Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Ultimo loco excludit Sanctus Thomas a Deo compositionem generis et differentiae 1. Circa hoc autem duo facit: primo, excludit compositionem potentialem, secundum quod genus continet multas differentias potentialiter per quas determinari potest; secundo, compositionem actualem, secundum quod species dicitur ex genere et differentia componi 2.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Supra divinum esse non potest aliquid superaddi quod designet ipsum designatione essentiali, sicut designatur genus per differentias.
Pro huius intelligentia, antequam probetur conclusio, considerare oportet quod genus dicitur designari sive determinari essentialiter per differentias, non quasi ipsae differentiae sint de essentia generis et quidditate, sed quia ipsam generis naturam dividunt in diversas essentias et naturas per se sub genere contentas. Genus enim naturam quandam illimitatam et indeterminatam dicit respectu specierum; per additionem autem unius differentiae contrahitur ad unam speciem, de qua essentialiter praedicatur, et per additionem alterius contrahitur ad aliam speciem; et sic dicitur designari designatione essentiali, idest, determinari ad essentiam speciei sub ipso contentae. Per hunc ergo modum designari divinum esse negatur, quasi scilicet sit quoddam commune, dicens naturam quandam indeterminatam, per aliquam differentiam limitabilem et contrahibilem ad particulariorem naturam sub ipso per se contentam, ut aliqui male posuerunt.
Probatur autem primo. Deus est per se necesse esse. Ergo sua essentia non est in actu aliquo superveniente. Ergo nec suum esse. Ergo suum esse non designatur designatione essentiali. — Prima consequentia patet. — Secunda probatur, quia suum esse est sua essentia. — Tertia vero, quia impossibile est aliquid esse actu nisi omnibus existentibus quibus esse substantiale designatur: non enim animal est actu nisi sit rationale aut irrationale. Nec etiam Platonici posuerunt ideas nisi specierum specialissimarum. Ergo, si designaretur esse designatione essentiali, non poterit esse actu nisi per illud quod ipsum designaret. Et sic esset in actu per aliquid superveniens.
-
Circa positionem Platonis, advertendum quod ly specierum specialissimarum non facit differentiam ab omnibus universalibus simpliciter, nam, ut patet I Ethic. 3, et ponitur a Divo Thoma Prima, q. vi, a. 4, et de Ver., q. xxi, a. 4, Plato non solum posuit ideas specierum specialissimarum, sed etiam entis, unius et boni: sed facit differentiam a speciebus subalternis, scilicet a generibus. Ut enim dicitur Verit., q. iii, a. 8, Plato non posuit ideas generum, sed tantum specierum specialissimarum, quia, cum idea non sit nisi eorum quae per se sunt intenta, intentio autem naturae non terminetur ad productionem formae generis, sed solum formae speciei, non oportuit ponere ideas generum, sed bene specierum. Unde quod aliquando dicit Sanctus Thomas 4, Platonem posuisse ea quae secundum intellectum separari possunt, esse separata secundum esse, intelligendum est de iis quae per se sunt a natura intenta. Huiusmodi autem sunt species specialissimae, et ea quae omnibus sunt communia, ut ens, unum et bonum; non autem genera.
-
Advertendum quod ista propositio, Impossibile est aliquid esse actu nisi omnibus existentibus quibus esse substantiale designatur, dupliciter exponi potest. Uno modo, ut per esse substantiale intelligamus ipsam essentiam et quidditatem. Et sic sine dubio vera est, ut declaratur per exemplum et Platonis positionem: non enim animal in actu esse potest nisi sint differentiae quibus natura animalis determinatur ad unam speciem ulterius essentialiter non determinabilem. Sed sensus iste non videtur esse ad propositum: quia hic loquitur Sanctus Thomas de actuali existentia Dei, non de essentia.
Ideo secundo modo intelligi potest ut per esse substantiale intelligatur ipsa actualitas essendi. Et tunc probatio potest dupliciter exponi: scilicet per viam similitudinis; et per viam exempli. Per viam similitudinis: quia, sicut animal non potest existere actu nisi existente ipsa differentia limitante essentialiter, ita, si esse limitationem essentialem per aliquid aliud recipiat, non poterit poni actu nisi illa differentia existente per quam essentialiter limitatur. — Per viam etiam exempli: quoniam animal non est actu nisi sit aliqua eius differentia per quam eius esse substantiale determinetur. Ergo et similiter in omnibus aliis nihil est in actu nisi existentibus omnibus quibus esse substantiale essentialiter determinatur. Quomodo autem per rationale aut irrationale esse substantiale determinetur, dicetur in tertia ratione 5.
