Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium
Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum
Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni
Caput XC: Quod in Deo sit amor
Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes
Postquam ostendit Sanctus Thomas quomodo passiones ad Deum se habeant, nunc de virtutibus idem ostendit 1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quomodo virtutes sint in Deo; secundo, quaedam corollaria deducit 2. Circa primum duo facit: primo, ostendit universaliter de virtutibus quomodo sint in Deo; secundo, de speciebus virtutis, in hoc eodem capite, determinat 3.
I. Quantum ad primum, duas conclusiones ponit. Prima est: Bonitas divina omnes virtutes suo modo continet. — Secunda est: Nulla virtus est in Deo secundum habitum.
Prima probatur. Sicut esse divinum continet omnem perfectionem, ita bonitas divina continet quodammodo omnem bonitatem. Sed virtus est bonitas quaedam virtuosi: cum secundum eam dicatur bonus, et eius opus bonum. Ergo etc.
Advertendum quod, sicut esse divinum, licet omnem perfectionem in se comprehendat, non tamen eodem modo omnes continet, sed quasdam quidem formaliter, ut perfectiones simpliciter, quasdam vero eminenter, ut perfectiones corporales; ita, licet bonitas divina omnes virtutes contineat, non tamen omnes formaliter continet, ut patebit inferius; sed quasdam formaliter, quasdam vero eminenter. Ideo ad hoc insinuandum dixit Sanctus Thomas bonitatem divinam omnes bonitates in se quodammodo comprehendere; et in conclusione dixit bonitatem divinam omnes virtutes continere suo modo.
Secunda quoque conclusio probatur. Tum quia non convenit Deo bonum esse aut agere per aliquid superadditum, sed per essentiam suam. — Tum quia actus divinus omnis est perfectissimus. Habitus autem nominat actum imperfectum, medium inter potentiam et actum. — Tum quia in Deo nihil est potentiae. Habitus autem est perfectivus potentiae. — Tum quia in Deo nullum est accidens. Habitus autem accidens est.
Virtus ergo in Deo non dicit habitum aliquem superadditum divinae essentiae: sed est ipsa divina essentia ut per ipsam Deus bonus est et eius opus redditur bonum.
II. Quantum ad secundum, de speciebus virtutis agit 4. Cum autem duplex sit virtus humana, quaedam scilicet ad activam vitam pertinens, et quaedam pertinens ad contemplativam, primo agit de pertinentibus ad activam; secundo, de pertinentibus ad contemplativam, cap. XCIV. Circa primum duo facit: primo, agit de ipsis in communi; secundo, de singulis speciebus 5.
Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Virtutes ad vitam activam pertinentes, prout hanc vitam perficiunt, Deo competere non possunt.
Probatur primo. Virtutes huiusmodi sunt quibus corporalibus bonis recte utimur. Sed haec corporalia bona Deo convenire non possunt. Ergo etc.
Secundo. Tales virtutes mores hominum secundum politicam conversationem perficiunt. Unde illis qui politica conversatione non utuntur, convenire non multum videntur. Ergo Deo convenire non possunt: cum conversatio eius et vita longe differat a modo humanae vitae.
Sed circa antecedens dubitatur. Nam temperantia non perficit hominem secundum politicam conversationem, sed secundum seipsum: ut scilicet secundum rationem se habeat circa delectabilia tactus. Ergo non est illud antecedens universaliter verum.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae III Sent., d. XXXIII 6, quod virtutes morales faciunt rectitudinem actus in ordine ad bonum civile; et per consequens secundum quod requirit civilis haec conversatio. Unde si removeatur haec civilis conversatio, aut non ordinetur et non proportionetur bono civili, non erunt perfectae virtutes omnino. Propterea inquit hoc loco Sanctus Thomas quod illis qui politica conversatione non utuntur non multum convenire videntur, quasi dicat: Quamvis istis conveniant, non tamen conveniunt perfecte et complete, quia non ordinantur ad civilem conversationem, et huic non adaptantur.
Dicitur ergo ad argumentum quod propositio Sancti Thomae intelligenda est de huiusmodi virtutibus perfecte et completive sumptis. Unde et in conclusione dictum est quod hae virtutes, ut humanam vitam perficiunt, Deo competere non possunt. Temperantia igitur non solum perficit hominem in seipso, sed etiam in ordine ad bonum civile: et tanto laudabilis est, quanto civili bono proportionatur, loquendo de virtute acquisita.
