Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Postquam Sanctus Thomas ostendit modum perveniendi in divinam cognitionem, nunc, secundum modum traditum, ad declarationem divinorum accedit 1. Circa hoc autem tria facit: primo enim removet a Deo imperfectionem rei temporalis; secundo, imperfectionem potentiae passivae, cap. seq.; tertio, imperfectionem compositionis, cap. XVIII.
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Deus est aeternus.
Probatur primo 2. Quod incipit aut desinit esse, per motum aut mutationem hoc patitur. Deus omnino immutabilis est. Ergo non incipit aut desinit esse.
Adverte hic quod motus aut mutatio dupliciter accipi potest. Uno modo, pro transitu qui est inter esse et non esse aliquo subiecto supposito: quae dicitur mutatio physica. Alio modo, pro omni successione inter esse et non esse, sive supponat subiectum sive non supponat: quo modo etiam id quod de novo creatur aut totaliter annihilatur, dici potest mutari, quia illud accipit esse post non esse, hoc vero non esse post esse. Accipienda est ergo in maiore propositione mutatio secundo modo: nam etiam secundum hanc Deus omnino immutabilis est, tam accidentaliter quam substantialiter. Non autem primo modo: universum enim incoepit esse, et tamen non incoepit per motum aut mutationem proprie dictam, sed per creationem.
II. Secundo. Deus habet esse totum simul, nec habet esse post non esse, nec non esse post esse. Ergo est aeternus. — Probatur consequentia. Quia in istis ratio aeternitatis consistit. — Antecedens vero probatur. Deus non mensuratur tempore: eo quod illa sola tempore mensurentur quae moventur, cum tempus sit numerus motus. Igitur non est in ipso prius et posterius accipere. Ergo neque esse post non esse, neque non esse post esse, neque in suo esse est successio. Probatur consequentia: quia haec sine tempore intelligi non possunt.
Advertendum primo, quod omne prius et posterius, sive omnis successio in duratione, ad rationem temporis pertinet: cum omnis alia duratio successione careat. Propterea convertibilia sunt mensurari tempore, et habere prius et posterius duratione. Ideo bene Sanctus Thomas concludit: Non mensuratur tempore, Igitur non est in ipso prius et posterius duratione.
Considerandum secundo, quod hoc loco tangit Sanctus Thomas aeternitatis rationem a Boetio V de Consol. positam, ubi ait quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. Hanc autem explicando Sanctus Thomas Iª, q. X, a. 1, dicit duo. Primum est quod, cum in quolibet motu sit successio et prius ac posterius, in eo autem quod caret motu et semper eodem modo se habet non sit accipere prius et posterius; sicut ratio temporis consistit in numeratione prioris et posterioris in motu, ita in apprehensione uniformitatis eius quod omnino est extra motum, ratio aeternitatis consistit. Et hoc significatur cum dicitur quod aeternitas est tota simul. — Alterum est quod ea dicuntur tempore mensurari quae principium et finem habent in tempore, ut habetur IV Phys. Quod autem est omnino immutabile, sicut nec successionem, ita nec principium aut finem habere potest. Et hoc significatur cum dicitur esse interminabile id quod mensuratur aeternitate.
III. Sed in hac declaratione, ceteris omissis, dubium est quomodo intelligendum sit rationem aeternitatis in apprehensione uniformitatis rei omnino immutabilis consistere.
Aliqui enim interpretantur quod per apprehensionem intelligit Sanctus Thomas conceptionem obiectivam: et quod consistere in apprehensione uniformitatis idem est quod in ratione uniformitatis consistere.
Sed quia non videtur Sanctus Thomas superflue apposuisse quod consistat in apprehensione, cum, si habuisset illum sensum quem isti dicunt, potuisset brevius et clarius dicere quod ratio aeternitatis consistit in ratione uniformitatis; ideo, salvo semper meliori iudicio, videtur mihi quod duobus aliis modis possit exponi.
-
Pro primo, supponitur quod ratio quam format intellectus de re aliqua est conceptus quo mediante rem intelligit et apprehendit. Dicitur ergo ratio aeternitatis consistere in apprehensione uniformitatis rei omnino immobilis, quia videlicet tunc intellectus format conceptum et rationem aeternitatis quando rei omnino immobilis uniformitatem apprehendit. Et ex hoc sequitur quod prima expositio intendere videtur, scilicet quod ratio aeternitatis est esse uniformitatem rei omnino immutabilis.
