Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Ostenso quod nomina aliqua attribui Deo possunt, ostendit Sanctus Thomas quod et talia nomina plura sint. Circa hoc autem duo facit: primo enim ostendit quod plura nomina et pluralitas divinarum perfectionum simplicitati divinae non repugnant; secundo, deducit propositum. I. Primum tali ratione demonstrat. Omnes perfectiones creaturarum sunt in Deo secundum unam eius virtutem. Ergo nec ipsae perfectiones, nec nomina plura illas perfectiones importantia, divinae simplicitati repugnant. – Patet consequentia. Quia virtus Dei est ipsa eius essentia: cum nihil Deo accidere possit. Antecedens vero a simili ostenditur tripliciter. Primo, in rebus naturalibus. Supponitur enim omnes rerum perfectiones in ipso esse sicut effectus sunt in causa aequivoca. Tunc sic. Sicut se habet sol ad calorem et siccitatem ac alios effectus in corporibus inferioribus inventos, ita et Deus ad omnes perfectiones: utrobique enim est comparatio causae aequivocae aliquo modo ad suos effectus. Sed in sole est calor et siccitas virtute; et per eandem virtutem soli attribuuntur, quamvis in igne sint qualitates diversae. Ergo et omnes rerum perfectiones, quae rebus aliis secundum diversas formas conveniunt, Deo secundum unam virtutem attribuuntur. Sed quia ex hoc quod virtute continentur effectus solis in sole et res omnes in Deo, posset aliquis credere quod sol diceretur talis, puta calidus, et Deus talis, puta sapiens, ea solum ratione quia res huiusmodi causant, et non propter aliquam similitudinem inter ea existentem, falsum hunc sensum removet, inquiens quod non solum quia sol causat calorem dicitur sol calidus, et Deus sapiens quia sapientiam causat, ut aliqui voluerunt: sed quia virtus per quam sol calefacit, est aliquid conforme calori; nisi enim esset aliqualiter de genere caloris, sol per eam agens non sibi simile generaret. Similiter et Deus dicitur sapiens quia, secundum hoc quod nos sapientes sumus, virtutem eius, qua nos sapientes facit, aliquatenus imitamur: idest, secundum quod inter sapientiam nostram et virtutem Dei est aliqua similitudo et conformitas. – Hoc autem patet quia, si solum diceretur sapiens quia sapientiam efficit, eadem ratione diceretur lapis quia lapidem causat. Quod tamen non dicimus, quia nomine lapidis intelligitur modus essendi determinatus, secundum quem lapis non imitatur Deum, sed ab ipso distinguitur; quamvis et in lapide sint alia, quae talem modum non important, quibus Deum imitatur, ut sunt bonitas, esse et huiusmodi. Circa illam propositionem, Virtus solis nisi aliqualiter esset de genere caloris, sol per eam agens non sibi simile generaret, quam etiam videtur velle Sanctus Thomas in Deo veram esse, advertendum quod non dixit simpliciter, nisi esset de genere caloris, sed addidit aliqualiter. Quia non oportet inter virtutem causae aequivocae et eius effectum esse convenientiam in genere proprie loquendo, sed oportet esse convenientiam in aliqua ratione una saltem analoga et proportionali, - ut sic genus accipiatur pro omni communi secundum rationem, quomodocumque sit commune, - ut inter causam et effectum sit aliqua similitudo.

II. Circa illud quod inquit Sanctus Thomas, et superius etiam est tactum , scilicet quod Deus non dicitur lapis, quia in nomine lapidis intelligitur modus essendi determinatus, secundum quem lapis a Deo distinguitur, duplex occurrit dubium. Primum est, quia omne nomen perfectionis, exceptis fortasse nominibus transcendentibus, includit aliquid imperfectionis, quo distinguitur a Deo. Ergo nullum nomen de Deo dicetur. - Patet antecedens: sapiens, iustus, sciens, et similia, significant qualitatem; quae Deo non convenit.

Secundum est, quia nihil est in re quod non sit a Deo productum, et per consequens quod divinam virtutem non imitetur. Ergo, quantumcumque nomine lapidis importetur modus quo distinguitur a Deo, poterit Deus dici lapis, sicut dicitur sapiens, propter talem similitudinem et imitationem illius modi lapidis ad Deum.

Confirmatur. Quia sol dicitur calidus, ut vult hoc loco Sanctus Thomas, non obstante quod calidum significet proprium modum essendi in igne aut aere, quo a sole distinguitur: est enim calor qualitas corruptibilis, in quo a solis virtute distinguitur.

