Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Exclusis falsis modis quibus ponebatur Deum intelligere multa, ponit Sanctus Thomas verum modum . Circa hoc autem duo facit: primo, verum modum ponit; secundo, ipsum declarat, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus intelligit multa per hoc quod essentia divina, quae est species intelligibilis divini intellectus, et verbum divinum est omnium similitudo.

Ad huius autem manifestationem ex modo et conditione intellectus nostri in intelligendo procedit ad modum intellectus divini investigandum.

Quantum ad nostrum intellectum, tria notat. Primum est quod res a nobis intellecta est in intellectu nostro per speciem suam, per quam intellectus factus in actu intelligit rem ipsam. Non quod intelligere sit actio transiens: sed est actio manens in intelligente, et habet habitudinem ad rem quae intelligitur ex eo quod species qua intellectus intelligit, est similitudo rei intellectae.

Advertendum quod, sicut scientia dicit aliquod absolutum connotando respectum ad scibile, ita operatio absolutum quoddam dicit, sed importat etiam habitudinem ad obiectum, sive sit transiens sive immanens: omnis enim operatio est ad aliquod obiectum terminata. Quia autem omne operans ex aliqua forma operatur, quae est aliquo modo similitudo obiecti ad quod operatio terminatur, ideo ad illud operatio tanquam ad obiectum respectum importat cuius operationis principium est similitudo. Propter hoc assignat rationem Sanctus Thomas quare intelligere dicit habitudinem ad rem intellectam, quia forma qua intellectus intelligit est eius similitudo. Intellectio enim qua lapis intelligitur ideo ad lapidem terminatur, et ad ipsum respectum dicit, quia a similitudine lapidis elicitur.

Secundum quod notat est quod intellectus noster, ex forma quam habet, necessario in intelligendo conceptionem quandam in seipso format, quae etiam dicitur intentio intellecta: eo quod indifferenter intelligat rem praesentem et absentem, ut etiam imaginatio facit; et intelligat rem a materialibus conditionibus abstractam, sine quibus in rerum natura non existit, in quo imaginationem superat; quod non posset esse nisi sibi praedictam intentionem formaret. Differt autem conceptio ista a specie intelligibili: quia est quasi terminus intellectionis, species autem est principium.

Tertium est quod etiam ista conceptio est rei similitudo, sicut et species intelligibilis. Quia unumquodque, quale est, talia operatur. Species autem quae est principium intellectionis et conceptus, est similitudo rei intellectae. Ex quo sequitur quod intellectus, formando huiusmodi intentionem, rem intelligit.

Advertendum pro hoc ultimo dicto quod dupliciter potest ferri intellectus in intentionem rei intellectae: uno modo, materialiter, inquantum est res talis naturae, puta qualitas aut accidens intellectus; alio modo, inquantum est rei similitudo et intentio. Si primo modo accipiamus, sic non fertur intellectus in rem extra, dum conceptionem intelligit. Sed secundo modo, in utrumque fertur: iuxta illud Aristotelis, de Memoria et Reminiscentia : Idem motus est in imaginem et in id cuius est imago. Et quia non cognoscitur ipse conceptus inquantum res est dum primo producitur, sed tantum ut rei similitudo, quia ad hoc tantum formatur ab intellectu ut in ipso res intellecta videatur; ideo absolute inquit Sanctus Thomas quod intellectus, formando huiusmodi conceptionem, rem intelligit cuius est conceptio; et quod est quasi terminus, non autem simpliciter terminus, quia non terminatur ad ipsum ultimate intellectio, licet sit immediatus terminus et proximus.

II. Ex istis in nostro intellectu consideratis infert quod intellectus divinus nulla quidem alia specie intelligit quam divina essentia; sed tamen sua essentia est similitudo omnium rerum; ex quo sequitur quod conceptio intellectus divini, prout seipsum intelligit, non solum sit similitudo Dei intellecti, sed etiam omnium eorum quorum divina essentia est similitudo; et ob hoc multa a Deo intelligi possunt. Vult ergo Sanctus Thomas ex hoc habere quod non ideo multa intelliguntur a Deo quia in ipso habeant esse distinctum, et sic compositionem in ipso faciant: sed quia unum esse in Deo habent, quod est divina essentia et divinum verbum omnia repraesentans.

