Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Secunda conclusio quam ponit Sanctus Thomas est ista: Deus primo et per se solum seipsum cognoscit .

I. Pro cuius intelligentia notandum quod duplex est modus quo aliquid dicitur primo et per se cognosci. Unus, ut cognoscatur tanquam formale obiectum sub quo omnia ad potentiam referantur. Nam, cum in plura obiecta feratur potentia, sicut visus in plures colores; et una potentia non feratur in plura inquantum plura sunt; oportet ut illa in aliquo uno conveniant ea omnia continente et uniente. Et hoc est quod dicitur primo et per se obiectum potentiae: quia nihil illorum plurium attingitur a potentia nisi inquantum illo uno participat; sicut neque album neque nigrum videtur nisi inquantum colorata sunt. — Alius modus est ut cognoscatur non per aliud cognitum in quo cognoscatur, sed ipsum secundum se a potentia apprehendatur. Hoc modo dicitur videri album primo et per se, quando non videtur per aliud visum.

Utroque modo divina essentia est primum et per se obiectum intellectus divini: et quia, inquam, ab illo comprehenditur, non per aliquam aliam rationem quam participet, sed per seipsam intelligitur ex propria ratione, omniaque alia a divino intelliguntur intellectu inquantum in divinae essentiae ratione per quandam participationem uniuntur; et quia intelligitur secundum se, non autem in alio intellecto. Sed licet utroque modo primo et per se intelligatur, videtur tamen secundus modus hic esse intentus: eo quod comparetur ad alia primo et per se cognita, tanquam in aliis intellectibus possint inveniri plura primo et per se cognita; constat autem hoc verum esse in secundo sensu, non autem in primo, cum ab unitate illius primo et per se obiecti potentia sit una. Quod etiam ista sit mens Sancti Thomae, hic ex rationibus adductis apparet manifeste.

II. Probatur autem conclusio primo. Id quo Deus intelligit nihil est aliud quam divina essentia. Ergo primo et per se intellectum ab ipso nihil aliud est quam ipsemet. — Probatur consequentia. Illud solum est primo et per se ab intellectu cognitum cuius specie intelligit: eo quod operatio proportionetur formae quae est operationis principium.

Advertendum circa istam propositionem, Illud primo et per se ab intellectu cognoscitur cuius specie intelligit; et eius probationem, quod, cum omne agens agat sibi simile; et omne cognoscens cognoscat sibi simile, eo quod simile simili cognoscatur: oportet ut operatio terminetur ad id quod est simile principio formali operationis. Et hoc est operationem proportionari formae quae est principium operationis, terminari scilicet ad simile formae ex qua elicitur aut specificatur operatio.

  1. Sed quia, ut diximus , dupliciter dici potest aliquid primo et per se cognitum, ideo duplicem haec assumpta propositio veritatem habere potest. Si enim velimus accipere primum et per se cognitum primo modo, considerandum est quod forma quae est principium operationis dupliciter potest considerari: scilicet materialiter, et formaliter. Sicut enim ex parte obiecti sunt materialia obiecta, scilicet particulares naturae ad quas operatio potentiae terminatur, et formalis ratio, in qua omnia conveniunt; ut in visu materialia obiecta sunt albedo et nigredo et alii specifici colores, formale autem est color, quia omnes colores ad visum referuntur inquantum colores sunt: ita ex parte formae quae est principium operationis, materiale est forma huius particularis inquantum est haec forma, et forma illius inquantum est particulariter illius; formale autem est communis ratio in qua omnes conveniunt formae talis potentiae, et qua primo et per se operatur potentia; sicut forma albedinis in visu ut particulariter similitudo albedinis, et forma nigredinis ut nigredinis forma, est forma visus materialis; hoc autem quod dico similitudo coloris, in quo omnes formae visus conveniunt, est formale in eis, et per ipsam primo et per se visus videt. Sic etiam ex parte intellectus, licet in uno intellectu sint species et similitudines diversarum naturarum, illae tamen secundum particulares rationes consideratae materiales sunt formae: sed id in quo omnes intellectus illius species conveniunt est formale, et quod per illud repraesentatur intellectui, est primo et per se cognitum. Sicut, quia omnes species intellectus nostri conveniunt in hoc quod unaquaeque est species quidditatis materialis, loquendo de obiecto proportionato, aut entis, loquendo de obiecto adaequato; ideo species intellectus nostri, formaliter sumpta, qua primo et per se intelligit, est species quidditatis naturalis aut species entis. Et sic quod hic dicitur, id esse primo et per se cognitum ab intellectu cuius specie intelligit, intelligendum est de specie formaliter sumpta, qua primo et per se intelligit.