III. Quantum ad secundum, agit de speciebus virtutis activae 7. Quia autem quaedam nos circa passiones dirigunt, quaedam vero circa actiones, ostendit primo, quomodo virtutes quae sunt circa passiones se habeant ad Deum; secundo, quomodo illae quae sunt circa operationes, in capite sequenti.
Quantum ad primum, duo facit: primo, ostendit illas in Deo non esse proprie; secundo, ostendit aliquas ipsi attribui metaphorice 8.
Ponitur ergo haec conclusio: Virtutes quae nos circa passiones dirigunt, non sunt in Deo. Probatur. Tum quia non sunt in Deo passiones, ex quibus virtutes huiusmodi speciem sortiuntur. — Tum quia pars sensitiva, in qua sunt virtutes huiusmodi, et in qua sola passiones esse possunt, ut dicitur VII Physic., text. 18, non est in Deo.
- Advertendum quod Scotus, III Sent., d. XXXIII 9, tenet quod ex imperiis rectis voluntatis imperantis potest quidem generari aliquis habitus in appetitu sensitivo, sed ille habitus, licet possit concedi aliquo modo esse virtus, quia inclinat ad ea quae sunt consona rationi rectae, non est tamen proprie virtus. Tum quia non est habitus electivus, nec inclinans ad electiones. — Tum quia Aristoteles, I Ethic. 10, partem sensitivam a virtute excludit. — Tum quia passiones sunt etiam in voluntate, secundum Augustinum, XIV de Civ. Dei, cap. V et vi: et sic oportebit eas [virtutes] etiam in voluntate ponere. — Tum quia moderatio passionum magis attribuenda est voluntati quam appetitui sensitivo: et sic non sunt ponendae in ipso virtutes propter moderationem talium passionum.
Sequitur ergo falsum esse quod hic dicitur, scilicet, virtutes huiusmodi esse in parte sensitiva.
- Sed haec argumenta non cogunt. Ad primum enim dicitur, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae Prima Secundae, q. LVI, a. 4, ad 4, quod aliquem habitum bonum esse electivum dupliciter potest intelligi: uno modo, quia est proxime rectae electionis directivus; alio modo, quia praebet principium rectae electionis. Ad virtutem ergo sufficit quod altero istorum modorum sit habitus electivus: non autem requiritur quod utroque modo electivus sit. Nam prudentia est habitus electivus primo modo: virtutes autem aliae morales, quae sunt in appetitu sensitivo, sunt habitus electivi secundo modo; faciunt enim rectam intentionem de fine, quae intentio est principium recti consilii, rectique iudicii, et consequenter electionis rectae. Unde negatur quod habitus qui est in parte sensitiva non sit electivus, neque ad rectam electionem inclinet, remote: licet proxime non inclinet ad ipsam.
Ad secundum dicitur quod Philosophus ibidem partem sensitivam apprehensivam excludit a virtute, non autem partem appetitivam. Immo ipse concedit in parte quae nata est obedire rationi, virtutem esse. Talis autem est appetitus intellectivus et sensitivus.
Ad tertium dicitur quod nulla passio est in voluntate inquantum passio est: sed bene sunt in ipsa aliqui actus simplices convenientes cum passionibus quantum ad ultimam differentiam.
Ad quartum dicitur quod utique potest in voluntate aliquis habitus generari quo firmatur contra passiones, ut dicitur Secunda Secundae, q. CLV, a. 1. Sed tamen nullus talis habitus habet rationem virtutis: quia non complete perficit appetitum circa motum passionum; virtus autem proprie est in illa potentia in qua consummatur opus virtutis, ut dicitur Prima Secundae, q. LVI, a. 5. Unde, quia opus appetitivae virtutis circa passiones in appetitu sensitivo consummatur, ut ibidem dicitur, ideo in ipso sunt virtutes quae circa passiones sunt.