Notandum autem quod, cum dicitur hic conceptionem et verbum divinum esse omnium similitudinem, non accipitur verbum ut est secunda Persona in divinis. Quia nondum de Trinitate mentio facta est; et cum philosophis hoc loco disputat Sanctus Thomas, contra quos nihil valeret huiusmodi declaratio. Unde per verbum hoc loco intelligitur id ad quod immediate terminatur actus intelligendi: sive sit aliquid realiter distinctum a re intellecta; sive sit res intellecta ut est intellecta. Essentia enim divina, ut intellecta, est similitudo omnium rerum: et Deus, intelligendo ipsam, intelligit eam ut omnium similitudinem; et per hoc multa intelligit.

III. Circa conceptionem istam intellectus, sive intentionem intellectam, sive verbum (omnia enim ista idem dicunt), quod est positionis huius fundamentum, duo sunt videnda. Primum est, quae necessitas sit ponendi huiusmodi conceptionem. — Secundum est, quomodo ad actum intelligendi se habeat .

Quantum ad primum, videtur Sanctus Thomas tangere duplicem necessitatem. Prima est, ut obiectum sit praesens intellectui: quia intellectus indifferenter intelligit rem praesentem et absentem in esse reali.

Secunda est, ut obiectum habeat esse abstractum a conditionibus materialibus, quod non convenit rei materiali secundum esse quod habet in natura: quia res materiales intellectus intelligit per abstractionem a materia.

Sed circa istas causas non parum dubietatis insurgit . Aut enim divisim accipiendae sunt, ita quod unaquaeque per se sufficiens causa sit huius necessitatis. Aut coniunctim, ita quod ambae simul concurrant. Si primo modo, sequitur primo quod, sicut intellectus format verbum intelligendo, ita et imaginatio imaginando: quia in hoc convenit intellectus cum imaginatione, ut dicit hic Sanctus Thomas, quod indifferenter intelligit rem praesentem et absentem. Quod tamen non invenitur in doctrina Sancti Thomae: cum hoc tanquam peculiare tribuat intellectui. — Sequitur secundo, quantum ad secundam causam, quod unus angelus intelligens alium per speciem intelligibilem, non formabit de illo conceptum: quia secundum se habet esse immateriale et abstractum.

Si secundo modo, quia videlicet oportet ut obiectum sit praesens intellectui et a conditionibus materialibus abstrahatur, non erit universaliter verum quod intellectus in omni intellectione formet verbum. Tum quia species intelligibilis est ipsum obiectum, sicut et talis intentio intellecta, est enim eius similitudo sicut illa; et est praesens intellectui, et abstracta a materia; et sic ipsa sufficiet ad intelligendum. — Tum quia erit tantum verum in rebus materialibus, quae indigent abstractione a materia: non autem in immaterialibus.

IV. Ad evidentiam huius difficultatis considerandum est quod, cum omnis operatio importet ordinem ad obiectum; de ratione autem obiecti, ut est obiectum, sit ut terminet operationem; necesse est ut operatio in actu habeat obiectum aliquo modo in actu ut terminum suum; sicut calefactio in actu requirit calorem in actu ad quem terminetur. — Non sufficit autem ut obiectum sit in actu, nisi sit etiam debite praesens operanti: quantumcumque enim coloratum sit actu, non poterit videri nisi sit praesens et propinquum convenienter videnti, eo modo quo est in actu. Veruntamen non omnis potentia eodem modo praesentiam sui obiecti requirit. Aliqua enim requirit praesentiam et propinquitatem sui obiecti secundum esse naturale, vel localem vel temporalem, sicut sensus exteriores: non enim fertur sensus visus nisi in id quod secundum esse naturae et coloratum est et localiter visui appropinquat (cum quadam tamen distantia); eo quod in rem absentem sensus exteriores non ferantur. Aliqua vero non requirit praesentiam secundum esse naturae, sed requirit praesentiam secundum spiritualem quemdam modum, quae est praesentia in esse obiectivo: eo quod indifferenter feratur in rem praesentem et absentem realiter, et in rem existentem secundum esse naturae et in rem non existentem; sicut accidit in imaginatione; non enim ad hoc ut imaginemur Iulium Secundum Pontificem in sua sede Romae esse, necesse est ut Romae in sede sit; neque necesse est ut ipse sedens nobis existentibus Ferrariae praesens sit secundum locum, sed sufficit ut imaginationi spirituali quodam modo appareat, et secundum esse imaginatum. Et quia huiusmodi esse non convenit rei extra potentiam, necesse est ut intra potentiam tale esse obiectum habeat. — Praeter hanc quoque praesentiam obiecti, necesse est in potentiis cognoscitivis ut obiectum per modum formae potentiae coniungatur, ita quod ex potentia et obiecto fiat unum: quamvis enim coloratum praesens esset visui, si tamen per speciem suam illi non uniretur, non esset eius visio.

