Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Quoniam in Deo omnem esse perfectionem probatum est, restat nunc considerandum de vocibus quibus rerum perfectiones significantur, quomodo Deo conveniant . Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, agit de vocibus incomplexis; secundo, de vocibus complexis, cap. XXXVI. — Circa primum duo facit: primo, determinat de ipsis vocibus et nominibus absolute; secundo, comparative, cap. XXXII. — Circa primum duo facit: primo, agit de ipsis vocibus quantum ad praedicationem de Deo; secundo, in cap. sequenti, quantum ad eorum pluralitatem.

Circa primum tria facit: primo, ostendit quae nomina Deo conveniant; secundo, quaedam dicta declarat ; tertio, modum nominandi Deum quantum ad aliqua docet .

I. Quantum ad primum, proponit quod considerandum est quid de Deo dici vel non dici possit; quidve de eo tantum dicatur; quid etiam de eo simul et aliis rebus. Et respondendo tria dicit, secundum tria proposita. Incipiendo enim ab ultimo, tanquam a communiori, dicit quod nomina importantia absolute perfectionem absque defectu de Deo et aliis rebus praedicantur, ut bonitas, sapientia, esse, et huiusmodi.

Ad primum autem dicit quod nomina importantia perfectionem cum modo proprio creaturis non dicuntur de Deo nisi similitudinarie et metaphorice, quo modo, secundum quod in uno invenitur aliquid simile proprietatibus alterius, unum dicitur alterum, sicut homo dicitur lapis propter duritiem intellectus. Talia sunt nomina specierum creaturae et proprietatum eius, ut homo, lapis, risibile, etc., et quae proprietates rerum designant quae ex propriis principiis specierum causantur.

Ad secundum vero respondet quod nomina quae important perfectionem cum modo supereminentiori quo Deo conveniunt, soli Deo attribuuntur, ut summum bonum, primum ens, et similia.

  1. Advertendum quod, cum nomen non attribuatur rei nisi ratione sui significati, ad hoc ut de re aliqua vere et proprie et non tantum metaphorice nomen aliquod praedicetur, requiritur ut totum eius significatum proprium sibi attribuatur, et omnis conditio quae significato, ut est illius significatum, convenit. Si enim pars tantum significati illi conveniret, non attribueretur sibi vere et proprie: sicut, quamvis lapis sit substantia, non tamen dicitur animal, quia animal non tantum importat substantiam, sed etiam sensibile, quod lapidi non convenit. Similiter, si hoc nomen album imponeretur ad significandum primo substantiam secundum quod est albedine informata, de Sorte in quo non esset albedo, non posset dici: quia, licet sit substantia, non tamen esset substantia sub albedine, quae esset conditio substantiae ut nomine albi significaretur. Si ergo nomen aliquod in suo significato et perfectionem quandam importet et proprium modum quo illa perfectio est in creatura, cum modus ille qui est proprius creaturae Deo non conveniat, licet in eo sit perfectio per nomen importata, non dicitur illud nomen vere et proprie de Deo. Sicut homo importat humanitatis perfectionem cum modo materiali quo est in ipso habente humanitatem: ideo hoc nomen homo de Deo, ut Deus est, non praedicatur, licet humanitatis perfectio in Deo sit. — Similiter est de nominibus quae in suo significato important modum proprium quo sunt perfectiones in Deo. Quia talia de creatura vere non praedicantur.

II. Quantum ad secundum , quia dictum est aliqua nomina importare perfectionem absque defectu, ideo, ne aliquis occasionem erroris ex hoc accipiat, distinguit Sanctus Thomas quod nomen importare defectum potest dupliciter intelligi: aut scilicet quantum ad rem significatam, quia, inquam, ipse defectus est de significatione nominis; aut quantum ad modum significandi. Primo modo aliqua nomina significant cum defectu, aliqua vero non. Sed secundo modo omnia cum defectu significant. Cuius ratio est quia, cum nomine exprimatur res secundum modum quo intellectu concipimus; intellectus autem concipiat formam simplicem ut quo aliquid est, non autem ut quod est, rem autem subsistentem in concretione quadam et compositione, quia ex sensibilibus cognitionem accipit, in quibus aliud est forma et habens formam, propter formae et materiae compositionem, et formae simplices non subsistunt sed ipsis alia existunt, subsistentia vero sunt composita; ideo simplicia significat nominibus abstractis per modum formae, cui convenit esse id quo aliquid est; subsistentia vero nominibus concretis, per modum concretionis et compositionis et habentis formam; in quorum utroque quaedam imperfectio importatur.

