Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Ostenso quod sit principale volitum divinae voluntatis, ulterius Sanctus Thomas ostendit quod sunt eius etiam aliqua secundaria volita 1. Circa hoc autem duo facit: primo, agit de obiectis secundariis in communi; secundo, in particulari de quibusdam illorum, cap. LXXIX.
Circa primum duo facit: primo, agit de ipsis obiectis; secundo, de modo volendi illorum, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus, volendo se, vult etiam alia.
Probatur primo. Deus vult se ut finem ultimum. Ergo et alia a se vult, volendo se. — Probatur consequentia. Quia cuius est velle finem, eius etiam est velle ea quae sunt ad finem, ratione finis.
Secundo 2. Unusquisque eius quod est propter seipsum ab ipso volitum, perfectionem desiderat et multiplicationem quantum possibile est: cum ea quae propter se amamus, velimus optima esse. Sed divina essentia est propter se volita a Deo. Non est autem secundum se augmentabilis et multiplicabilis, sed solum secundum suam similitudinem, quae a multis participatur. Ergo Deus, volendo suam essentiam, vult etiam rerum multitudinem.
II. Circa hanc rationem dupliciter dubitatur. Et primo, circa rationis fundamentum 3. Nam ex eo sequitur quod Deus velit esse omnia quae suam bonitatem participare possunt. Cum enim velit ipsam bonitatem propter se, sequitur quod vult eam, quantum possibile est, multiplicari. Multiplicatur autem propter participationem eius a creaturis. Ergo sequitur quod velit omnem creaturam possibilem produci.
Secundo, circa intellectam implicite propositionem, scilicet quod multiplicatio boni sit eius perfectio 4. Hanc enim videtur subsumere velle Sanctus Thomas, cum ad declarandum quod unusquisque desiderat perfectionem propter se voliti et amati, assumit quod ea quae propter se amamus, volumus esse optima et meliora et multiplicari. Sed tunc sequitur quod, non existente creatura, in qua divina essentia suo modo multiplicatur, divina essentia non erit ita perfecta sicut est producta creatura. Et sic ex creaturis aliquid sibi perfectionis accrescit.
III. Ad primum potest primo responderi quod Deum velle bonitatem suam multiplicari quantum possibile est, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ly quantum possibile est dicat adaequationem perfectionis divinae bonitatis ad eius multiplicationem: ut scilicet Deus velit omnem perfectionem suae bonitatis a creaturis participabilem participari. Et hic sensus non est verus, nec hic intentus. Et contra hunc procedit obiectio. — Alio modo, ut dicat modum communicationis: ut scilicet Deus velit bonitatem suam communicari secundum illum modum communicationis quo divina bonitas communicari et participari potest, non autem secundum modos communicationis illi impossibiles. Unde, quia possibile est ut secundum quandam proportionalitatem et secundum quandam sui similitudinem participetur, non autem ut participetur secundum identitatem numeralem aut specificam; ideo vult eam illo modo participari, non autem istis modis. Et hic sensus est hic intentus. Et contra ipsum non procedit obiectio.
Secundo responderi potest quod volens aliquid propter se, non vult totam multiplicationem quae potest esse absolute, sed quae potest esse supposita directione rationis. Et ideo, cum sapientia divina sit regula participationis suae bonitatis, cum Deus vult bonitatem suam a creaturis participari, non vult ipsam tantum participari quantum possibile est absolute, sed quantum possibile est supposita regula et ordinatione divinae sapientiae. Ideo ea tantum esse vult quae divina sapientia determinavit ut sint. — Prima tamen responsio mihi magis placet.
IV. Ad secundum 5 dicitur quod duplex est perfectio divinae essentiae: scilicet intrinseca, et extrinseca. Intrinseca est qua Deus in seipso perficitur: extrinseca est quae ab ipso causatur. Si loquamur de intrinseca perfectione, sic multiplicatio divinae essentiae in creaturis per imitationem non pertinet ad eius perfectionem: sive enim creaturae sint sive non sint, eius essentia in seipsa perfectissima est. Unde et hic dicitur quod secundum se non est augmentabilis et multiplicabilis. — Si autem loquamur de perfectione extrinseca, quae dicitur esse Dei perfectio quia est ab ipso producta, sic multiplicatio ad eius pertinet perfectionem. Et sic non est inconveniens divinae essentiae aliquid perfectionis ex creaturis accrescere per modum extensionis extrinsecae. Hoc enim nihil aliud dictu est quam quod, existentibus creaturis, est aliqua perfectio a divina essentia exemplata; et, ipsis non existentibus, non est talis perfectio. Et ideo volens Deus essentiam suam, vult suam perfectionem extrinsecam, et non tantum intrinsecam sibi et essentialem.