Similiter ergo ex parte intellectus requiritur quod res intellecta sit in actu aliquo modo inquantum terminans actum intellectus; et sit praesens intellectui, non quidem secundum temporalem aut localem propinquitatem, quia indifferenter apprehendit rem praesentem et absentem, quemadmodum imaginatio (sive enim res sit sive non sit, intellectus rei quidditatem potest apprehendere), sed secundum esse obiectivum, intra ipsum intellectum existens; et quod uniatur intellectui per modum formae, aut per se aut per sui similitudinem. — Ratione ergo primi, requiritur conceptio per intellectum formata, dum res et quidditates materiales apprehendit. Quia non terminat quidditas materialis actum intellectus nisi cum quadam abstractione a conditionibus materialibus et individuantibus, quo modo actu esse non potest extra intellectum. Ideo, ut actu sit, quod requiritur si debet actu obiectum esse et operationem intellectus terminare, necesse est ut per intellectum constituatur in tali esse abstracto et immateriali. Quod fit dum intellectus format conceptionem quam dicimus verbum et intentionem intellectam. — Ratione vero secundi, — ex eo, inquam, quod obiectum, in actu positum, debet esse potentiae debite praesens, aut in esse naturali, aut in esse intentionali et obiectivo terminante intellectionem per modum termini intrinseci, — necesse est ut de omnibus quae intellectus intelligit, talem conceptionem formet. Cum enim rei existentia nihil faciat ad intellectionem quidditatis et naturae, et sic realem praesentiam non requirat intellectio, eo quod intellectus indifferenter feratur in rem sive sit sive non sit; necesse est, ad hoc ut obiectum praesens sit intellectui sufficienter, quod ipsi sit intrinsece praesens obiective, et sic actum intellectus terminet. Quantumcumque enim res aliqua sit secundum se actu intelligibilis, et per speciem suam sit intellectui unita, si non sit actu praesens intellectui in esse obiectivo et terminativo cognitionis, quod fit per conceptionem intellectus, non intelligetur: quia secundum esse naturale quod habet extra intellectum, non est sufficienter praesens intellectui ut sit actu obiectum et terminus operationis intellectualis.

Quod dico de cognitione quidditatis, dico etiam de cognitione complexa. Licet enim veritas intellectus requirat ut ita sit in re sicut intellectus intelligat, realis tamen existentia rei extra intellectum non facit obiectum sufficienter praesens intellectui.

V. Ex istis sex deduco conclusiones. Prima est: Intellectus noster nihil potest intelligere naturaliter nisi formando conceptum. Patet: quia nihil intelligit per essentiam intelligibilis in ipso existentem, sed omnia per speciem intellectualem abstractam a rebus. Unde dicitur III de Anima , quod intelligit se sicut et alia. Et per consequens nihil est sibi sufficienter praesens in ratione obiecti actum terminantis. Ideo necesse est ut per conceptum fiat sibi praesens.

Secunda est: Speciali ratione in intellectione rerum materialium necesse est ut intellectus noster formet conceptum: quia videlicet obiectum, ut terminat actum intellectus, non est in actu nisi per intellectum fiat; cum non sit abstractum a materia extra intellectum, terminet autem secundum quod est abstractum a materia.

Tertia est: Angelus, cognoscendo se, format verbum: consideratis causis huiusmodi necessitatis in intellectu nostro. Licet enim non oporteat ut fiat actu intelligibilis per abstractionem a materia, cum sit immaterialis; sitque suo intellectui praesens ut principium intellectionis: oportet tamen ut fiat praesens in esse obiectivo terminante intellectionem, cuius ipsa essentia angeli est principium; cum idem non sit principium et terminus operationis secundum idem esse. Ostenditur hoc, quia Quarto huius, cap. XI, dicitur quod intentio intellecta in angelis non est eorum substantia, et loquitur Sanctus Thomas quando angelus seipsum intelligit: ex quo apparet ipsum formare conceptionem in se intelligendo. Confirmatur etiam quia, Pot., q. ix, 5, et Verit., q. iv, 2, tenet Sanctus Thomas quod intellectus, etiam dum intelligit se, format conceptum sui.