-
Pro secundo modo, advertendum quod, quia Sanctus Thomas vult rationem aeternitatis ex ratione temporis notificare; et sicut dicit rationem temporis in numeratione consistere, ita dicit rationem aeternitatis consistere in apprehensione: ideo rationem aeternitatis consistere in apprehensione proportionaliter exponendum est ad modum quo dicitur rationem temporis in numeratione consistere. Ubi sciendum est quod, cum tempus sit aliquo modo continuum et aliquo modo discretum, quia videlicet est numerus rerum continuarum, scilicet prioris et posterioris in motu, dupliciter possumus loqui de tempore: scilicet, quantum ad eius continuitatem; et quantum ad eius discretionem et separationem partium. Primum convenit sibi realiter secundum esse quod habet extra intellectum: est enim vere continuum, sicut et motus quem mensurat et in quo est. Secundum autem sibi convenit secundum quod apprehenditur ab anima separante et distinguente ipsum in partes, puta in dies, menses, annos et huiusmodi; et similiter separante primum motum in partes partibus temporis correspondentes. Ista enim separatio non est in re, cum tam partes temporis quam partes motus extra intellectum sint continuae: sed tantum est in apprehensione intellectus. Et est simile ac si diceremus quod denarius numerus quo intrinsece decem ulnae panni numerantur, extra intellectum est quantitas continua, quia nihil aliud est quam ipsa quantitas panni, quae continua est; in intellectu autem est quantum ad ipsam separationem in decem unitates, ex quibus talis numerus denarius integratur. Dicitur ergo ratio temporis consistere in numeratione prioris et posterioris in motu, quia complementum eius, quod est formale in tempore, scilicet ipsa discretio et separatio partium temporis, quae includitur in ratione numeri, convenit tempori per opus animae numerantis, idest, distinguentis et separantis ipsum in plures partes et plures unitates. Unde, remoto opere animae, est quidem in re illa entitas quae est tempus: sed non habet complete rationem temporis, quia non habet actualem divisionem et separationem, et consequenter non est actualiter numerus. Ista videtur esse intentio Commentatoris, IV Phys., comment. 131, ubi ait quod tempus in actu non erit nisi anima sit, in potentia vero erit licet anima non sit. Videtur etiam esse opinio Sancti Thomae I Sent., d. xix: nam ibidem q. II, a. 1, et q. v, a. 1, ait quod formale in tempore completur in operatione animae numerantis; et comparat tempus universali, et universale dicit naturam sub intentione universalitatis. Idem etiam ponit IV Phys. 3, exponendo illum textum Aristotelis in quo ait quod tempus, non existente anima, est utcumque.
-
Proportionaliter ergo in aeternitate duo considerare possumus: scilicet ipsam unitatem divini esse omnino immutabilis; et mensurationem eius secundum quod ipsum divinum esse mensurat. Primum convenit sibi secundum quod est in re: est enim divinum esse realiter unum extra intellectum. Secundum vero convenit sibi per operationem animae distinguentis unitatem divini esse ab ipso esse, et apprehendentis ipsam ut mensuram quandam et durationem. Quia ergo ratio aeternitatis dicit unitatem mensurantem esse omnino immutabile; et mensurare non convenit sibi nisi per opus animae distinguentis ipsam ab esse et apprehendentis eam sub ratione mensurae: ideo ratio aeternitatis non completur nisi per opus animae. Unde, non considerante anima, est quidem in re illa entitas quae est aeternitas: sed non habet complete rationem aeternitatis, quia non est mensura secundum esse quod habet extra animam, sed tantum secundum quod est in animae apprehensione. Dicitur ergo ratio aeternitatis consistere completive in apprehensione uniformitatis eius quod est omnino immutabile, quia complementum rationis eius, scilicet esse mensuram, est tantum secundum animae apprehensionem: sicut et ratio temporis completive dicitur consistere in numeratione prioris et posterioris in motu, quia ipsa discretio et distinctio partium, quae complet temporis rationem, est tantum secundum apprehensionem animae numerantis et separantis tam tempus quam motum in partes. - Istud videtur esse de mente Sancti Thomae Prima, q. x, a. 2, ad 3, ubi ait quod non dicitur Deus aeternus quasi sit aliquo modo mensuratus, sed accipitur ibi ratio mensurae secundum nostram apprehensionem tantum.
-
Advertendum ulterius, quoniam videtur Sanctus Thomas innuere in esse rei quae tempore mensuratur successionem inveniri, dum concludit nullam successionem in esse divino inveniri quia tempore non mensuratur, quod, si loquamur de esse substantiali rei temporalis, illud dupliciter intelligi potest. Uno modo, quod illud non sit totum simul, sed per partem post partem acquiratur. Et sic non est verum quod successionem in se habeat: nec sic intelligit Sanctus Thomas. - Alio modo quod, licet totum simul sit et indivisibile, tamen transmutationi subiiciatur, dum fit aliqua mutatio ad ipsius aut conservationem aut desitionem; et ratione huius per accidens successionem et divisibilitatem habeat, eo quod illa transmutatio non sit tota simul. Et sic est verum ipsum habere successionem. Et hunc sensum Sanctus Thomas intendit: ut ex I Sent., d. xix, q. II, 1, ad 4, et Iª IIae, q. xxxi, 2, corp., et Pot. q. v, a. 1, ad 2, et a. 4, ad 1, et ex tractatu de Tempore 4, accipi potest.
