Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Ostenso in Deo veritatem esse, ostenditur nunc quod ipse sit sua veritas1. I. Et probatur primo sic. Intelligere Dei est divina essentia. Ergo et veritas. — Probatur consequentia. Quia veritas est perfectio intellectualis operationis. Haec autem non perficitur per aliquid superveniens, sicut nec esse divinum: sed per seipsam est perfecta. Ergo, si intelligere est divina substantia, etiam veritas est divina substantia. Adverte quod verum est perfectio intellectualis operationis sicut terminus eius: cum sit conceptus intellectus cum adaequatione ad rem intellectam. In divino autem intellectu non est aliquis conceptus ab ipso actu intelligendi distinctus, sed est ipsa divina essentia intellecta ut propria ratio uniuscuiusque. Propter hoc perfectio divini intellectus, quae est veritas, ab ipso actu intelligendi non distinguitur. Ex hoc sequitur quod veritas non dicit in sua ratione tantum respectum adaequationis: — nec respectum, inquam, rationis, quia tunc Deus non esset veritas, cum non sit ens rationis; nec realem, quia Dei ad creaturam non est relatio realis: — sed dicit absolutum cum respectu. Et Deus est veritas quantum ad absolutum quod importatur, scilicet quantum ad similitudinem intellectam: non autem quantum ad respectum connotatum. Secundo. Deus est sua bonitas. Ergo et sua veritas: quia veritas est bonitas intellectus, ut dictum est supra2. Tertio. Nihil in Deo participative dici potest: cum sit suum esse. Ergo, cum veritas sit in Deo, Deus est essentialiter veritas. Quarto. Veritas, licet in intellectu ponatur, est tamen etiam in re: secundum quod inquit Avicenna veritatem rei esse proprietatem sui esse quod stabilitum est ei; et hoc secundum quod nata est res de se facere veram existimationem in intellectu, et inquantum propriam sui rationem, quae est in mente divina, imitatur. Sed Deus est sua essentia. Ergo est sua veritas, sive de veritate intellectus loquamur, sive de veritate rei. II. Adverte, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte3 et in Quaestionibus de Veritate4, quod res dicuntur verae et in comparatione ad intellectum divinum, et in comparatione ad intellectum humanum. Ad intellectum quidem divinum, secundum quod imitantur formam suam in mente divina existentem: sicut et res artificiales dicuntur verae inquantum imitantur formam artis existentem in mente artificis. Et secundum istam comparationem res dicuntur simpliciter et absolute verae: eo quod ab intellectu divino secundum esse dependeant. — In comparatione autem ad intellectum humanum, speculativum scilicet, a quo non dependent, dicuntur verae inquantum natae sunt de se facere veram existimationem in ipso intellectu. Et sic dicuntur verae secundum quid: eo quod ad intellectum humanum non habeant comparationem nisi per accidens, cum ab ipso non dependeant. Ex quibus sequitur quod, sicut veritas intellectus dicit duo, scilicet absolutum et respectum, sive materiale et formale, ita et veritas rei. Absolutum est esse sive entitas rei: respectus autem est habitudo ad intellectum. Si quaeratur autem an isti respectus sint reales vel rationis: dicitur quod respectus ad intellectum divinum est realis, quia est respectus mensurati ad mensuram; est enim intellectus divinus mensura omnium rerum, sicut intellectus artificis est mensura artificiatorum. Respectus vero ad intellectum humanum speculativum est respectus rationis, quia est mensurae ad mensuratum: veritas enim intellectus nostri ab ipsa re mensuratur, dicitur enim verus intellectus eo quod ita intelligit sicut est in re. Sciendum quoque quod, licet veritas aliquo modo sit in re, tamen illa improprie dicitur veritas: cum veritas primo et per se sit in intellectu. Unde, simpliciter et proprie loquendo, res non dicitur vera nisi extrinseca denominatione, scilicet a veritate intellectus. A forma autem in se existente intrinsece dicitur vera, sed improprie: sicut medicina proprie dicitur sana a sanitate existente in animali, improprie autem a virtute in ipsa existente. Conclusit ergo Sanctus Thomas quod, sive loquamur de veritate intellectus sive de veritate rei, Deus est sua veritas, cum sit sua essentia. Quia si accipiamus veritatem improprie, a qua scilicet res intrinsece dicitur vera, non est aliud quam ipsa substantia rei, vel eius esse. Idcirco, si Deus est sua essentia, sequitur quod sit sua veritas. Si etiam accipiamus veritatem rei a qua proprie res denominatur vera, quamvis extrinsece, quae est veritas intellectus, sic etiam dictum est quod est ipsa Dei essentia. Quomodocumque igitur res dicatur vera, sequitur quod Deus est sua veritas. Confirmatur conclusio auctoritate Ioan. xiv, Ego sum via, veritas et vita.