II. Sed occurrit dubium. Quia non videtur inconveniens divinam essentiam esse actu per aliquid superadditum, si illud ab essentia realiter non distinguatur: sicut non est inconveniens ut per sapientiam superadditam essentiae, ab ea non realiter distinctam sed secundum rationem, sapiens sit. Per hoc enim non tollitur quin sit per se necesse esse: sicut per hoc quod per sapientiam sapiens est, non tollitur quin per se ac per suam essentiam sapiens sit. Modo, si adderetur esse divino aliquid essentialiter ipsum determinans, illud neque ab esse neque ab essentia realiter distingueretur: sicut neque differentia contrahens genus distinguitur realiter a genere. Ergo non est inconveniens ipsam esse actu per aliquid superadditum essentiae.
Ad evidentiam huius dubii, considerandum est quod aliter loquendum est de natura generis secundum quod est in specie secundum rem; et aliter secundum quod in communi consideratur per abstractionem a speciebus et differentiis. Primo enim modo, idem est cum differentia realiter, et differentia non est aliquid additum generis entitati. Secundo autem modo, consideratur genus tanquam formaliter distinctum a differentia, utpote non habens cum ea aliquam identitatem nisi potentialem, scilicet continentiae, inquantum ipsas differentias potentialiter continet. Ideo differentia tunc consideratur tanquam omnino extra essentiam generis. Et ideo cum naturae generis sic consideratae additur differentia, additur tanquam aliquid extraneum ab essentia generis. Unde, si genus poneretur existere secundum quod intelligitur, esset sine differentiis quibus dividitur et ad inferiora contrahitur. Patet enim quod animal, per abstractionem a differentiis consideratum, nihil aliud essentialiter est quam substantia animata sensibilis: quod si addatur rationale, dicetur substantia animata sensibilis rationalis, ubi constat rationale toti essentiae animalis esse additum. Et sic ad hoc ut animal sit, requiritur ut sibi aliquid addatur quod extra eius formalem rationem sit, licet in eo quod constituitur per ipsa, genus et differentia idem realiter sint. Unde dici non potest quod genus per seipsum sit, sed per aliud: quia per differentiam.
Sic ergo, si divinum esse, formaliter consideratum et secundum propriam rationem, esset aliquod commune essentialiter contrahibile ad modum generis, et similiter essentia divina non posset actu esse nisi per aliquid omnino ab eius quidditate et essentia, formaliter considerata, alienum: licet illud additum essentiae in illo in quo uniretur esset idem realiter cum essentia.
Dicitur ergo ad dubium quod non solum inconveniens est quod essentia divina ad esse actu indigeat aliquo a se realiter distincto, sed etiam inconveniens est ut indigeat aliquo quod sit extra formalem eius rationem et quidditatem: quia tunc non esset ex propria quidditate et essentia necesse esse, sed ad hoc ut esset aliquo omnino extrinseco ab eius formali et quidditativa ratione indigeret.
Quod autem additur de sapientia, non est simile. Sapientia enim non est extra formalem et quidditativam rationem essentiae, si consideraretur divina essentia secundum quod in se est: sed tantum secundum quod a nobis diversimode concipitur. Si autem essentia divina esset natura indeterminata ad modum generis, et determinaretur per differentiam essentialem, illa differentia esset extra quidditativam rationem essentiae etiam secundum quod in se est consideratae, non tantum secundum nostrum modum concipiendi.
III. Secundo. Divina substantia nullo modo est in potentia: quia est ipsum esse, quod est actualissimum. Ergo esse divinum non potest designari essentialiter per aliquid sibi additum. — Probatur consequentia. Quia omne quod indiget aliquo ad hoc ut sit, est in potentia respectu illius: si scilicet indigeat ipso tanquam forma limitante.
IV. Tertio. Designatur essentialiter per aliquid additum. Ergo illud additum facit rem designatam esse actu, et est ei intrinsecum. Ergo vel est eius essentia, vel pars essentiae. Non potest esse tota essentia Dei: quia eius essentia est idem quod esse; quod autem additur ipsi esse, non est totum esse, secundum quod additur, licet materialiter idem esse possit. Ergo pars est essentiae. Ergo Deus est compositus. Cuius oppositum superius est ostensum. — Probatur prima consequentia. Quia quod designat aliquid designatione essentiali, facit rem esse actu, et est intrinsecum rei designatae. — Secunda etiam probatur. Quia illud per quod res est in actu et est intrinsecum rei, vel est essentia tota, vel pars essentiae.
Adverte quod haec ratio procedit ex imaginatione quod esse divino aliquid addatur tanquam constitutivum divinae essentiae, sicut generi aliquid additur quod est constitutivum speciei.
