Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Exclusa prima causa propter quam aliqui putaverunt vanum esse inquirere an Deus sit, nunc secundam excludit Sanctus Thomas 1, quae primae videtur adversari.
I. Fuerunt enim quidam, ut Rabbi Moyses narrat 2, qui dixerunt quod Deum esse neque per se notum est, neque demonstrari potest, sed tantum fide tenetur; ad hoc moti propter debilitatem rationum quas aliqui ad probandum Deum esse inducebant.
Sunt autem tres (1). Prima. Esse in Deo est idem quod essentia. Non potest autem via rationis perveniri ad cognitionem quid est Dei. Ergo nec ad cognitionem an est.
Secunda. Principium ad demonstrandum an est, ratio nominis est. Haec autem est definitio, secundum Aristotelem, IV Metaphys. Quae de Deo haberi non potest. Ergo etc.
Tertia est. Ea quae sensum et sensibilia excedunt, sunt indemonstrabilia: quia principia demonstrationis a sensu originem sumunt. Huiusmodi autem est Deum esse. Ergo etc.
II. Sed hanc opinionem quadrupliciter refellit Sanctus Thomas. Primo, ex arte demonstrandi, qua docemur ex effectibus causas concludere. Ex eo enim quod aliquid in rebus effectum esse videmus, possumus demonstrando concludere, ut Aristoteles argumentatur, oportere primam causam esse, quam Deum dicimus 3.
- Secundo, ex ordine scientiarum. Si enim non sit aliqua scibilis substantia supra substantiam sensibilem, non erit aliqua scientia supra scientiam naturalem. Constat autem esse divinam scientiam supra scientiam naturalem. Oportet ergo esse aliquam substantiam scibilem supra substantiam sensibilem.
Sed videtur haec ratio deficere, propter duo. Primo quia, dato quod esset substantia scibilis supra sensibiles, non tamen sequitur quod ipsam esse possit demonstrari. Posset enim supponi ipsam esse, et alia praedicata de ipsa per demonstrationem sciri.
Secundo, quia ad hoc quod aliqua scientia supra naturalem sit, sufficit aliquam substantiam immaterialem esse, de qua scientia esse possit: non autem oportet ut Deus sit, esseque de Deo per demonstrationem sciatur.
Ad primum horum dicitur quod, cum de subiecto alicuius scientiae naturaliter inventae supponitur esse, oportet illud aut per sensum cognitum esse; aut esse per se notum ex terminis; aut esse demonstratum in ipsa aut in alia scientia. Cum ergo Deum, de quo in metaphysica tractatur, esse non sit ex sensu notum; neque ex terminis, ut praedicta opinio 4 tenet: de necessitate oportet ut illud sit demonstratum. Non potest ergo metaphysicus quicquam de Deo demonstrare ex suppositione quod sit, nisi aut per ipsum aut per alium demonstretur.
Ad secundum potest dupliciter responderi. Primo quod, si non esset alia substantia scibilis praeter illas immateriales quas philosophi investigaverunt ratione naturali esse corporum caelestium motrices, non esset scientia divina: quia illarum consideratio ad naturalem pertineret, ad quem pertinet considerare et seipsa moventia et eorum partes.
Secundo, quod intendit Sanctus Thomas ad salvandum ordinem scientiarum oportere poni substantiam scibilem supra substantias sensibiles, idest, genus substantiarum separatarum esse, sub quo et Deus continetur, utendo nomine generis in ampla significatione. Quod cum demonstretur esse, et Deum esse demonstratur, saltem sub ratione communi substantiae immaterialis.
- Tertio refellitur praedicta opinio ex philosophorum studio, qui Deum esse conati sunt demonstrare.
Quarto, Apostoli, ad Rom. 1, auctoritate, inquentis: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
III. Ad primam autem rationem in oppositum 5 respondet Sanctus Thomas quod esse dupliciter accipi potest: uno modo, ut significat actualem existentiam qua res existit; alio modo, ut significat compositionem intellectus. Si primo modo accipiatur, sic verum est quod Deus est suum esse: sed hoc quale sit est nobis ignotum, sicut et eius essentia. Si autem secundo modo accipiatur, sic esse Deum sub demonstratione cadit. — Sed supple: Hoc modo non accipitur esse quando dicitur, In Deo idem est essentia et esse.
Ad evidentiam huius responsionis, advertendum est quod, cum in omni propositione ly est significet compositionem propositionis, eo quod sit copula quaedam et coniunctio praedicati cum subiecto; aliquando in propositione, praeter compositionem propositionis, significat etiam actualem existentiam, ut cum dicitur, Sortes est; aliquando vero significat tantum veritatem propositionis, sive compositionem quam format intellectus de re, idest, quod intellectus, dum talem compositionem format, est adaequatus rei, et ob hoc est verus; sicut, cum dicimus hominem esse animal, significatur quod intellectus intelligens animal de homine, apprehendit sicut est in re. Similiter cum dicimus, caecitas est, quia caecitas non est ens in rerum natura sed sola negatio, significatur quod intellectus apprehendens aliquid absque visiva potentia, rei est adaequatus: est enim non significat actualem existentiam, etiam in propositione de secundo adiacente, nisi attribuatur enti reali; sed tantum compositionem propositionis significat.