-
Adverte tamen quod, licet concedi possit quod multiplicatio divinae essentiae sit eius aliquo modo perfectio, inquantum ab ipsa omnis perfectio exemplatur, et ideo sit volita a Deo; non tamen videtur mihi concedendum quod Deum velle alia a se, ut sic, dicat perfectionem in Deo. Quamvis enim absolutum quod importatur in hoc quod dico, Deum velle alia a se, dicat perfectionem, quia est actus divinae voluntatis, immo ipsa divina essentia; neque tamen respectus importatus ad ipsa volita ullam dicit perfectionem vel imperfectionem, quia relatio, ut relatio, neque perfectionem neque imperfectionem dicit, ut saepe inquit Sanctus Thomas 6; nec actus ipse perfectionem accipit ab illo obiecto, cum divina operatio non perficiatur ab extrinseco, sicut nostra operatio ab obiecto extrinseco perfectionem accipit. Ideo, si Deus nihil aliud a se vellet, nihil minus esset perfectus quam illud volens: quia ipse actus volendi, quantum ad omnem eius perfectionem quam dicit, remaneret etiam si ad extrinsecum obiectum non terminaretur.
-
Sed contra hoc videtur esse processus Sancti Thomae Prima, q. xix, a. 2, ubi arguit quod, si res naturales, inquantum perfectae sunt, suum bonum aliis communicant, hoc etiam ad voluntatis rationem pertinet ut bonum quod quis habet aliis communicet. Et multo magis pertinet ad voluntatem divinam ut bonum suum aliis per similitudinem communicet. Iste enim processus videtur fundari super hoc, quod quicquid perfectionis est in inferiori, ponendum est proportionaliter in superiori. Et implicite intelligitur haec propositio: Deum velle alia a se est perfectio suae voluntatis.
Respondetur, et dicitur primo, quod processus ille non fundatur super illa propositione, Quicquid perfectionis etc., sed super proportionalitate quadam substantiae intellectualis ad res naturales, quam in primo articulo illius quaestionis posuerat Sanctus Thomas: quod sicut se habent res naturales ad suum bonum naturale, ita natura intellectualis ad bonum per formam intelligibilem apprehensum; quia sicut per bonum naturale perficitur res naturalis, ita per bonum apprehensum, cuius specie informatur intellectus, perficitur natura intelligibilis inquantum huiusmodi. Ideo, sicut res naturales ad communicationem proprii boni inclinantur suo modo, scilicet appetitu naturali, ita et natura intellectualis, quae est etiam volens, in communicationem proprii boni inclinatur suo modo, scilicet per voluntatem. Et hoc praesertim convenit Deo. Ideo concluditur quod Deus vult alia a se: scilicet libere, et secundum quandam condecentiam.
Dicitur secundo, quod nec ista propositio, Deum velle alia a se est perfectio divinae voluntatis, in hoc processu intelligenda est. Sed haec tantum comparatio et similitudo intelligitur, quod, sicut ex eo quod res naturales sunt perfectae, sequitur inclinatio naturalis ad communicationem sui boni, ita multo magis, quia Deus perfectissimus est et exemplar a quo omnis perfectio derivatur, ad eius perfectionem sequitur inclinatio voluntaria ad communicationem propriae bonitatis. In hoc autem constat non intelligi volitionem Dei de creaturis esse Dei perfectionem inquantum volitio creaturarum est.
V. Tertio 7. Deus amat alia. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia vult et amat suum esse secundum se et propter ipsum. Et omne aliud est quaedam participata similitudo sui esse. Amans autem aliquid propter seipsum, ex consequenti amat omnia in quibus illud invenitur. Probatur per exemplum de amante dulcedinem propter se.
Quarto. Omnia quodammodo praeexistunt in Deo per proprias rationes. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia Deus, volendo se, vult omnia quae in ipso sunt.
Sed videtur ista ratio concludere quod Deus non entia, quae nunquam erunt, etiam velit: quia etiam eorum rationes sunt in Deo. Hoc autem est falsum: quia sic voluntas Dei non semper impleretur. Ergo etc.