Sed circa illam propositionem, Quod designat aliquid designatione essentiali, facit rem esse in actu, et est intrinsecum rei designatae, sciendum quod esse in actu dupliciter accipi potest: uno modo,, in actu quidditativo et essentiali; alio modo, in actu existentiae actualis. Propositio haec non tantum intelligitur de esse in actu quidditativo, verum etiam de esse in actu existentiae. Nam haec differentia rationale, addita animali, constituit hominem, qui hoc loco dicitur res designata, in actu essentiae et quidditatis: eo quod in animali continebatur potentialiter homo, per adiunctionem autem differentiae constituitur in actu animal rationale, quae est hominis essentia et quidditas; sicut per coniunctionem formae cum materia fit in actu quidditativo ipsum totum. Constituit etiam hominem in actuali existentia: inquantum constituit quidditatem, quae est proprium susceptivum esse, formaliter loquendo et essentialiter. Ex additione enim differentiae specificae ad genus, constituitur proprium susceptivum esse essentialiter: quia species specialissima non indiget aliquo formali intrinseco ad hoc ut sit, licet in rebus materialibus requirantur aliqua materialia principia naturam individuantia. Propter hoc inquit Porphyrius 6 quod differentia conducit ad esse: quia scilicet constituit proprium susceptivum essentiale ipsius.
V. Quarto. Si adderetur ad esse Dei, adderetur ad eius essentiam: quia essentia et esse in ipso sunt idem. Ergo oporteret ut illud essentialiter designans constitueret propriam rationem naturae et quidditatis divinae. Sed hoc est contra rationem eius quod aliquid essentialiter determinat: nullum enim tale constituit rationem eius cui additur, sicut rationale non constituit rationem animalis. -- Probatur consequentia. Quod sic additur, constituit esse in actu eius cui additur. Sed hoc in Deo est divina essentia. Ergo, si aliquid sibi essentialiter adderetur, illud eius essentiam constitueret.
Circa illam propositionem, Quod additur alicui ad designationem essentialem, non constituit eius rationem, sed solum esse in actu, notandum quod haec propositio non est eadem cum illa propositione praecedentis rationis quam exposuimus 7. In illa enim esse in actu referebatur ad constitutum per genus et differentiam, sive ad constitutum per additum et id cui fit additio, quae dicebatur res designata sive determinata, idest, ipsam determinationem includens: non autem sicut id cui apponitur ab extrinseco designatio. Hic autem refertur ad id cui fit additio, sive ad genus ipsum. Genus enim, quia habet rationem potentiae et determinabilis, ut consideratur sub ratione totius universalis, non habet in se aliquem actu eorum quibus ad speciem determinatur. Ideo est in potentia respectu differentiarum et specierum. Per additionem vero differentiae fit in actu differentiae et speciei, et fit proprium susceptivum essentiale actualis existentiae: sicut materia, quia non habet in sui substantia aliquem actum, si consideretur per praecisionem ab omni forma, est in potentia ut ad hanc vel illam formam et ad hanc vel illam speciem determinetur; cum autem acceperit formam, est in actu illius formae et speciei per ipsam constitutae, et in esse actualis existentiae, quod illam formam concomitatur.
VI. Ad maiorem intelligentiam eorum quae in hoc capite dicta sunt, sciendum ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. iv, a. 1 8, de Pot., q. vii, a. 2, et de Ente et Essentia 9, quod aliter loquendum est de esse actualis existentiae abstracto secundum rem, quale est esse divinum, et aliter de esse abstracto et communi secundum rationem: sicut aliter loquendum esset de albedine si esset separata secundum rem ab omni receptivo, et aliter si sit abstracta ab omni subiecto secundum considerationem tantum. Conveniunt quidem in hoc esse abstractum secundum rem, et esse abstractum secundum rationem, quod neutrum est per differentiam formalem determinabile: eo quod esse nominet actum perfectissimum et actualitatem omnium actualitatum, et per consequens nihil sit ipso esse formalius et actualius; ex quo sequitur quod nec huic nec illi aliquid additum est, alioquin abstractum omnino non esset; sicut et animali, secundum quod consideratur per abstractionem ab omnibus differentiis, non est adiuncta differentia rationalis. Sed differunt in hoc quod esse divinum, secundum rem ab omni receptivo separatum, non solum determinari non potest per differentiam essentialem, sed nec etiam per aliquod susceptivum, eo quod in nullo recipi possit: sicut albedo quae esset realiter separata ab omni subiecto, non posset in subiecto recipi, quoniam ab hac et ab illa particulari albedine distingueretur quia esset subsistens ab omni subiecto separata, aliae autem in hoc aut illo subiecto sint; unde, si removeretur ab ea esse subsistens et separatum, iam non esset eadem quae prius. Esse autem secundum rationem commune, licet formalibus et essentialibus differentiis limitari non possit, potest tamen per diversa recipientia determinari: fit enim esse hominis quia in humana natura recipitur, et esse equi quia in natura equi recipitur; sicut albedo secundum rationem communis limitatur ad hanc et illam quia in hoc et illo subiecto recipitur. Esse ergo divinum, licet sit ab omni principio determinante absolutum, non est tamen esse commune secundum rationem: quia esse commune secundum rationem, licet ut sic non sit per aliquid determinatum in actu, potest tamen per susceptivum determinari; esse autem divinum nec actu nec potentia est determinatum, immo de ratione sua est ut determinari non possit.