Quarta est: Angelus, cognoscendo alia a se per speciem intelligibilem, format verbum. Quia aut necesse est ut fiant ei praesentia obiective et terminative: cum non sint in ipso nisi per speciem, quae est principium intelligendi, non terminus et obiectum. Aut etiam necesse est ut in actu fiant in esse obiectivo: ut materialia. Licet enim angelus non abstrahat species a rebus materialibus, sed sint illi congenitae, ex ipsis tamen speciebus format conceptus, in quibus sunt ipsae quidditates materiales abstractae a materia tanquam intellectionem terminantes.

Quinta est: De beatis potest utrumque sustineri: scilicet et quod forment verbum in quo divinam essentiam intuentur; et quod non forment. Primum potest sustineri quia, cum verbum sive conceptus sit terminus intrinsecus intellectionis, sicut beati producunt intellectionem qua Deum vident, ita necesse est ut terminum intellectionis producant: quia non est res sine suo termino, sicut linea finita non est sine puncto. — Confirmatur quia, Prima, q. xxvii, a. 1, inquit Sanctus Thomas intra omnem intelligentem, ex eo quod intelligit, procedere aliquid quod est conceptio rei intellectae. Et de Pot., q. ix, a. 5, dicitur quod conceptio est absolute de ratione eius quod est intelligere. Ex quo concluditur in divinis esse huiusmodi verbum et conceptum. — Nec obstat quod, secundum eius mentem, divina essentia per nullam similitudinem creatam repraesentari potest . Diceretur enim quod hoc est verum de similitudine quae est species intelligibilis; et de similitudine quae est species expressa, sive conceptio, a specie creata producta: non autem de similitudine expressa a forma increata et infinita, qualis est divina essentia, sicut est de verbo quod a divina essentia actuante intellectum beati per modum speciei intelligibilis est expressum et productum; nam species intelligibilis et verbum ab ea expressum habent rationem unius perfecti et totalis repraesentativi rei intellectae intellectui. — Non obstat etiam quod visio beata dicitur visio immediata divinae essentiae: medium autem in quo tollit immediationem cognitionis, ut dicitur IV Sent., d. xlix, q. ii, a. 1, ad 15. Dicitur enim quod medium extrinsecum a cognoscente, et omnino extraneum a cognitionis actu, tollit immediationem cognitionis, et de hoc intelligitur dictum Sancti Thomae: non autem medium intrinsecum cognoscenti, et intrinsecum cognitioni veluti completivum ipsius; quia tale computatur tanquam unum quoddam cum ipso actu, sicut terminus lineae cum linea. Tale autem medium est conceptio et verbum intellectus.

Secundum quoque sustineri posset, dicendo quod, sicut beatus per nullam aliam speciem divinam essentiam videt quam per ipsammet essentiam, ita per nullum aliud verbum quam per verbum divinum: ita quod et divina essentia se habeat tanquam species intelligibilis, et tanquam intentio intellecta, qua beatus et Deum et omnia alia videat. — Ad dicta vero Sancti Thomae diceretur quod loquitur de intelligere naturaliter naturae intellectuali conveniente: non autem de intelligere nostri intellectus per formam supernaturalem et infinitam.

Capreolus, in Primo, d. xxvii, q. ii , tenet quod visio beatifica terminatur ad unicum verbum habitum de obiecto beatifico essentialiter in actu; plura autem verba de attributis vel creaturis in Deo visis habitualiter habet. Unde aliquando plura, aliquando pauciora format. — In Quarto vero, d. xlix, q. v , dicit communiter teneri quod beati non habent aliud verbum quam verbum divinum, propter intimam praesentiam eius ad intellectum beatum; et quod utraque pars probabilis est; sed quod Sanctus Thomas videtur tenere quod sic.

