Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Postquam determinavit Sanctus Thomas de modo cognoscendae veritatis divinae absolute, nunc de ipsa comparative ad rationem humanam determinat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, comparat veritatem creditam veritati naturaliter cognitae; secundo, primam veritatem ipsi rationi naturali comparat, capitulo sequenti.
I. Primo ergo veritatem veritati comparat. Et ponit hanc conclusionem: Veritas fidei veritati naturaliter nobis inditae non contrariatur. Pro qua advertendum quod prima principia indemonstrabilia nobis naturaliter nota omnium aliorum quae naturali investigatione cognosci possunt, notitiam virtualiter continent: suntque talia in tantum vera in quantum praedictis principiis concordant. Ex eo ergo quod ostenditur veritatem fidei notitiae primorum principiorum non contrariari, constat etiam nulli alii veritati naturaliter notae contrariam esse. Multipliciter autem haec conclusio probatur.
Primo. Quod contrariatur vero oportet esse falsum: cum verum non contrarietur vero, sed tantum falsum, ut ex eorum rationibus apparet. Sed prima principia falsa esse non possunt, nec cogitari possunt esse falsa. Id etiam quod fide tenetur, tam evidenter divinitus confirmatum, falsum esse non est fas credere. Ergo etc.
Pro declaratione maioris, advertendum quod, sicut ratio veri consistit in adaequatione intellectus et rei 2, ita ratio falsi in inadaequatione: propter quod dicitur IV Metaph. 3, quod falsum est ex eo quod dicitur vel videtur aliquid esse quod non est, vel non esse quod est. Cognitio ergo vera erit qua cognoscitur esse sicut est: falsa autem, qua cognoscitur esse sicut non est. Et quia apprehendere esse et non esse sunt contraria, ut dicitur II Peri Herm. 4, ideo cognitio vera et falsa sunt contraria. Bene ergo dicitur quod falsum contrariatur vero, non autem verum, ut ex eorum rationibus patet: quia cognitio rei adaequata non contrariatur cognitioni adaequatae rei; sed bene cognitio rei inadaequata, qua scilicet existimatur non esse quod est, in quo consistit ratio falsi, contrariatur cognitioni adaequatae rei, qua existimatur res esse sicut est, in quo consistit ratio veri.
Advertendum etiam pro minoris declaratione, quod diverso modo loquitur Sanctus Thomas de principiis primis, et de iis quae sunt fidei, ut ostendat ad horum cognitionem nos diversimode habere. Principia enim necesse est verissima esse et videri verissima, ita quod nec etiam cogitari potest illa esse falsa: sicut inquit Philosophus de hoc primo principio, Impossibile est idem simul inesse et non inesse eidem, IV Metaph.5 Etsi enim aliquis possit verbis dicere hoc esse falsum, mente tamen cogitare non potest: eo quod tunc contraria eidem simul inessent, ut Philosophus deducit. Ea autem quae sunt fidei, licet in se sint verissima, non tamen ex propriis rationibus terminorum eorum nobis veritas apparet, sed tantum in communi iudicantur vera esse eo quod divinitus sint revelata, ut miraculis est comprobatum, ut in praecedenti capitulo 6 diximus. Ad hunc ergo diversum nos habendi modum circa ista cognoscenda insinuandum, dixit Sanctus Thomas de principiis quod illa verissima esse constat: de eo autem quod fide tenetur, inquit quod non est fas credere esse falsum.
- Ex ista ratione Sancti Thomae excluditur ratio Roberti Holcot, in I Sent.7, arguentis ea quae sunt fidei contra rationem naturalem esse, quia ratio naturalis dictat oppositum esse verum. Patet enim ex dictis quod hoc assumptum est falsum.
Patet etiam ex dictis falsum esse quod in alia ratione assumit, scilicet quod articuli fidei sunt contra rationem non solum rusticorum, sed etiam sapientum: puta quod mulier sine viri semine concipiat. Dicitur enim quod non sunt contra rationem vere sapientum. Isti enim, si dicunt quod impossibile est virginem concipere, dicunt hoc considerato ordine causarum secundarum: non autem considerato ordine divinae potentiae. Et si aliqui hoc dixerunt Deo esse impossibile, non fuerunt vere sapientes neque vere philosophi. Unde Sanctus Thomas, super Boet. Trin., q. II, a. 3 8, inquit quod, si quid in dictis philosophorum inveniatur contrarium fidei, hoc non est philosophiae, sed magis philosophiae abusus ex defectu rationis.