Sic autem se habet essentia divina ad intellectum divinum: quia est forma qua primo et per se intelligit. Immo hoc etiam habet proprium, quod non multiplicatur in plures materiales species, sicut species intellectus nostri; sed una numero manet, nihilque intellectui divino repraesentat nisi inquantum est divina essentia aut formaliter aut participative. Ideo primo et per se cognitum ab intellectu divino est ipsa divina essentia et Deus ipse.

  1. Si autem accipiatur primo et per se cognitum secundo modo, ut diximus hoc loco accipi a Sancto Thoma, tunc intelligitur quod illud primo et per se cognoscitur ab intellectu cuius specie tanquam primo illud repraesentante, non autem repraesentante aliud prius in quo reluceat, intelligit. Et quia species qua intellectus divinus intelligit primo et per se divinam essentiam repraesentat, alia autem ut in divina relucent essentia; et nulla alia species est in divino intellectu; ideo ipse solus primo et per se a se intelligitur.

III. Secundo: et est ratio sumpta ex XII Metaphys., text. 51 . Si non sic esset, tunc intellectus divinus mutaretur de consideratione sui in considerationem alterius. Et cum illud esset eo ignobilius, mutaretur in peius. — Probatur consequentia. Quia impossibile est primo et per se plura simul intelligere: eo quod una operatio simul multis terminis non possit terminari. Ergo, cum Deus se quandoque intelligat, si aliquid aliud intelligat tanquam primo et per se intellectum, mutabitur intellectus suus de consideratione sui ad considerationem alterius.

Adverte quod ista ratio supponit quod Deus seipsum primo et per se intelligat, ex praecedentibus: probat autem quod nihil aliud intelligit primo et per se.

  1. Sed occurrunt duo dubia. Primum est quia videtur quod una operatio possit diversis terminis primo et per se terminari. Eadem enim solis calefactio liquefacit ceram et lutum indurat.

Secundo, circa rationem. Posset enim aliquis dicere quod ex eo quod intellectus divinus intelligit aliquid aliud, non oportet ut cesset ab intellectione sui. Nam et angelus, semper seipsum intelligens, ut inferius ostendetur, etiam alia intelligit primo et per se, ad sensum conclusionis.

  1. Ad primum respondetur quod illa operatio, licet sit una ex parte principii activi formaliter et ideo ab una forma procedat, tamen virtualiter est plures, et ex parte passivorum multiplicatur: unumquodque enim illorum eam suo modo recipit.

Ad secundum respondetur quod angelus, licet intelligat alia, non tamen cessat a cognitione sui, quia alia intelligit per species suae essentiae superadditas; et consequenter plures simul habere intellectiones potest ad diversa primo et per se terminatas. Ideo non oportet ut, dum alia intelligit, desinat se intelligere. Deus autem sua tantum essentia intelligit, ut superius est ostensum . Et consequenter non potest simul plures intellectiones habere: nam per unam formam non producuntur simul plures operationes ab uno agente. Ideo, cum plura unica intellectione intelligi non possint ita quod unumquodque sit primo et per se intellectum, necesse est, si Deus se intelligit et similiter aliquid aliud a se, quod hoc sit successivis intellectionibus: et consequenter, si aliquid aliud a se primo et per se intelligat, quod desinat se intelligere.