(1) Sunt autem tres. — An aliquid exciderit ex littera Ferrariensis? Cf. inf. n. III, Ad primam autem rationem in oppositum. Certo rationes quae sequuntur non sunt ex iis « quas aliqui ad probandum Deum esse inducebant »: sed ad fulcimentum pertinent erroris dicentium Deum esse demonstrari non posse.
Sciendum etiam quod aliter nos habemus dum cognoscimus Deum esse, et aliter dum cognoscimus Sortem esse. Nam cum esse in Sorte realiter distinguatur ab essentia, nihil aliud est quam actualitas qua Sortes existit. Ideo Sortis esse tunc complete cognoscitur quando cognoscitur quod per ipsum Sortes in rerum natura existit. Quod sane necesse est cognoscere dum cognoscitur Sortem esse: cum Sortes sit verum ens reale. — Esse autem divinum non differt realiter ab essentia divina, sed tantum ratione ex parte intellectus nostri, dum apprehendimus divinam essentiam sub ratione actualitatis essendi proportionaliter ad esse creatum. Ideo divinum esse non perfecte completeque apprehenditur cum cognoscitur ipsum esse actualitatem essendi qua Deus existit in rerum natura, sed tantum quando cognoscitur quod est divina essentia, quae est ipsum esse. Bene ergo inquit Sanctus Thomas quod per demonstrationem qua cognoscimus Deum esse, non cognoscimus esse quo Deus in seipso subsistit, idest perfecta et completa cognitione quidditativa, sicut nec divinam essentiam ut in se est cognoscimus: sed cognoscimus esse quod significat compositionem intellectus, — idest, cognoscimus esse Deo convenire ut actualitatem essendi, sed quia cognoscimus tantum compositionem quam facit intellectus rei esse adaequatam, et intellectum sic componentem esse verum, sicque in re esse ut intellectus intelligit: hoc autem praesupponit cognitionem esse divini ut est actualitas essendi et veritatem propositionis fundat, non autem quantum ad ipsius quidditatem ut in seipso est.
Per hoc removetur obiectio Scoti, I Sent., d. III, q. 1, dicentis non oportere distingui de « si est » ut est quaestio de veritate propositionis, vel ut est quaestio de esse Dei: quia, ut inquit, si potest esse quaestio de veritate propositionis in qua esse tanquam praedicatum quaeritur de subiecto, ad concipiendum veritatem illius quaestionis oportet praeconcipere terminos. — Dicitur enim quod utique in tali quaestione praeconcipitur esse Dei: non tamen perfecto quidditativoque conceptu, sed solum ut est actualitas essendi.
IV. Ad secundam rationem 6 respondet Sanctus Thomas negando quod in rationibus quibus demonstratur Deum esse, oporteat assumi divinam essentiam et quidditatem, idest, ipsam definitionem, de qua dicitur IV Metaph. quod ratio quam significat nomen est definitio. Sed loco quidditatis accipitur effectus, ex quo sumitur ratio huius nominis Deus: sicut accidit in demonstrationibus quia.
Pro notitia huius responsionis, adverte quod ratio quae assumitur ad ostendendum an est de aliquo, est definitio quid nominis, non autem quidditativa, quae dicitur definitio quid rei, ut inquit Sanctus Thomas Prima, q. II, a. 2 7, et II Poster. 8 habetur: nam quaestio quid rei sequitur quaestionem an est, ut patet II Poster. Huiusmodi autem quid huius nominis Deus ex divinis effectibus sumitur. Unde demonstrationes quibus Deum esse ostenditur, ex parte quidem rei sunt a posteriori, ex parte autem nostri sunt a priori: eo quod effectus Dei sint nobis ipso Deo notiores. Propterea inquit Sanctus Thomas quod non oportet pro medio ad probandum Deum esse uti quidditate Dei, sed tantum eius effectu: hoc est enim dicere quod non oportet uti pro medio quid rei Dei, sed quid nominis sumpto ab effectu.
V. Ad tertiam rationem 9 respondet Sanctus Thomas quod utique origo huius cognitionis est in sensu: quia effectus Dei, ex quibus sumitur demonstratio ad probandum ipsum esse, sensibiles sunt; licet Deus sensibilia omnia et sensum excedat.
Advertendum quod ex ista responsione dat intelligere Sanctus Thomas dupliciter posse intelligi cognitionem alicuius rei originari a sensu. Uno modo, quia oportet rem ipsam prius in seipsa cognosci per sensum, antequam de ipsa aliquid per intellectum cognoscatur. Et in hoc sensu propositio est falsa: multa enim de Deo et intelligentiis cognoscimus, et tamen nec Deus nec intelligentiae in seipsis sub sensu cadunt. — Alio modo, quia oportet vel ut res ipsa sub sensu cadat, vel ut intellectus manuducatur in eius cognitionem per aliquid sub sensu cadens. Et tunc propositio vera est, ut etiam experientia docet: experimur enim quod de substantiis immaterialibus nullam habemus cognitionem nisi inquantum ex sensilibus in eorum notitiam devenimus.