Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
I. Comparat secundo loco Sanctus Thomas bonitatem divinam ad alia bona quantum ad excellentiam1, ostenditque quod Deus est summum bonum.
- Probatur primo. Divina bonitas comparatur ad omnia bona sicut bonum universale ad particulare: cum sit omnis boni bonum. Ergo praeeminet omni bono particulari. — Patet consequentia. Quia bonum universale praeeminet bono particulari, sicut bonum gentis est melius quam bonum unius: eo quod perfectio totius praeeminet perfectioni partis, simpliciter et absolute loquendo.
II. Secundo. Quod per essentiam dicitur, verius dicitur quam quod dicitur per participationem. Deus per essentiam dicitur bonus, et alia per participationem. Ergo etc.
Circa illam propositionem, Quod per essentiam dicitur, verius dicitur quam quod dicitur per participationem, dubium occurrit. Quia albedo quae dicitur per essentiam, non verius dicitur alba quam id quod albedine participat. — Immo alba non dicitur.
Pro intelligentia huius considerandum quod id quod dicitur per essentiam potest comparari et ad id quod est tale per similitudinem quae est causa eius; et ad id quod est tale per participationem. Si primo modo, cum ly verius, ut habetur Verit. q. IV, a. 6, possit designare aut veritatem rei aut veritatem praedicationis, si veritatem rei designet, tunc non est necessarium ut verius sit aliquid ubi est per essentiam. Potest enim verius esse ubi est per similitudinem quae est causa rei, quam ubi est per essentiam: sicut res naturales verius sunt in mente divina, ubi sunt per similitudinem aliqualem, quam in seipsis, ubi sunt per essentiam. Per verius autem hoc modo intelligo idem quod perfectius: ex parte enim rei veritas in esse fundatur; et ideo dicere rem esse verius in Deo veritate rei, est dicere ipsam in ipso habere perfectius esse quam in seipsa; quia illud est divinum, istud vero est creatum. — Si autem veritatem praedicationis significet, sic verius est unumquodque ubi est per essentiam, quam ubi est per similitudinem. Quia veritas praedicationis attenditur secundum quod aliquid secundum suum formale significatum de aliquo dicitur. Non potest autem magis alicui convenire formaliter quam si per essentiam illi conveniat.
Si secundo modo, tunc, quomodocumque sumatur ly verius, vera est propositio Sancti Thomae. Quod enim per essentiam alicui convenit, perfectius esse in illo habet quam in eo cui convenit per participationem. Et maiorem identitatem formalem cum ipso habet: ex quo sequitur ut verius etiam praedicetur.
Ad instantiam dicitur quod intelligitur propositio Sancti Thomae ubi illud formaliter praedicetur de utroque, et ubi ipsa essentia per se subsistat. Tunc enim verius dicitur quod est ipsa quidditas, quam id quod habet quidditatem. Et quia Deus ipsa bonitas est, alia vero habent bonitatem; et dicitur formaliter bonus, sicut et alia dicuntur bona: ideo et verius et perfectius dicitur bonus. Albedo autem non recipit praedicationem sui concreti, ut proprie dicatur alba: nec etiam per se est, licet per se significetur. Ideo non est simile.
III. Tertio. Ex Deo omnia boni rationem habent. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quod est causa aliorum in uno genere, est maximum in illo.
Adverte quoniam hic sumitur genus pro omni communi secundum eandem rationem aut simpliciter aut secundum proportionem, ut superius2 est ostensum.
Quarto. In Deo malum nec actu nec potentia est. Ergo est summum bonum. — Probatur consequentia. Quia melius est quod est malo impermixtius.
Confirmatur auctoritate I Regum II.