Ex quibus patet quod nullum nomen Deo convenienter aptatur quantum ad modum significandi, licet aliquod sibi conveniat quantum ad rem significatam: cum talis imperfectio in Deo non sit, quamvis res significata aliquo modo eminenti sibi conveniat.

Ex quo deducitur corollarie, de mente Dionysii, VII et V cap. de Div. Nom. , quod nomina a nobis imposita quae Deo attribuuntur, et affirmari et negari de Deo possunt. Patet ex dictis. Nam quantum ad nominis rationem sive significatum, sibi conveniunt; quantum vero ad modum significandi, minime.

III. Quantum ad tertium , notat quod modus supereminentiae quo in Deo perfectiones inveniuntur, per nomina a nobis imposita significari non potest nisi aut per negationem, ut cum dicimus Deum aeternum aut infinitum; aut per relationem ipsius ad alia, ut cum dicimus prima causa vel summum bonum; eo quod de Deo capere non possimus quid sit, sed quid non sit, et qualiter alia ad ipsum se habeant.

Advertendum autem quod aeternum, licet secundum vocem affirmative dici videatur, tamen secundum rem dicitur negative: dicitur enim aeternum quod est omnino immutabile, et quod caret principio et fine durationis; sicut, licet hoc nomen caecus sit vox affirmativa, tamen negationem visus importat. Propter hoc aeternum connumeravit Sanctus Thomas inter nomina negativa dicta de Deo.

IV. Circa praedicta duo occurrunt dubia. Primum est circa illam propositionem: Nomine res exprimimus eo modo quo intellectu concipimus. Scotus enim, I Sent., d. XXII, dicit ipsam falsam esse, si intelligatur praecise. Immo potest, inquit, distinctius aliquid significari quam intelligi. Hoc autem probat quia, si esset vera, nullum nomen impositum a viatore significaret aliquam rem de genere substantiae, sed, sicut praecise concipitur aliqua proprietas a qua nomen imponitur, ita praecise talis proprietas significaretur per nomen. « Lapis » enim non significaret aliquid de genere substantiae, sed aliquid de genere actionis, scilicet laesionem pedis. Hoc autem falsum est: quia impositor nominis non accidenti illi, sed substratae substantiae intendit nomen imponere.

Secundum est circa illam propositionem: Intellectus noster quod est simplex significat non ut quod est, sed quo aliquid est. Ex hoc enim sequitur quod nullum nomen abstractum erit nomen substantivum. Nam nomen substantivum significat aliquid per modum per se stantis: abstractum autem, per illud dictum, non significat formam per modum per se stantis, sed per modum alteri inhaerentis; cum significet ut quo aliquid est, non autem ut quod est.

V. Ad primum istorum dicitur quod significari rem distinctius quam intelligatur, dupliciter accipi potest: uno modo, ut modus distinctionis se teneat ex parte rei significatae et intellectae; alio modo, ut se teneat ex parte significantis et intelligentis. Primo modo sensus est quod res significatur magis distincta quam intelligatur esse distincta. Et ad hunc sensum propositio Scoti potest habere veritatem, nec contrariatur positioni Sancti Thomae. Non enim inconveniens est ut nomen imponatur ad significandum rem quae maxime distincta ab aliis sit, et tamen non omnis ratio distinctionis intelligatur. — Secundo modo sensus est quod distinctior est modus significandi nominis quam sit modus quo intellectus ipsam rem significatam cognoscit. Et in hoc sensu falsa est propositio Scoti, et vera est propositio Sancti Thomae. Cum enim nomen non significet rem nisi mediante conceptu intellectus, dicitur nomen confuse et indistincte rem significare, quantum est ex parte nominis, quando eam sub confuso et indistincto conceptu significat; distincte autem, quando sub conceptu distincto. Unde modus distinctae significationis nominis est secundum modum distincti conceptus: distinctius enim repraesentat quando sub distinctiori conceptu. Ex quo patet esse impossibile ut nomen distinctius significet rem quam intelligatur. Nam, cum distincte significare sit sub conceptu distincto significare, intellectus autem concipiendo rem ipsam intelligat, sequitur quod non potest nomen distinctius significare quam intellectus intelligat, sed se proportionaliter concomitantur. Nam, si intellectus confuse tantum rem apprehendat illique imponat nomen, et ipsum nomen confuse significabit, idest, sub confuso conceptu: si autem distincte intellectus intelligat, nomenque rei secundum illum conceptum imponatur, et ipsum nomen distincte significabit.

