Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Ex praecedenti capitulo deducit Sanctus Thomas hanc conclusionem: Deus non est materia 1. Circa hanc autem duo facit: primo enim conclusionem probat; secundo, errorem quendam ex determinatis excludit 2.
I. Prima ratio ad conclusionem est. In Deo nulla est potentia ad esse substantiale. Ergo Deus non est materia. — Probatur consequentia. Quia materia prima est id quod est in potentia.
Adverte quod aliter materia est in potentia quam id quod ex materia fit. Nam materia non sic est potentia quasi produci possit et in actu subsistere, sicut ignis: cum sit ingenerabilis et incorruptibilis, ut dicitur I Phys. 3 Sed est potentia essentialiter: quia est ipsa potentia, et est subiectum receptivum actus. Hoc autem modus loquendi Sancti Thomae innuit, cum inquit, Materia id quod est, in potentia est: idest, secundum totam suam essentiam est potentia actus receptiva; ita quod essentialitas potentiae significatur cum dicitur, id quod est; ordo ad actum, cum dicitur, in potentia est. — Id autem quod fit, antequam sit, est in potentia quia potest in actu esse per actionem agentis, et est aliqua potentia in materia de qua educi potest.
Secunda. Deus est prima causa efficiens. Ergo non est materia. — Tenet consequentia: quia agens et materia in idem non coincidunt, apud Philosophum, II Phys. 4 et V Metaphys. 5
Tertia. Si esset materia, omnia essent a casu.
Quarta. Deus est immobilis. Ergo non est materia. — Patet consequentia. Quia materia non fit causa alicuius in actu nisi secundum quod alteratur et mutatur.
Notandum est quod aliud est materiam esse partem alicuius: et aliud materiam fieri causam alicuius in actu. Ipsam enim esse partem alicuius est ipsam essentiam rei compositae constituere partialiter. Quod esse potest absque alteratione et mutatione materiae: sicut in corporibus caelestibus videmus. Sed ipsam fieri causam in actu alicuius est ipsam prius existentem non causare illud, postmodum vero actualiter illud in suo genere causare. Hoc autem esse non potest nisi per alterationem ac mutationem, qua et praesenti forma spoliatur et aliam induit: non enim materia quae est sub forma aeris, potest fieri actu causa formae ignis, nisi per alterationem formae a qua exspolietur. Cum ergo ponamus Deum primam causam, et aliquid ab ipso noviter causari, oportet, si esset materia, quod per aliquam mutationem fieret actu causa eius cuius erat tantum causa in potentia.
II. Quantum ad secundum 6, refellit positionem fatuam David de Dinando, qui existimavit Deum esse materiam primam, hac deceptus ratione, quia, si Deus et materia non essent idem, differrent aliquibus differentiis; et sic non essent simplicia, quia differentia aliquam compositionem facit in eo quod differt. Sed respondet Sanctus Thomas quod hic ignoravit quid inter differens et diversum intersit. Nam differens quidem ad aliquid dicitur, eo quod aliquo sit differens, ut patet X Metaphys., text. 12: diversum autem absolute dicitur, ex eo quod non est idem. Nam differentia inter ea quaerenda est quae in aliquo conveniunt: ideo oportet ut differentiis differant sub illo communi. Iis autem quae sunt diversa non est aliquod commune in quo conveniant: ideo non oportet quaerere quo differant, sed seipsis esse possunt diversa. Sic namque oppositae differentiae distinguuntur: sunt enim seipsis, et non aliis differentiis diversae; cum non participent genus tanquam partem suae essentiae. Sic etiam Deus et materia prima seipsis sunt diversa, tanquam in nullo convenientia.
III. Pro declaratione eorum quae hic dicuntur, reminisci oportet eius quod ex V et X Metaph. 7 habetur, quod, inquam, diversum identitati opponitur, et universaliter non identitatem importat. Unde quomodocumque aliqua non sint idem, diversa dici possunt. Differens autem, si vocabulo proprie uti voluerimus, dicitur de eo quod in aliquo convenit cum altero, sed aliquibus differentiis illius communis ab illo distinguitur: sicut homo, qui cum equo in genere animalis convenit, ab eo per rationale differt. Unde omne differens est diversum, quia est aliquo modo non idem: non autem omne diversum est differens, quia etiam quae in nullo conveniunt diversa dici possunt, non autem differentia. Sed tamen quandoque uno vocabulo indistincte pro altero utimur. Quo fit ut quae quoque modo diversa sunt, ea differre dicamus quia non sunt idem: non autem quia sub aliquo communi aliquibus differentiis distinguantur.