III. Ad horum evidentiam, sciendum quod, cum loquimur de nominibus, quomodo formaliter aut non formaliter conveniant Deo, et quomodo imperfectionem importent, intelligimus de formali eius et proprio significato, quo unum nomen in significando distinguitur ab alio. Verbi gratia: nomen sapientiae in creaturis, quantum ad id quod proprie et particulariter et distincte importat, dicit altissimarum causarum cognitionem , licet etiam qualitatem, tanquam commune sibi et aliis significatum, importet. Cum quaerimus autem an sapientiae nomen Deo formaliter conveniat, non quaerimus de communi sibi et aliis significato, sed de propria ratione quam addit ad communia significata. Similiter dicimus de nomine lapidis et aliis nominibus. Unde dicitur Potentia, q. VII, a. 4, ad 2, quod talia nomina conveniunt Deo secundum rationem differentiae, et non secundum rationem generis.

Ad primum ergo, negatur antecedens, loquendo de proprio et formali significato ac differentiali: de isto enim sermo est. Nam sunt multa nomina quae in tali suo significato nullam imperfectionem important. - Ad probationem dicitur quod qualitas est significatum commune, non differentiale alicuius eorum.

Potest etiam dici quod ista nomina dupliciter accipi possunt. Uno modo, absolute et transcendenter: ut scilicet analogice dicuntur de perfectione quae est in genere, et de perfectione quae est extra genus. Et tunc negatur quod significent qualitatem formaliter tanquam commune quid omni perfectioni significatae: sapientiae enim nomen, absolute sumptum, dicitur et de sapientia quae est qualitas, et de sapientia quae est substantia. - Alio modo, cum determinatione, ut cum dicimus sapientia humana. Et tunc verum quidem est quod significant qualitatem: sed non dicuntur ut sic formaliter de Deo, propter modum creaturae qui in tali significatione includitur. Licet enim Deus absolute sit sapiens, non est tamen humana sapientia sapiens.

Ad secundum dicitur quod effectus, quantum ad imperfectionem quam dicit, non habet similitudinem in Deo, sed tantum quantum ad perfectionem. Ideo non imitatur Deum ut imperfectus, sed est aliquid a Deo distinctum. Propter hoc nomen importans proprium modum essendi rei materialis, sicut hoc nomen lapis, quia importat quandam imperfectionem, cum esse materiale imperfectionem quandam includat, non dicitur formaliter de Deo, cum totum eius proprium significatum ei non conveniat , sed tantum virtualiter, quia quicquid perfectionis invenitur in lapide, totum in Dei virtute continetur. Negatur ergo nihil esse in re quod non sit a Deo productum: imperfectio enim quae est in re, eo modo scilicet quo convenit negationi in re esse, non est a Deo producta, sed accidit ex parte creaturarum inquantum sunt ex nihilo, ut dicitur I Sent., d. II, a. 2, et Pot., q. VII, a. 5, ad 8. Unde omnis modus creaturarum quantum ad omnem perfectionem quam dicit, est a Deo; non autem quantum ad imperfectionem quam includit.

Ad confirmationem dicitur quod sol non dicitur calidus formaliter, sed virtualiter tantum, ut dicitur Ver., q. IV, a. 6. Unde similitudo quam ponit Sanctus Thomas inter solem respectu caloris et siccitatis, et Deum respectu perfectionum quae sunt in creaturis, attenditur tantum quantum ad hoc. quod est effectum esse in causa virtute, et plures effectus in una virtute contineri, non autem quoad formalem praedicationem nominum. Licet enim sol virtualiter contineat calorem et siccitatem, nomen tamen caloris et siccitatis soli formaliter non convenit: sed plura nomina perfectionum in creaturis inventarum formaliter Deo conveniunt, licet et aliqua formaliter non conveniant.

IV. Secundo probatur dictum antecedens ex similitudine potentiarum cognoscitivarum. Nam intellectus unica virtute cognoscitiva omnia cognoscit quae pars sensitiva diversis potentiis apprehendit, et adhuc alia. Et quanto fuerit altior intellectus, tanto aliquo uno plura cognoscere potest. Ergo et causa quae est altissima, una virtute omnia continet.

Tertio probatur ex similitudine virtutum operativarum humanarum. Sicut enim una virtus regia ad omnia illa extenditur ad quae diversae sub ipsa potestates ordinem habent, ita et Deus per unum suum simplex esse omnem perfectionem habet quam res aliae per multa diversa consequuntur: immo multo maiorem .