IV. Tertio. Si Deus intelligit se et aliud tanquam principale obiectum, plures habebit intellectuales operationes: cum operationes intellectus distinguantur penes obiecta. Ergo vel essentia sua erit in plura divisa, si, inquam, intellectio sit idem quod eius essentia: vel aliquam intellectionem habebit quae non erit eius substantia. Quorum utrumque est impossibile.

Adverte quod, licet omnes operationes unius potentiae unam formalem rationem respiciant, ratione cuius dicuntur omnes eiusdem rationis; materialiter tamen plurificantur ex pluralitate obiectorum materialium, quando unumquodque illorum per se attingitur a potentia, et non unum ut unitur alteri; sicut alia est visio albi, alia nigri, quando utrumque per se videtur. Unde hoc loco, cum dicitur quod operationes distinguuntur secundum obiecta, intelligitur de obiectis ad quae per se et distincte omnino terminatur operatio, et de reali distinctione operationum.

V. Quarto. Intellectus divinus esset in potentia respectu alicuius alterius. — Probatur consequentia. Quia intellectus differens a suo obiecto intellecto est in potentia respectu illius.

Quinto. Esset aliquid aliud perfectio divini intellectus, et eo nobilius. — Probatur consequentia. Quia intellectum, scilicet primum, quod per propriam speciem intelligitur, est perfectio intelligentis: et per consequens, ut sic, est eo perfectius. Intellectus enim perfectus est, ultima scilicet perfectione, eo quod actu intelligit. Hoc autem est ex hoc quod est unum cum eo quod intelligitur, tanquam scilicet ipso informatus.

Sexto. Scientia Dei esset composita. Et sic Dei essentia esset composita, si scientia Dei est idem quod eius essentia; vel scientia erit accidens Deo. — Probatur consequentia. Quia ex multis principaliter et primo intellectis integratur scientia.

Advertendum quod scientia, ex ea parte qua dicit ordinatam collectionem specierum intelligibilium, dicit quoddam unum aggregatione et compositum. Ideo, ubi multa per diversas species cognoscuntur ab aliquo intellectu, illa scientia compositionem et multiplicitatem habet. Hoc autem evenit ubi multa primo et per se intelliguntur: quia tunc unumquodque non per alterius speciem intelligitur, sed per propriam speciem et adaequatam. Ideo, si essent plura primo et per se a Deo cognita, scientia Dei compositionem et multiplicitatem haberet.

Septimo. Si esset aliud primo et per se cognitum a Deo, intellectio Dei speciem et nobilitatem haberet secundum id quod est aliud ab ipsa. Hoc autem impossibile est: cum sua operatio sit sua essentia. — Probatur consequentia. Quia intellectio speciem et nobilitatem habet secundum id quod est primo et per se intellectum: cum hoc sit eius obiectum.

Sciendum quod, cum una intellectio ad multa possit simul terminari secundum quod unum in altero continetur, illud tamen quod primo et immediate per speciem intelligibilem tanquam per propriam speciem repraesentatur, absolute dicitur talis operationis obiectum et primo et per se cognitum, non autem quae repraesentantur secundario tanquam contenta in primo et principali obiecto. Sicut, si aliquis videat speculum in quo multae imagines apparent, primo et per se cognitum et visum est ipsum speculum, non autem ea quae in illo videntur: et ab eo specificatur, non a visis in eo; dicitur enim absolute visio speculi, aliorum autem dicitur visio in speculo. Propter hoc inquit Sanctus Thomas intellectionem habere speciem et nobilitatem secundum primum et per se cognitum eo quod illud sit obiectum suum, quod scilicet simpliciter et absolute dicitur intellectionis obiectum.

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work