Respondetur quod illa propositio, Deus, volendo se, vult omnia quae in ipso sunt, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod velit illa quantum ad esse quod habent in Deo. Et sic tam entia quam non entia in seipsis vult esse in ipso Deo: quia non solum entia, sed etiam non entia in Deo habent esse et rationem. — Alio modo potest intelligi quod velit illa in seipsis esse. Et sic sola entia vult esse. Et ly omnia distribuit pro entibus tantum, non autem pro non entibus. Et cum assumitur quod omnia praeexistunt in ipso per proprias rationes, intelligitur de omnibus ab ipso producendis. Et per propriam rationem intelligit proprium exemplar et propriam ideam. Unde sensus est quod omnia a Deo producenda sunt in ipso quantum ad eorum propriam ideam et proprium exemplar: non autem quantum ad proprium esse quod in seipsis habent. Tales autem non sunt rationes rerum quae nunquam erunt.
Videtur autem quod primus sensus sit magis ad propositum. Dixit autem huiusmodi entia praeexistere in Deo non absolute, sed quodammodo: quia non praeexistunt in eo secundum propria esse.
VI. Quinto. Causalitas finis consistit in hoc quod propter ipsum alia desiderantur. Ergo, quanto finis est perfectior et magis volitus, tanto voluntas volentis finem ad plura extenditur ratione illius finis: quia, quanto aliquid est perfectioris virtutis, tanto eius causalitas ad plura et remotiora se extendit. Ergo essentia divina diffundet suam causalitatem maxime ad multa, ut propter ipsam multa sint volita, maxime a Deo: quia ipsa est perfectissima in ratione bonitatis et finis.
Ex antecedente hic sumpto habetur clare a Sancto Thoma in quo causalitas finis consistat, et quid sit causalitatem finis consistere in metaphorica motione voluntatis. Hoc enim nihil aliud est quam esse illud propter quod alia desiderantur.
Sed tamen advertendum quod illa res quae est finis, non de necessitate habet ut ipsam volens velit alia propter ipsam: posset enim aliquis velle sanitatem complacendo in ipsa, et nihil ad ipsam ordinando. Et similiter, absolute loquendo, Deus potuisset velle bonitatem suam absque hoc quod vellet creaturas esse. Sed si sub ratione causae finalis ipsa res sit volita, necesse est ut aliquid propter ipsam sit volitum. Propter hoc causalitas finis, ut finis est, ponitur esse ut aliquid propter ipsum desideretur. Et ideo, si Deus velit essentiam suam tanquam finem creaturarum, necesse est ut creaturas velit propter ipsam divinam essentiam. Propterea concludit Sanctus Thomas quod multa sunt volita propter divinam essentiam, maxime a Deo, qui eam secundum totam suam virtutem perfecte vult. Nam, cum ipsa sit causa finalis creaturarum, vult ipsam Deus ut causam finalem, et per consequens vult creaturas propter ipsam.
VII. Sexto. Deus, intelligendo se principaliter, intelligit omnia alia in se. Ergo, volendo se principaliter, vult omnia alia. — Patet consequentia. Quia voluntas sequitur intellectum.
Sed videtur ista ratio non concludere. Cognitio enim divini intellectus terminatur ad res secundum quod sunt in essentia divina. Actus autem voluntatis terminatur ad res secundum quod sunt in seipsis. Modo, non potest res non esse in divina essentia: potest autem non esse in seipsa. Ergo, licet intellectus videns divinam essentiam videat alia in ipsa, non tamen oportet quod Deus volens essentiam suam velit alia a se.
Respondetur quod utique non est necessarium quod Deus, volendo se, velit alia, ut inferius 8 ostendetur: sicut etiam non est necessarium quod, intelligendo se, intelligat alia practice. Sed tamen, sicut intellectus libere intelligit alia practice intelligendo se, ita voluntas, quae intellectum consequitur, volendo se vult alia libere. Et sic est proportio inter intellectum divinum et divinam voluntatem.
Unde ista ratio aut concludit non-repugnantiam voluntatis divinae ad volendum alia: aut procedit ex suppositione quod alia velit. Si enim alia vult Deus, illa vult volendo se.
Confirmatur conclusio auctoritate Sacrae Scripturae, Sapientiae scilicet xi: Diligis omnia quae sunt.