Considerandum etiam, pro eo quod inquit differentias non participare genus quasi partem suae essentiae, quod genus dupliciter considerari potest: uno modo, materialiter; alio modo, formaliter. Si materialiter consideretur, quantum videlicet ad entitatem suam tantum, sic non est pars neque speciei neque differentiae, sed dicit totam entitatem tam speciei quam differentiae. Sed si formaliter consideretur, secundum scilicet quod tanquam fundamentum conceptui correspondet omnibus eius speciebus communi, sic dicit partem essentiae speciei, non autem differentiae, si rei essentiam formaliter accipiamus, secundum scilicet quod natura conceptui intellectus definitivo respondet. Nam in definitione essentiali speciei includitur genus tanquam definitionis pars: ideo pars essentiae speciei dicitur. Non autem in definitione differentiae ponitur genus tanquam eius pars, neque de ipsa genus formaliter praedicatur, ut dicitur III Metaphys. 8: alioquin in definitionibus esset nugatio. Idcirco genus non dicit partem essentiae differentiae, licet cum ipsa sit materialiter idem. Et propter hoc dicuntur primo diversa, quia in nullo communi conceptu obiectivali conveniunt.
IV. Sed occurrunt tria dubia. Primum est. Nam non dicitur aliquid relativum quia aliquo sit tale: sed quia ad alterum sicut ad correlativum refertur. Non enim album est relativum, licet albedine sit album. Ergo, licet differens aliquo differat, non propter hoc est relativum. Cuius oppositum videtur Sanctus Thomas hic tenere, dum inquit quod differens ad aliquid dicitur.
Secundum est, quia non videtur distingui diversum a differenti eo modo quo hic ponitur. Nam sicut differens aliqua differentia differens est, ita et diversum aliqua diversitate est diversum. Et sic, qua ratione unum dicitur ad aliquid, eadem ratione et reliquum.
Tertium est. Materia et Deus in ente conveniunt. Ergo sunt differentia: quia, ut inquit Philosophus, V Metaph., text. 15 9, differentia sunt quaecumque diversa sunt idem aliquid entia aut numero aut specie aut genere aut proportione. Et de uno proportione dat ibidem Sanctus Thomas exemplum de quantitate et qualitate in ente. Ergo falsum est quod inquit Sanctus Thomas, ea in nullo convenientiam habere et differentia non esse.
V. Ad horum evidentiam considerandum est quod in eo quod relative dicitur, praeter terminum ad quem refertur, necesse est esse aliquid quo ad terminum referatur, aliquo modo ab ipso diversum. In eo enim quod est simile, oportet esse relationem per quam assimiletur alteri, et aliquam qualitatem quae sit similitudinis fundamentum: simile enim aliqua similitudine simile est, et secundum aliquam qualitatem. Quod autem negative dicitur, non indiget aliquo quo negative dicatur, sed ex seipso potest ab altero negari. Si ergo differens relativum sit, oportet in ipso esse aliquid quo a termino differt. Diversum autem, quia absolutum est, non importans videlicet ex se respectum ad alterum, non indiget aliquo quo sit diversum, sed seipso toto negari potest. Propter hoc, volens assignare Sanctus Thomas modum quo distinguantur, interposuit ex Aristotelis auctoritate unum esse relativum, aliud absolutum: ex quo sequitur in uno esse aliquid quo dicatur tale, in altero vero non. Ad aliquid ergo, sive relativum, ad duo dicitur: ad unum videlicet tanquam ad terminum tantum et correlativum, ad alterum vero tanquam ad rationem referendi; pater enim dicitur ad filium tanquam ad terminum, ad paternitatem autem tanquam ad rationem referendi, pater enim paternitate est pater formaliter, et potentia vel actu generandi fundamentaliter. Differens ergo est relativum, quia dicitur ad id quo differt tanquam ad rationem referendi, non tanquam ad terminum: diversum autem non dicitur ad aliquid tanquam ad rationem referendi.
VI. Ad primum 10 itaque potest primo responderi quod, licet aliquid non sit relativum quia aliquo sit tale quomodocumque, aliquid tamen ad aliquid dicitur quia aliquo est tale tanquam ratione referendi. Quod albo non convenit. Licet enim album sit album albedine, nomine tamen albi non importatur albedo tanquam ratio ad alterum referendi.