Considerandum hoc loco quod, cum perfectiones quae in creaturis sunt diversae, in Deo sint unitae, inquantum una eius virtus, quae est essentia divina, omnes eas continet continentia actuali, non autem potentiali, sicut materia dicitur formas materiales continere; omnes perfectiones in Deo nobiliori modo sunt quam sint in creaturis. Nam in creaturis habent esse limitatum et finitum, cum omne esse creaturae ad aliquem gradum sit limitatum: in Deo autem habent esse infinitum et illimitatum ac subsistens, quod est esse divinum. Propter hoc saepenumero inquit Sanctus Thomas quod sunt in Deo secundum eminentiorem modum, quia videlicet sunt ipsum divinum esse et ipsa divina essentia, quae est perfectissima, infinita et illimitata; et quod sunt in Deo unitae, quia scilicet omnes in Deo sunt una indivisibilis substantia, quae est divina essentia, omnibus creaturarum perfectionibus aequivalens, et ampliorem adhuc continens perfectionem.

V. Quantum ad secundum , deducitur conclusio haec: Necesse est plura esse nomina dicta de Deo. Probatur. Perfectiones rerum sunt diversae. Ergo et nomina ipsarum necesse est diversa esse. Ergo et nomina divina necesse est esse plura. - Probatur consequentia. Quia Deum naturaliter non nisi ex effectibus cognoscere possumus.

Addit autem Sanctus Thomas quod, si divinam essentiam prout est possemus intelligere et ei proprium nomen adaptare, uno tantum nomine eam exprimeremus. Hoc autem beatis promittitur, qui divinam essentiam vident, secundum illud Zach. ult., In die illa erit Dominus unus et nomen eius unum.

VI. Sed occurrit dubium duplex circa hanc partem. Primum est circa hoc ultimum dictum, scilicet quod Beati de Deo unicum et proprium nomen habebunt quia divinam essentiam prout in se est intelligent. Nam unicum et proprium nomen Dei non habetur nisi a comprehendente ipsum Deum. Sed, sicut nos non comprehendimus Deum, ita nec beati. Ergo, sicut nos unico nomine non nominamus Deum, ita nec beati.

Respondetur ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. II, q. I, a. 3 , quod dupliciter possumus intelligere quod videns essentiam divinam prout est, unum nomen imponat. Uno modo, ut formet in suo intellectu unicum conceptum perfecte et adaequate divinam essentiam repraesentantem, et illo mediante conceptu Deum uno nomine significet. Et sic non intelligitur hic. Sicut enim per nullam similitudinem creatam Deus perfecte repraesentari potest, ut in Tertio huius ostendetur, ita nec per unicum conceptum intellectus creati. Unde, quantumcumque quis videat divinam essentiam ut in se est, hoc modo Deum uno nomine nominare non potest: quia hoc absque comprehensione fieri non posset. — Alio modo, ut videns Verbum divinum, quod, unum existens, perfecte Deum repraesentat, mediante illo Verbo uno nomine Deum significet. Et sic intelligitur quod hic dicitur: hoc enim absque comprehensione esse potest.

  1. Aliud dubium est circa nominum multiplicitatem. Si enim quia perfectiones sunt diversae, oportet nomina esse plura, sequitur quod nullum nomen erit aequivocum. Nomen enim aequivocum, unum existens, multa significat.

Respondetur negando consequentiam. Cum enim dicimus ex pluralitate perfectionum in creaturis sequi ut sint plura nomina, loquimur de nominibus propriis, quibus una res tantum significatur. Sequitur enim, si sunt plures res quae debeant nominibus propriis nominari, quod oportet esse plura talia nomina. Huic autem non repugnat quod etiam praeter nomina propria sint et alia nomina communia aequivoca.

Si etiam instetur, quia inveniuntur multi homines idem nomen proprium habentes, et sic non oportet rerum distinctarum esse distincta nomina propria: — dicitur quod diversarum rerum oportet esse diversa nomina si debeat res distincte exprimi et alteri distincte manifestari. Ubi autem diversi homines habent idem nomen identitate tantum vocis, per illud, ut sic, non manifestatur unus ut distinctus ab altero. Ideo, si debeat alteri manifestari ut distinctus ab alio, oportet praeter illam vocem communem invenire aliam vocem particularem, puta homo talis figurae, aut filius talis, et huiusmodi. Pluralitas ergo perfectionum pluralitatem nominum requirit si debeat distincte significari et alteri manifestari, ad quem usum inventae sunt voces: licet etiam possint et aliae voces communes esse, sive univocae sive aequivocae.

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work