II. Secundo. Quod divinae sapientiae contrariatur, a Deo esse non potest. Sed quod primis principiis contrariatur, divinae contrariatur sapientiae. Ergo a Deo esse non potest. Ergo quae revelatione divina tenentur, naturali cognitioni contraria esse non possunt.
Probatur minor. Quod inducitur a docente in animam discipuli scientia doctoris continet, nisi ficte doceat. Sed principiorum naturaliter notorum cognitio nobis divinitus est indita: cum Deus nostrae naturae sit auctor. Ergo haec principia divina sapientia continet. Ergo quod ipsis est contrarium, divinae sapientiae est contrarium.
Circa hanc rationem advertendum quod continentia qua hic dicitur scientiam doctoris discipuli scientiam continere, non est continentia virtualis principii activi: quoniam, ut inquit Sanctus Thomas Iª, q. CXVII 9, scientia non est qualitas activa, sed se habet tantum per modum principii directivi in operando. Dicitur autem scientia doctoris discipuli scientiam continere inquantum ad eadem scibilia et ad easdem veritates se extendit ad quas discipuli scientia: eadem enim veritas est quam discipulus novit et magister, eo quod magister moveat discipulum ad eadem cognoscenda quae ipse cognoscit. Unde posset illa continentia dici perfectionalis et similitudinaria: eo modo quo tetragonum continet trigonum, et unum album aliud album.
- Sed occurrit dubium circa ultimam consequentiam. Non enim videtur sequi: Divina sapientia principia continet, Ergo quod contrariatur principiis divinae sapientiae contrariatur. Non valet enim: Divina virtus continet album quia potest album producere, Ergo quod contrariatur albo divinae virtuti contrariatur. Dicetur quod, sicut divina virtus contrariorum esse causa potest, eo quod utrumque virtualiter contineat; ita divina sapientia oppositarum cognitionum esse causa poterit, tanquam utramque virtualiter supereminenterque continens. Neque sequi oportet quod, si una alteri contraria sit, quod divinae quoque sapientiae contrarietur.
Ad evidentiam huius difficultatis considerandum est quod continentia de qua hic loquimur, non est, ut iam diximus, continentia principii activi, sed cuiusdam similitudinis et convenientiae, secundum quod duae cognitiones in eadem veritate cognita conveniunt. Et quia una cognitio alteri non contrariatur nisi quia ad opposita enuntiabilia terminantur, sicut cognitio qua existimatur hominem esse risibilem, contrariatur ei qua existimatur hominem non esse risibilem; ideo, si una cognitio alteri contrariatur, erit etiam contraria ei quae illi similis est, utpote cum ipsa in obiecto cognito conveniens. Illa enim quae contrariatur huic humanae cognitioni, Homo est risibilis, omni alteri cognitioni sive angelicae sive humanae contrariatur qua cognoscitur homo esse risibilis. Bene ergo valet haec consequentia: Divina sapientia principiorum cognitionem continet, Ergo cognitio, qua cognitioni principiorum contraria, divinae quoque sapientiae contraria est; eo quod per hanc continentiam nihil aliud intelligatur nisi convenientia in ea veritate cognita per divinam sapientiam et notitiam principiorum.
Ad instantiam autem dicitur quod non est simile: eo quod ibi arguatur in continentia virtuali tantum principii activi, secundum quam idem contraria eminenter continere potest; hic autem loquimur de continentia etiam propria scientiae, quae est perfectionalis et cuiusdam similitudinis ac unitatis et convenientiae in eodem obiecto, secundum quam una notitia oppositas notitias continere non potest; licet etiam divina sapientia nostrae cognitionis naturalis causa sit. — Quod autem dicitur eandem esse scientiam oppositorum 10, intelligitur, quantum ad incomplexa, quod ad eandem scientiam utriusque oppositorum consideratio spectat, sicut eadem est scientia sani et aegri: quantum vero ad complexa, quod eadem scientia cognoscitur unam contradictionis partem esse veram, alteram vero falsam.