Ad rationem itaque Scoti respondetur negando consequentiam. Dicitur enim quod, si nullo modo cognosceretur substantia rei, sed tantum proprietas, nomen non significaret substantiam rei, sed tantum proprietatem. Sed quia ex cognitione proprietatum devenitur in cognitionem aliquam substantiae, vel confusam vel distinctam, ut etiam Scotus concedit, narrans ibidem quemdam processum Augustini VI de Trin., c. VI, ad probandum creaturam omnem esse compositam; ideo et nomen ipsam substantiam aliquando significat. Lapis namque non tantum laesionem pedis significat, sed substantiam quandam cui haec proprietas convenit. Quam si nominis impositor ex proprietate huiusmodi inquirendo distincte cognovit, hoc nomine distincte significavit; si autem cognovit confuse, et ipso nomine significavit confuse, idest, sub conceptu confuso. Universaliter ergo verum est quod res nominantur a nobis secundum quod intelliguntur: ut enim inquit Sanctus Thomas, Prima Parte, q. XIII, a. 9, ad 2, nomina non sequuntur modum essendi qui est in rebus, sed eum qui est in cognitione nostra.

VI. Ad evidentiam secundi dubii , considerandum primo, quod accidens, sive in abstracto sive in concreto definiatur, semper in sua definitione, quae per nomen importatur, includit subiectum. Cum enim definitur in abstracto, includit illud in obliquo, sicut cum dicitur, Simitas est curvitas nasi: cum autem definitur in concreto, illud includit in recto, ut cum dicitur, Simum est nasus curvus. Differunt autem isti duo modi includendi subiectum. Quia cum nomen abstractum includit subiectum in sua significatione, subiectum non est pars significati nominis, sed magis exprimitur tanquam extraneum ad quod habet habitudinem: cum enim albedo significet id tantum quo aliquid est album, subiectum autem nullo modo sit id quo aliquid est album, nullo modo subiectum est aliquid per tale nomen significatum. Cum vero nomen concretum accidentis includit subiectum, illud includit tanquam partem significati, secundariam tamen, et tanquam cum principali significato consignificatam: album enim significat principaliter albedinem, secundario autem consignificat subiectum habens albedinem. — Hoc habetur ex Averroe, V Metaph., comment. 14, et a Sancto Thoma ibidem , ubi dicunt, contra Avicennam, quod album primo significat accidens, secundo subiectum: et idem habetur I Phys., comment. 25. Et addit Sanctus Thomas quod albedo nullo modo consignificat subiectum. Signum huius diversitatis est quod per abstractum importatur subiectum in obliquo, per concretum vero importatur in recto, tanquam denominatum a forma.

Considerandum secundo, quod significari per modum substantiae, et significari per modum accidentis, refertur ad ipsam formam principaliter significatam. Dicitur enim a nomine significari per modum substantiae, quando eo modo significatur per nomen quo modo substantia extra intellectum habet esse. Et quia substantia extra intellectum existens est ens non existens in alio subiecto inhaerenter, ideo dicitur significari forma accidentalis per modum substantiae, quando non significatur cum alio significato cui inhaereat. Sic autem significatur nomine abstracto: nam ipsam solitarie significat, nihil aliud cum ipsa consignificando. — Dicitur autem significari per modum accidentis, quando illo modo significatur per nomen quo accidens habet esse in rerum natura. Unde, cum accidentis esse sit inesse, tunc per modum accidentis significatur quando cum alio per modum illi inhaerentis significatur. Et sic significatur nomine concreto. Tale enim nomen significat formam per modum inhaerentis subiecto, et ipsum subiectum cum illa modo dicto significat.

Considerandum tertio, quod non est idem nomen significare per modum substantiae, et nomen significare per modum completi subsistentis. Similiter non est idem significare aliquid ut quo aliquid est ex parte nominis, et significare per modum accidentis. Nomen enim significare per modum substantiae accipitur per comparationem ad formam principaliter significatam, quae significatur solitarie absque alio consignificato cui inhaereat, ut patet ex dictis. Sed nomen significare per modum completi subsistentis est significare per modum substantiae completae in specie, et non per modum partis. — Significare etiam aliquid ut quo aliquid est tale aptitudinaliter, ut hic intelligitur, est significare aliquid ut formam et ut naturam simplicem solitarie absque cuiuscumque alterius consignificatione, quia sola forma est id quo aliquid formaliter est tale. Significare autem per modum accidentis est non solam formam significare, sed cum ipsa etiam subiectum, tanquam id cui forma inhaeret, consignificare, ut superius dictum est.

