectui. Similiter intellectus informatus specie, si non actualiter intelligat, est quidem unum actu cum intelligibili, sed non actu perfecto. Ideo tunc intelligitur res tantum imperfecto modo, scilicet habitualiter. Quando autem est in actuali consideratione, intelligibile est unum cum intellectu perfecto modo. Ideo tunc perfecte intelligitur.

III. Tertio. Divinus intellectus est semper intelligens actu. Et essentia divina est secundum se perfecte intelligibilis. Item intellectus divinus et essentia divina sunt unum. Ergo Deus perfecte seipsum intelligit. — Probatur consequentia. Quia ex hoc aliquid actu intelligitur quod intellectus in actu et intellectum in actu sunt unum.

Adverte quod ista ratio a praecedenti formaliter distinguitur. Quia ibi considerabatur intellectus absolute, et unio intelligibilis ad ipsum. In hac autem consideratur intellectus ut actu semper intelligens, et unio intelligibilis in actu ad intellectum semper actu intelligentem.

IV. Quarto. Deus intelligit essentiam suam. Ergo seipsum: quia ipse est sua essentia. — Probatur antecedens. Quia essentia divina est in Deo per modum intelligibilem: eo quod esse naturale et esse intelligibile Dei unum et idem sint; cum esse suum sit suum intelligere. Omne autem quod est in aliquo per modum intelligibilem, intelligitur ab eo.

Advertendum quod esse in aliquo modo intelligibili est esse in ipso ut actu intelligibile ab ipso. Et quia esse actu intelligibile consequitur ad esse immateriale, ut superius est ostensum , ideo quod est in aliquo immaterialiter, est in ipso secundum modum intelligibilem. In Deo autem omnia sunt ut actu intelligibilia et immaterialiter: quia, cum unumquodque recipiatur secundum modum recipientis; et esse naturale divinum sit idem realiter quod intelligere; non potest aliquid in Deo esse nisi modo intelligibili, eo quod res materiale esse habens non possit esse in eo quod omnino immateriale est, et quod per ipsum intelligere in rerum natura realiter existit.

V. Quinto. Operatio intellectus divini est nobilissima: cum sit ipsum esse divinum. Ergo Deus intelligit se. — Probatur consequentia. Quia tanto est perfectior operatio quanto fuerit perfectius intelligibile: eo quod actus intellectus, sicut et aliarum potentiarum animae, per obiecta distinguantur ac specificentur. Sed essentia divina est perfectissimum intelligibile: eo quod sit perfectissimus actus et prima veritas. Ergo perfectissima intellectio debet ad essentiam divinam terminari.

Notandum quod, cum ens et verum sint obiectum intellectus, unum ut quod actus intellectus terminat, alterum ut quod omnem actum intelligendi concomitatur, utroque modo essentiae divinae Sanctus Thomas attribuit rationem perfectissimi obiecti: quia, inquam, et perfectissimus est actus, et prima et per consequens summa veritas est.

Advertendum quoque quod, cum inquit Sanctus Thomas actus intellectus per obiecta distingui, dat etiam intelligere quod specificantur et habent perfectionem ex obiectis: actus enim est qui distinguit formaliter et separat. Ideo dicere quod per obiecta distinguuntur, est dicere quod obiecta sunt formae ipsorum: et ex consequenti ab eis et speciem habent et perfectionem. Sed de hoc fortassis inferius tractabitur latius.

VI. Sexto. Intelligere Deum maxima perfectio est. Ergo maxime Deo convenit: quia rerum omnium perfectiones maxime Deo conveniunt. — Antecedens probatur. Quia natura intellectualis omnibus aliis praeeminet; et nobilissimum intelligibile est Deus. Ex quo sequitur, cum per intelligere aliis naturis intellectualis natura praeemineat; et perfectissimum intelligere sit quod ad perfectissimum intelligibile, quod est Deus, terminatur; quod natura Deum intelligens omnibus simpliciter praeeminet. Et sic intelligere Deum est maxima perfectio.

Confirmatur et auctoritate Apostoli, I Cor. II, dicentis quod Spiritus Dei scrutatur etiam profunda Dei.

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work