Sexta est: Quantum est ex assignatis causis, Deus, cognoscendo se et alia, habet quidem verbum et intentionem intellectam, qua suo intellectui id quod intelligitur repraesentatur, non tamen ab essentia realiter distinctam: ratione assignanda inferius, Quarto Libro , quia scilicet intelligere et esse in ipso sunt idem.

VI. Ad dubium ergo dicitur quod illae causae necessitatis conceptus ad intelligendum, divisim accipi possunt, ut unaquaeque per se sufficiat: non quidem respectu omnium intelligibilium sed una respectu aliquorum, alia respectu aliorum. Possunt etiam accipi coniunctim in aliquibus: scilicet respectu rerum materialium. Nam prima causa, absentia scilicet obiecti, causat necessitatem conceptus respectu omnium quae non sunt intellectui coniuncta in esse obiectivo et terminativo, etiam si secundum se sint intelligibilia. Secunda vero, scilicet non actualitas obiecti in esse intelligibili et obiectivo, est causa huiusmodi necessitatis respectu rerum materialium: et per consequens respectu ipsarum utraque causa concurrit.

Cum autem obiicitur, primo, quod ex prima causa sequitur eodem modo imaginationem formare conceptum: — dicitur quod aliquando imaginatio fertur in rem extra per phantasma repraesentatam; aliquando vero fertur in idolum suum tanquam in rem veram. Cum secundo modo imaginatur, non est necesse ut aliquid in ipsa formetur in quo ipsam rem imaginatam inspiciat, cum illi sit intima, et habeat esse imaginabile in ea: sicut nec intellectus, cum terminatur ad ipsum conceptum secundum se, format conceptum de ipso conceptu. Quando autem primo modo aliquid imaginatur, tunc conceptum quidem et verbum non format, quia conceptus et verbum interius proprie ad intellectum pertinet, aut etiam ad cogitativam ut ratione participat: sed format idolum quoddam, proportionale verbo intellectus, in quo rem imaginatam ad extra inspicit, et per quod res ad extra fit actu praesens imaginationi in esse obiectivo. — Nec hoc ex me tantum dixerim, sed ex doctrina Sancti Thomae, Prima, q. lxxxv, a. 2, ad 3, et Quolib. V, a. 9, ad 2 .

Quod secundo obiicitur, quoniam unus angelus, alium intelligendo per speciem, non formabit conceptum, quia est immaterialis: — iam dictum est quod illa causa non est universalis, sed tantum respectu rerum materialium. Alia tamen causa etiam in rerum immaterialium cognitione salvatur, ut diximus.

Quod obiicitur tertio, quia species intelligibilis sufficiet ad intellectionem: — dicitur ex doctrina Sancti Thomae, praesertim de Pot., q. ix, a. 5, quod, licet species intelligibilis sit immaterialis, et intellectui praesens aliquo modo, non tamen est in actu per modum obiecti terminantis actum, nec per ipsam obiectum est actu praesens in actu obiectivo, sed tantum in habitu. Tum quoniam, si per ipsam obiectum esset in actu quantum ad esse obiectivum, tunc habens speciem semper intelligeret: intelligitur enim res quando actu est in intellectu per modum obiecti et termini operationis. — Tum quia species ponitur tanquam principium formale intellectionis, per quod intellectus fit in actu. Operatio autem non terminatur primo et immediate ad suum principium formale et elicitivum, sed ad aliquid simile illi. Unde praeter speciem, necesse est etiam conceptum ponere, ut diximus.

Quod autem ultimo dicitur, quia tunc erit hoc verum tantum in rebus materialibus: — iam concessum est quod in solis rebus materialibus illae causae coniunguntur. Sed in aliis ex altera earum saltem necesse est conceptum ponere.

VII. Quantum ad secundum , Scotus, in I Sent., d. xxvii , dicit duo : Primum est quod verbum non est aliquid productum per intellectionem: quia intellectio non est actio productiva alicuius termini. Quod probat dupliciter. Primo, quia non est impossibile intelligere intellectionem intelligendo quod non sit alicuius termini per ipsam producti. — Secundo, quia operationes immanentes, apud Aristotelem, I Ethic. , et IX Metaph. , sunt actus ultimi.

Secundum est quia verbum est actualis intellectio, quae dicitur notitia genita. Dicitque per actum quidem intellectus productivum produci verbum, non autem per actum intelligendi.