  1. Ex iis patet primo, quod nomen concretum et nomen abstractum accidentis ex parte rei significatae distinguuntur, quia nomen abstractum significat solam formam, nomen vero concretum significat non solam formam, sed etiam subiectum formae. Et ideo illud dicitur significare per modum substantiae, istud vero per modum accidentis. — Distinguuntur etiam quia nomen abstractum, cum significet solam formam, non significat ipsam tanquam completum aliquod quod habeat esse, sed tanquam id quo aliquid habet esse aptitudinaliter, quia formae, apud nos, non subsistunt tanquam completae in specie: nomen vero concretum, cum secundario significet subiectum quod habet esse per formam, significat aliquid tanquam id quod habet esse, et per consequens per modum completi subsistentis; nam solum id quod substantialiter subsistit, est id quod proprie habet esse accidentale per formam accidentalem.

Patet secundo, quod obiectio nulla est. Procedit enim ac si idem sit significare rem ut qua aliquid formaliter est, et significare rem per modum accidentis. Hoc autem, ut patuit, est falsum. Nam idem nomen et significat per modum substantiae, sive per se stantis, et ut quo aliquid est. Nam per se stare dupliciter accipi potest: uno modo, ut opponitur ei quod est accidentaliter inhaerere; alio modo, ut idem est quod nullo modo in alio esse, quod idem est quod subsistere tanquam completum in specie. Primo modo nomen abstractum significat per modum per se stantis, non autem secundo modo.

VII. Sed circa praedicta triplex occurrit dubium. Primum est, quia Sanctus Thomas, I Sent., d. XXII, q. 1, a. 1, ad 3, inquit quod illud quod significatur per nomen, significatur ut subsistens; et dat exemplum de albedine. Ergo falsum est quod diximus, nomen abstractum significare quidem per modum substantiae, non autem per modum subsistentis.

Secundum est, quia in Praedicamentis dicitur quod album puram qualitatem significat. Et Sanctus Thomas, III Sent., d. VII, q. 1, a. 1, ad 5, tenet quod album non significat suum subiectum, sed ipsum copulat quasi extrinsecum. Ergo male dictum est quod concretum significat non tantum formam, sed etiam subiectum.

Tertium est, quia Commentator, II de Anima, comment. 8, inquit quod in rebus artificialibus nomen primo dicitur de materia, et secundo de congregato. Ergo falsum est quod nomen concretum primo significet formam et secundario subiectum, ut superius est dictum.

VIII. Ad primum dicitur quod aliter accipit Sanctus Thomas in loco allegato significare per modum subsistentis, quam accipiat hoc loco et in Prima Parte . Nam ibi accipitur significare per modum subsistentis ut idem est quod significare non per modum egredientis ab altero, quo modo nomen a verbo distinguitur. Hic autem accipimus significare per modum subsistentis ut idem est quod significare per modum substantiae completae in specie, quae proprie est id quod habet esse. Unde nulla est contradictio.

Ad secundum dicitur quod Sanctus Thomas et Aristoteles de primo et formali significato nominis loquuntur: hoc enim unum esse oportet. Huic autem non repugnat quod secundario aliquid aliud per modum subiecti consignificet.

Ad tertium dicitur, secundum Commentatorem ibidem, quod, cum nomen in rebus artificialibus dicatur et de individuo substantiae per se, et de artificiato inquantum huiusmodi, dupliciter potest considerari tale nomen. Uno modo, ut est nomen artificiati inquantum huiusmodi. Et sic primo significat formam artificialem, et secundario materiam: sicut et alia nomina accidentium concreta. — Alio modo, ut est nomen individui substantiae per se et ut est etiam nomen artificiati. Et sic prius dicitur de materia, et secundo de congregato ex materia et forma artificiali: idest, istud nomen est prius secundum quod significat individuum substantiae, quam secundum quod significat artificiatum, sicut dat exemplum Commentator de securi; nam, etiam remota acutie, quae est forma artificiati, remanet securis, quae est individuum substantiae. Et sic intelligitur dictum Commentatoris.

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work