IV. Quantum ad secundum 11, notat Sanctus Thomas quod virtutes moderativae passionum quae sunt secundum inclinationem appetitus in aliquod corporale bonum delectabile secundum sensum, ut sobrietas, castitas, continentia, temperantia, nec proprie nec metaphorice de Deo dicuntur: cum et circa passiones sint; et non sit accipere in Deo similitudinem ipsarum secundum aliquem effectum. Virtutes vero moderativae passionum secundum inclinationem appetitus in aliquod spirituale bonum, ut est honor, dominium, victoria, vindicta, et alia huiusmodi, circa quorum appetitum est fortitudo, magnanimitas, mansuetudo, et huiusmodi, quamvis in Deo proprie non sint, eo quod sint circa passiones, dicuntur tamen metaphorice in Scriptura de Deo, propter similitudinem effectus. In Primo enim Regum, cap. II, dicitur, Non est fortis sicut Deus noster; et Mich. VI 12, Quaerite mansuetudinem, quaerite bonum.
Ex iis patet, cum dicitur Prima Parte, q. XXI, a. 1, ad 1, quod virtutes quae sunt circa passiones, inter quas enumeratur temperantia, Deo attribui non possunt nisi secundum metaphoram: non sic est intelligendum quasi velit Sanctus Thomas omnes huiusmodi virtutes de Deo metaphorice posse dici, sed quod aliquae ipsarum, sicut fortitudo et huiusmodi, metaphorice dici possunt; ac si diceretur: Hoc genus virtutum potest metaphorice dici de Deo, licet non quantum ad omnes eius species.
V. Sed videtur Sanctus Thomas sibi ipsi contradicere ex duplici capite. Primo, quia hic dicit esse aliquas virtutes moderativas passionum quae sunt circa bonum spirituale. Sequitur ergo quod non omnes virtutes quae vitam activam hominis dirigunt, sint quibus bonis corporalibus recte utimur. Cuius oppositum dictum est superius in hoc capite.
Secundo, quia hic locat honorem inter bona spiritualia. Secunda Secundae autem, q. CIII, a. 1, dicitur quod honor aliquod corporale importat, cum consistat in corporalibus signis.
- Respondetur quod corporale bonum dupliciter accipi potest: uno modo, prout dicitur de corpore et de omni eo quod corpori adiungitur quomodocumque; alio modo, ut dicitur de eo tantum quod sensu aliquo extrinseco secundum se percipi potest. Et per oppositum, spirituale bonum dupliciter accipi potest: scilicet pro eo quod nec est corpus nec corpori adiungitur; et pro eo quod sub extrinseco sensu cadere secundum se non potest. Cum ergo dicitur virtutes vitae activae esse quibus utimur recte bonis corporalibus, primo modo accipitur bonum corporale. Cum autem dicitur quod aliquae moderantur passiones circa spiritualia bona, accipitur spirituale bonum ut distinguitur contra corporale secundo modo sumptum, non autem primo modo. Distinguitur enim passio quia quaedam versatur circa bonum delectabile secundum sensum; quaedam vero circa spirituale bonum, scilicet circa bonum quod extrinseco sensu secundum se non percipitur; ut habetur ex doctrina Sancti Thomae Prima Secundae, q. LX, a. 5. Unde non est contradictio inter ea quae in hoc capite dicuntur. Et sic patet responsio ad primum.
Ad secundum dicitur quod honor dicitur hic bonum spirituale, quia secundum se non percipitur extrinseco sensu, accipiendo honorem pro ipsa reverentia. Est enim reverentia actus timoris: et sensu non percipitur nisi dum actu per extrinseca signa manifestatur. Est autem corporale bonum primo modo: quia corporeis signis est adiunctus, ex quibus et reverentia fit unum quoddam. In Secunda Secundae autem accipitur honor pro ipsis actibus exterioribus quibus aliquis testificatur alicuius excellentiam.
- Sed occurrit aliud dubium. Honor enim maxime convenit Deo. Si ergo honor sit corporale bonum primo modo, quia est aliquid annexum corpori; et ob hoc connumeratur inter bona corporalia, in quorum usu consistit vita activa: sequitur quod bonum corporale, cuius usus pertinet ad vitam activam, convenit Deo. Similiter conveniet sibi dominium et vindicta: quae necesse est dicere corporalia bona esse primo modo, cum circa ea sint virtutes morales. Sed huius oppositum dictum est supra. Ergo aut est contradictio: aut ista nullo modo sunt corporalia bona ad virtutes vitae activae pertinentia.
Respondetur quod, licet huiusmodi bona, quae corporalia bona aliquo modo dicuntur, Deo attribuantur: non tamen ipsi conveniunt tanquam bonum ipsum perficientia, sicut sunt hominis bona. Et ad hunc sensum dictum est huiusmodi bona corporalia Deo non convenire.