Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Postquam ostendit Sanctus Thomas quod in Deo sit veritas, nunc qualis sit divina veritas, ostendit 1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod sit purissima; secundo, quod sit prima et summa, capite sequenti.
Primo ergo ostendit quod in Deo est purissima veritas, cui scilicet nulla deceptio aut falsitas admisceri potest.
Et probatur primo sic. Veritas, scilicet abstracta et subsistens, falsitatem non compatitur, sicut neque albedo nigredinem: — intellige, si albedo subsistens esset, ut per abstractum significatur. Deus est ipsa veritas. Ergo etc.
Secundo. Intellectus divinus se habet ad modum intellectus cognoscentis quod quid est. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in illo intellectu non est falsitas, sicut nec in sensu respectu proprii sensibilis: nisi scilicet per accidens, ut supra 2 dictum est. In Deo autem nihil per accidens esse potest.
Tertio. Intellectus divinus non est discursivus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum in primis principiis non sit error, in conclusionibus tantum erit secundum quod a principiis ad conclusiones intellectus discurrit.
Sed posset aliquis dicere quod error accidit non solum circa conclusiones ad quas intellectus pervenit discurrendo, sed etiam circa propositiones per se sumptas. Experimur enim nos decipi circa aliquas propositiones dum etiam non discurrimus: sicut cum dicimus et iudicamus Sortem praesentem esse Platonem.
Dici potest quod semper in deceptione est aliquis discursus, licet fortasse aliquando in imperceptibili tempore fiat. Occurrente enim mihi Sorte habente similitudinem cum Platone, puta in rotunditate faciei, argumentatur imperceptibiliter intellectus: Iste habet rotundam faciem, Ergo est Plato. Et sic de aliis.
Quarto. Omnia cognoscibilia comparantur ad intellectum divinum sicut proprie et per se cognoscibilia, idest, sicut proprium et per se obiectum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in talibus virtus cognoscitiva non errat. —
Antecedens vero probatur. Quia divinus intellectus est in fine sublimitatis: idest, non habet aliquam virtutem cognoscitivam sublimiorem se, et omnem sublimitatem quae esse possit habet, scilicet infinitam. Quanto autem virtus cognoscitiva est altior, tanto eius obiectum plura sub se continet: ut patet de sensu communi et imaginatione respectu sensus particularis. Ergo oportet ut omnia cognoscibilia contineantur sub obiecto per se divini intellectus.
Quinto. Intellectus divinus est ex natura sua perfectior quam intellectus humanus virtute intellectuali perfectus, sicut est sapientia et scientia: cum ipse sit in fine et extremo perfectionis. Sed iste non dicit falsum, sed semper verum: quia virtutis est actum bonum reddere; verum autem dicere est bonus actus intellectus. Ergo etc.
Sexto. Si divinus intellectus diceret falsus, falsitas a qua diceretur falsus non esset in Deo, sed in rebus. Sed nec etiam est in rebus: quia quantum unumquodque habet de esse, tantum habet de veritate. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia talis est comparatio intellectus divini ad res qualis est rerum ad intellectum humanum: eo quod, sicut veritas intellectus humani mensuratur a rebus, ita e converso res mensurantur ab intellectu divino, cum Deus per suam scientiam sit causa rerum. Cum ergo res non dicantur falsae nisi propter falsitatem intellectus humani, inquantum scilicet natae sunt facere falsam sui existimationem, aut quia significantur falso intellectu; e contrario diceretur intellectus divinus falsus propter rerum falsitatem, quae scilicet divini intellectus formam non imitarentur.
Adverte, pro falsitate consequentis, ex doctrina Sancti Thomae ubi supra 3, quod in ordine ad intellectum divinum res non possunt dici falsae, cum quicquid in rebus accidit, ex ordine divini intellectus procedat: nisi in voluntariis agentibus fortassis, in quorum potestate est subducere se ab ordine divini intellectus, inquantum est causa rerum. Unde nulla res est quae, secundum omnem entitatem in se existentem, non conformetur divino intellectui.