VIII. Sanctus Thomas duo dicit opposita iis quae dicit Scotus. Primum est quod verbum per ipsum actum intelligendi producitur: ut patet hoc loco, ubi ait quod intellectus intelligendo format in seipso quandam intentionem intellectam. Simile etiam dicit in aliis locis, ubi loquitur de ista materia .

Secundum est quod actus intellectus differt ab ipso verbo: ut patet Prima Parte, q. xxxiv, a. 1; et Pot., q. viii, a. 1; Verit., q. iv, 2.

Et quamvis aliqui Thomistarum teneant verbum non realiter distingui ab actu intelligendi, sed tantum per connotata; tamen magis mihi placet opinio aliorum Thomistarum tenentium de mente Sancti Thomae esse quod realiter distinguatur. Quod sane apparet, quia non alia ratione ponitur verbum ab ipso nisi ut fiat obiectum praesens actu ipsi intellectui in esse obiectivo, et in ipso sic praesente videatur per actum intelligendi res quae intelligitur. Unde, sicut videre non est id quod videtur, neque id in quo aliquid videtur, ita nec intelligere, quod est videre, erit ipsum verbum. — Item, quia frustra poneretur verbum in intellectu nostro tanquam terminus productus, ex quo esset idem cum actu intelligendi, in ipso manens intellectu cum actu. Et sic non oporteret Sanctum Thomam sollicitum esse an intellectus producat verbum necne.

Quod autem dicitur, quoniam motus est idem cum termino motus, non est simile. Quia motus comparatur ad terminum sicut imperfectum ad perfectum, et via ad seipsum sub esse perfectiori, eo quod sit actus imperfecti et existentis in potentia . Modo, ubi proceditur de potentia ad actum, idem est quod prius habet esse imperfectum, et postea perfectum. Intelligere autem non est actus imperfecti, sed perfecti et existentis in actu. Et non comparatur ad verbum sicut via ad seipsum sub esse perfectiori, aut sicut imperfectum ad perfectum: sed sicut actus ad obiectum in esse obiectivo, aut etiam in esse immateriali constitutum, et terminans operationem. Obiectum autem primum operationis immanentis non est ipsa operatio.

Non obstat autem dictis quod inquit Sanctus Thomas Pot., q. VIII, a. 1, quoniam verbum non est extrinsecum ab ipso intelligere, eo quod non possit compleri sine ipso verbo. Dicitur enim quod intelligit verbum esse quidem aliquid per actum intelligendi productum, ab ipsóque realiter distinctum, sed tamen sibi intrinsecum esse et colligatum, et de eius essentia tanquam in obliquo connotatum: sicut terminus lineae finitae est intrinsecus lineae et de eius essentia, in obliquo tamen, licet a linea realiter distinguatur. Quem sensum dat intelligere cum addit, quoniam absque verbo compleri non potest: quasi dicat: Est quidem aliud ab actu intelligendi, ad complementum tamen actus exigitur, quia non esset nisi existente verbo, sicut linea finita non esset non existente termino.

IX. Ad motiva Scoti quae sunt contra hanc determinationem , dicitur: ad primum quidem quod, licet intelligere, ut est huius intelligentis, intelligi possit absque productione verbi, quia non omnis intelligens producit verbum, ut patet cum in divinis Filio ac Spiritui Sancto intelligere attribuitur; absolute tamen, quantum ad suam entitatem, intelligi sine verbo non potest, cum verbum rationem habeat termini intrinseci intellectionis. Et sic etiam per illam entitatem quae est intellectio divina, producitur Verbum divinum, licet non ut per ipsam intelligit Filius aut Spiritus Sanctus.

Ad secundum dicitur quod per actionem immanentem, ut sic, nihil producitur quod sit extra potentiam operantem: sed tamen produci potest aliquid quod in ipsa potentia maneat. Et hac ratione dicitur actus ultimus: quia scilicet ex ipsa non expectatur aliquid in extrinsecum patiens productum quod sit eius finis, sicut accidit in operationibus transeuntibus. Sed productum per talem actionem ordinatur in ipsam actionem tanquam in finem: cum ad hoc producatur ut operatio ad suum obiectum terminari possit. Istam interpretationem ponit Sanctus Thomas Prima, q. LIV, a. 2, si diligenter consideretur.

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work