Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium
Postquam determinavit Sanctus Thomas de voluntate divina ut voluntas est, nunc de ipsa determinat ut habet rationem liberi arbitrii 1.
Et ponitur conclusio haec: In Deo liberum arbitrium invenitur.
I. Probatur primo sic. Deus alia a se non de necessitate vult. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia liberum arbitrium dicitur respectu eorum quae non de necessitate quis vult, sed propria sponte.
Considerandum, ad huius rationis evidentiam, ex doctrina Sancti Thomae Quaestionibus de Malo, q. xvi, a. 5, quod aliquid se habet ad liberum arbitrium tanquam existens de ratione eius; aliquid vero convenit sibi secundum quod est in aliqua natura. De ratione enim eius est ut in diversa possit obiecta ordinata ad finem. Posse autem in bonum et malum non est de ratione liberi arbitrii, sed sibi convenit inquantum invenitur in natura potenti deficere. Similiter quod unum velit et postea eius oppositum per mutationem voluntatis, convenit sibi secundum quod est in natura aliquo modo mutabili. Volens ergo Sanctus Thomas ostendere in Deo esse liberum arbitrium, assumit dumtaxat quod est de ratione liberi arbitrii, scilicet non necessitari ad hoc vel illud, sed posse velle hoc aut illud in ordine ad finem. Hoc enim Deo maxime convenit: cum nullum creatum ad eius bonitatem, quae est finis, necessariam habitudinem habeat.
II. Secundo. Voluntas divina in iis ad quae secundum naturam non determinatur, inclinatur quodammodo per intellectum, ut dictum est supra, cap. LXXXI. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ex hoc homo dicitur habere liberum arbitrium, quia ad volendum iudicio rationis inclinatur, non impetu naturae ut bruta.
Advertendum quod, cum ratio liberi arbitrii consistat in hoc quod in diversa potest; sequatur autem appetitus animalis cognitionem: ad hoc ut appetitus in diversa possit, oportet ut cognitio et iudicium de appetibili ad multa se habeat. Est autem hoc proprium intellectus et rationis: nam in brutis est determinatum iudicium a natura. Ideo bene dicitur hoc loco quod homo est liberi arbitrii eo quod iudicio rationis ad volendum inclinetur. Unde, ut dictum est supra 2, de mente Sancti Thomae, Verit., q. xxiv 3, radix libertatis est in ratione, licet formaliter sit in voluntate. Ubi ergo inclinatio voluntatis sequitur non naturam, sed iudicium intellectus, quod est per intellectum inclinari, ut in Deo respectu creaturarum invenitur, illa inclinatio libera est et ad liberum pertinet arbitrium.
III. Tertio. Deus respectu sui habet voluntatem tantum, respectu autem aliorum habet electionem. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia voluntas est finis, ut dicitur III Ethic., cap. VII 4, electio autem eorum quae sunt ad finem. — Consequentia etiam probatur. Quia electio semper per liberum fit arbitrium.
Circa illam propositionem Aristotelis, Voluntas est finis, adverte quod non accipitur voluntas pro potentia, sed pro actu voluntatis, ut dicitur Prima Secundae, q. viii 5: actus enim ille voluntatis qui simpliciter et absolute dicitur velle, est proprie respectu finis. Quamvis et quandoque indifferenter omnem actum voluntatis dicamus velle: sed est impropria acceptio. Quia actus denominatus a potentia est eius actus simplex. Actus autem simplex est qui terminatur ad per se obiectum potentiae. Finis autem est primo et per se obiectum voluntatis. Ideo ille proprie actus voluntatis dicitur velle, sive voluntas, qui ad finem terminatur.
- Circa illam propositionem, Electio semper per liberum arbitrium fit, dubitatur. Quia, ut hic dicitur, electio est eorum quae sunt ad finem. Sed multa sunt ad finem quae non libere volumus, sed eadem necessitate qua volumus finem: sicut ea sine quibus finis haberi non potest. Ergo electio non semper pertinet ad liberum arbitrium: nisi dicamus liberum arbitrium in aliquid necessario inclinari; quod eius rationi repugnat.
Ad huius evidentiam considerandum quod, cum electio segregationem quandam ab aliis importet; segregatio autem non fiat nisi eorum quae commixta sunt: electio proprie est respectu eorum quae sunt commixta et convenientia, dum unum eorum aliis praeacceptatur. Ideo ubi sit unum tantum medium ordinatum ad finem, respectu eius non est electio: sed eadem erit ratio volendi finem et id quod est ad finem, et eadem necessitas. Ubi autem ad finem multis mediis potest perveniri, respectu uniuscuiusque illorum potest esse electio. Similiter omnia necessaria ad finem, sine quibus scilicet finis haberi non potest, habent rationem unius medii; et eadem necessitate sub voluntate cadunt cum fine, si cognoscantur necessaria esse. Et eorum non est electio: cum necessarium aliis praeacceptari non possit, eo quod cum aliis, utilibus tantum, non conveniat, sed seipso ab aliis sit segregatum in ratione ordinati ad finem; ipsum enim necessarium est, alia vero utilia.
Illa ergo propositio est universaliter vera, Electio semper ad liberum arbitrium pertinet: quia electio est eorum quae ad finem non necessario ordinantur; et ideo quod unum prae aliis acceptetur, est ex libertate volentis finem.
Ex quo etiam patet illam propositionem, Electio est eorum quae sunt ad finem, oportere intelligi de iis quae contingentia sunt: non autem de iis quae necessaria sunt ad finem, quia illa non cadunt sub electione, eorum necessitate cognita, sed sub volitione finis. Unde omnis quidem electio est eorum quae sunt ad finem: non autem omnia ordinata ad finem sub electione cadunt. Et sic, cum creaturae ad divinam bonitatem habeant ordinem contingentem, non necessarium, sequitur quod omnia creata sub divina electione cadunt, et per consequens sub libero Dei arbitrio.
IV. Quarto. Deus est maxime dominus suorum actuum: cum actus eius ab alio non dependeat. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia homo per hoc quod habet liberum arbitrium, dicitur dominus suorum actuum.
Confirmatur ex nominis ratione. Quia liberum dicitur quod sui causa est, ut dicitur I Metaphysicae. Hoc autem nulli magis competit quam primae causae.
Advertendum, cum dicitur Deum esse maxime dominum suorum actuum, quod hoc intelligitur non quoad substantiam actus, cum actus ita sit sibi naturalis sicut essentia: sed intelligitur quoad terminationem ad obiecta. Quod enim hanc et illam creaturam producat, est in libertate Dei: ipsa tamen substantia productionis activae est sibi a natura et non subest libertati; nisi diceretur negative actuum substantiam sibi libere et ex se convenire quia a nullo alio sibi convenit, sicut naturalia creaturis ab alio illis sunt tributa.