III. Tertio. Si esset ista contrarietas, a veritatis cognitione intellectus noster impediretur. Sed hoc a Deo esse non potest. Ergo etc. — Probatur consequentia. Contrariis rationibus impeditur intellectus a veri cognitione. Ergo, si contrariae cognitiones nobis a Deo immitterentur, intellectus noster impediretur a veri cognitione.
Pro consequentiae probatione, considerandum quod contrarietas argumentationum ab oppositione conclusionum sumitur ad quas terminantur: eo quod argumentatio quidam rationis motus sit, motus autem contrarii ad contrarios terminos terminentur. Idem est ergo rationes contrarias esse, quod per ipsas contrarias cognitiones causari. Et idem est per contrarias rationes impediri confundique intellectum, quod ipsum per contrarias cognitiones ab altero causatas impediri. Proportionatur autem divina sapientia demonstrationi quantum ad hoc quod cognitionem in nobis causat. Propter hoc, sicut contrariae rationes impediunt intellectum eo quod contrarias cognitiones causant; ita, si divina sapientia contrarias in nobis causat cognitiones, ipsa a veri cognitione impediet intellectum. Quod a Deo non potest esse agendo (nisi fortassis propter mysterium vel utilitatem), sed bene non agendo, idest non infundendo lumen quo aliquid intelligatur: sicut neque malum culpae est a Deo nisi non infundendo gratiam.
IV. Quarto. Aut istae cognitiones simul erunt in intellectu: aut, una adveniente, altera recedit. Non primum: quia contraria in eodem simul esse non possunt. Nec secundum: quia cognitio naturalis semper manet; quae enim naturalia sunt, manente natura, mutari non possunt. Ergo non sunt contrariae. — Confirmatur auctoritate Apostoli ac Augustini.
- Sed occurrit dubium. Quoniam aquae naturale est esse frigida: et tamen ab ea, manente aqua, removetur frigiditas, cum scilicet calefit. Ergo falsum est quod quae naturalia sunt, manente natura mutari non possint.
Confirmatur. Quia ipsemet Sanctus Thomas, IIª II^(ae), q. LVII, a. 2, ad 1, inquit quod naturalia semper insunt in rebus immobilibus, non autem in rebus mobilibus, cuiusmodi est hominis natura. Ergo, quamvis aliqua cognitio sit homini naturalis, potest tamen ab homine manente separari.
- Ad haec dubia simul respondendo, dicitur primo, quod naturale, ut habet Sanctus Thomas, Quarto, d. XXVI, q. 1, a. 1, dupliciter dicitur: scilicet aut quod a principiis naturae de necessitate causatur; aut ad quod natura inclinat. Propositio ergo haec, quod naturalia manente natura mutari non possunt, intelligenda est de naturalibus primo modo: et est vera tam in rebus mobilibus quam in rebus immobilibus. De naturali autem secundo modo vera est in immobilibus tantum, non autem in mobilibus: quia secundum naturae mutationem possunt et talia naturalia mutari et impediri, manente substantia in sua perfectione essentiali. Unde non contradicit Sanctus Thomas sibi ipsi: hic enim de naturali primo modo loquitur; in loco autem allegato de naturali secundo modo.
Dicitur secundo, quod naturale est aquae habere frigiditatem, cum aliqua tamen latitudine: quia scilicet ex principiis essentialibus aquae sequitur aliquis gradus frigiditatis intra illam latitudinem, neque potest aqua non habere aliquem gradum illius frigiditatis; quinimmo, si remitteretur frigiditas ad gradum infra totam illam latitudinem, puta infra latitudinem quae est duorum ad sex, desineret natura aquae. Licet ergo aqua sibi derelicta et non impedita ad summum gradum illius latitudinis frigiditatis deducatur natura sic inclinante, potest tamen a contrario per violentiam impediri ne summum illum frigiditatis gradum habeat: nunquam tamen a quocumque calefaciente omnino ab ipsa omnis frigiditatis gradus removeri potest, natura manente. Unde possumus dicere quod aliquis frigiditatis gradus est aquae naturalis tanquam a naturae principiis causatus absolute, et hic ab aqua removeri non potest: aliqui vero frigiditatis gradus sunt aquae naturales tanquam ad quos natura aquae deductis impedimentis perducit; et isti ab aqua per violentiam et ad tempus removeri possunt.