Potest secundo responderi quod relativum et ad aliquid potest dupliciter accipi, sicut et absolutum. Dicitur enim aliquid absolutum aut quia absolvitur a termino, sicut quantum, non enim quantum, ut sic, ad aliud tanquam ad terminum dicitur: aut quia absolvitur a subiecto vel a forma vel quocumque alio modo ab alio, sicut substantia est absoluta a subiecto, et accidens a forma qua sit tale, non enim accidens aliqua forma sibi addita est accidens, sed seipso. Similiter ergo ad aliquid dicitur aut tanquam ad terminum tantum: aut tanquam ad subiectum vel formam, aut quocumque alio modo quam ad terminum tantum. Cum ergo dicitur differens esse ad aliquid, sive relativum ut dicitur I Sent. 11, accipitur ad aliquid non tanquam ad terminum, quod est proprie ad aliquid, sed tanquam ad formam, quod largo modo dici potest ad aliquid: differens enim aliquam formam importat per quam differens est. Diversum autem non importat formam per quam sit diversum, sed potest seipso esse diversum. Ideo dicitur absolutum a forma. — Hoc modo conceditur album ad aliquid dici tanquam ad formam, omne enim album albedine est album; licet non sit ad aliquid tanquam ad terminum extrinsecum.
Hanc distinctionem ex Sancto Thoma, V Metaph., cap. de ad aliquid 12, elicere possumus, ubi inquit quod recte visus potest dici videntis, non inquantum visus est, quia sic dicitur visibilis, sed inquantum accidens vel potentia videntis: relatio enim respicit aliquid extra, non autem respicit subiectum nisi inquantum est accidens. Sicut ergo visus et ad visibile respectum habet et ad videntem, licet, inquantum proprie relativum, dicatur ad visibile, inquantum autem accidens vel potentia ad subiectum, ut sic etiam largo modo dici possit relativum, quia ad alterum respectum importat, scilicet ad subiectum; ita differens importat respectum ad id a quo differt tanquam ad terminum extrinsecum, et ut sic proprie est relativum; importat etiam respectum ad differentiam tanquam ad formam per quam est differens; et sic largo modo potest dici ad aliquid, prout omne quomodocumque ad alterum respectum importans potest ad aliquid dici.
Videtur haec responsio esse magis ad mentem sancti Doctoris. Nam Prima, q. III, a. 8, ad 3, inquit: Unde secundum Philosophum, X Metaph., diversum absolute dicitur, sed omne differens aliquo differt. Ex quo dat intelligere quod pro eodem accipit absolutum, et non importans formam a se distinctam qua sit tale; et similiter ad aliquid pro importante formam qua sit tale a se aliquo modo distinctam. Primo etiam Sent., d. VIII, q. I, a. 2, ad 3, declarans de mente Philosophi quomodo diversum sit absolutum et differens relativum, assignat pro ratione quia omne differens aliquo differt, sed non omne diversum aliquo est diversum.
VII. Ad secundum 13 dicitur quod diversum et diversitas negative dicuntur, sicut non idem et non identitas. Unde diversum non est aliqua diversitate diversum tanquam forma, sed tanquam negatione formae.
Advertendum quoque quod, licet diversum videatur relative et ad aliquid dici, diversum enim ab aliquo est diversum; tamen illa praepositio ab non importat terminum relationis, sed negationis: importat enim illud cui aliquid non est idem; sicut, cum dicitur, Socrates non existens distinguitur a Platone non existente, non importatur ordo unius ad alterum, sed negatio unius ab altero. Unde diversum non est relativum, sed absolutum.
VIII. Ad tertium 14 dicitur quod differentia, si proprie sumatur, dicitur inter illa quae genere aut specie distinguuntur, ut dicitur X Metaph., text. 12 15. Unde non sufficit ad differentiam proprie dictam ut aliqua in uno communi analogo et proportionali conveniant, sed requiritur ut unumquodque illorum sit in genere aliquo aut specie. Unde inquit ibidem Philosophus, X Metaph., quod oportet ut illud quo aliqua differunt, sit aliquid idem (in iis quae non sic differunt 16): hoc autem est genus aut species.
Quod vero inquit Sanctus Thomas, et Aristoteles, quod etiam quae sunt unum proportione sunt differentia, intelligendum est, supposito quod unumquodque illorum sit in genere. Et quod exemplificat de quantitate et qualitate quae uniuntur in ente, non accipit illa pro generibus generalissimis, sed pro speciebus generum, puta pro linea et albedine: ista enim differunt genere, in nullo convenientia praeter quam in ente de ipsis proportionaliter dicto.
Dicitur ergo ad argumentum quod, licet Deus et materia in ente conveniant de ipsis proportionaliter dicto, non tamen conveniunt sicut aliqua diversorum generum aut diversarum specierum, ut intelligit Sanctus Thomas, qui se ad Aristotelem refert, X Metaphysicae. — Similiter de differentiis oppositis est dicendum. Quamvis enim in ente conveniant, non sunt tamen in genere aliquo aut specie quae de ipsis formaliter praedicentur. Ideo seipsis distinguuntur, non autem aliis differentiis.