IV. Tertio. Si Deus non semper fuit, ergo est eductus de non esse ad esse ab alio. Ergo Deus non est prima causa. Hoc est falsum. Ergo et primum. - Consequentia prima probatur. Quia a seipso nihil educitur de non esse ad esse: cum quod non est, non possit agere. - Secunda quoque patet. Quia id a quo aliquid in esse producitur, oportet esse prius illo, saltem prioritate naturae. Tunc ultra. Non incoepit esse, sed semper fuit. Ergo nec desinet. - Patet consequentia. Quia quod semper fuit, habet virtutem semper essendi. - Ergo est aeternus. Circa istam consequentiam, Non incoepit esse, Ergo nec esse desinet, dubitatur: quia, supposita aeternitate mundi (quae apud Sanctum Thomam est possibilis 5), intelligentiae non incoeperunt esse; et tamen ab extrinseco, secundum theologos, possent non esse per annihilationem. Ergo etc. - Nec probatio adducta valere videtur. Dici enim potest quod, licet quod semper fuit habeat virtutem semper essendi, potest tamen per annihilationem illa virtus non esse. Respondetur quod aliquid non incipere esse ex duplici causa potest contingere: uno modo, quia sibi convenit essentialiter esse ab aeterno, et non produci ab aliquo; alio modo, quia ab aeterno producitur ab aliquo extrinseco agente. Ex eo quod est non incipere esse primo modo, sequitur non desinere esse neque ab intrinseco neque ab extrinseco: quia tale est ipsum esse, et habet virtutem essentialiter ut sit semper. Et ad hunc sensum facit Sanctus Thomas illam consequentiam. - Ex eo vero quod est non incipere esse secundo modo, non sequitur non posse desinere esse, saltem ab extrinseco. Nec etiam oportet ut omne tale quod non incoepit, habeat virtutem ut semper sit: potuisset enim homo aut asinus ab aeterno produci, et tamen non haberet virtutem ut semper esset.
V. Quarto. Oportet ponere in rebus aliquid quod sit necesse esse. Aut ergo illud habet causam suae necessitatis, et illud aliam causam, et sic in infinitum: aut oportet ponere quod sit primum necesse esse. Sed non potest poni processus in infinitum. Ergo oportet esse aliquod per se necessarium. Et hunc dicimus Deum. Ergo et Deus est aeternus: quia omne per se necessarium est aeternum. Antecedens probatur. Omne possibile esse habet causam: quia, cum aequaliter se habeat ad esse et non esse, quod determinetur ad esse non potest esse nisi ex aliqua causa. Sed non est processus in infinitum in causis. Ergo oportet devenire ad aliquid quod non sit possibile esse. Ergo oportet esse aliquod necessarium per se.
- Ad evidentiam huius propositionis, Omne per se necessarium est aeternum, considerandum quod aliquid potest dici per se necessarium dupliciter: sicut et aliquid potest dici per aliud necessarium. Dicitur enim aliquid per aliud necessarium aut quia habet aliquam causam extrinsecam suae necessitatis productivam; aut quia ab alia forma necessitatem habet. Per oppositum dicitur aliquid necessarium per se aut quia a nulla extrinseca causa necessitatem habet; aut quia ex propria forma, et non per aliam formam est necessarium.
Quod ergo hic dicitur, intelligendum est de per se necessario primo modo, ut ex rationis processu patet: non autem secundo modo. Illud enim per se necessarium non habet causam sui esse: quia, cum necessitas essendi sit conditio concomitans esse, si haberet esse ab alio, et necessitatem quoque haberet ab alio; et sic non esset per se necessarium, ut nunc de per se necessario loquimur. Omne autem quod non habet causam sui esse, est ipsum esse subsistens: quia, si esse ab eius essentia distingueretur, non conveniret illi ex se, cum nulla res sit causa sui esse effective; et sic oporteret ut ab alio esse acciperet. Ex hoc autem sequitur quod sit aeternum: eo quod ipsum esse subsistens omnem essendi perfectionem claudat et deficere non possit.
- Ulterius est sciendum pro illa propositione, Possibile aequaliter se habet ad esse et non esse, quod possibile hic accipitur simpliciter et absolute. Cum enim essentia rei possibilis ab actuali existentia realiter distinguatur; et, solitarie considerata, ex se esse non habeat: absolute loquendo, non magis inclinatur ad esse quam ad non esse, sicut non magis inclinatur ad hoc quod agens illud producat quam quod non producat, sed hoc ex agentis dispositione proveniat. — Quod si de possibili loqueremur ut iam materia disposita est per agens ad formae introductionem, tunc non aequaliter se haberet possibile ad esse et non esse, sed magis ad esse inclinaretur quam ad non esse.
Sed occurrit dubium. Nam secundum doctrinam Sancti Thomae, natura rei possibilis ex se habet non esse: quia, si sibi relinquatur, est non ens, esse vero habet ab alio. Ergo non aequaliter se habet possibile ad esse et non esse: magis enim inclinatur unumquodque ad id quod convenit sibi ex se, quam ad id quod convenit sibi ex alio.
Respondetur quod naturam rei possibilis ex se habere non esse dupliciter potest intelligi. Uno modo, affirmative: idest, quia sibi ex natura sua determinat non esse, sicut ignis ex sui natura determinat sibi caliditatem. Alio modo, negative: quia videlicet ex natura sua sibi non determinat esse; sicut dicimus universale esse ubique, quia non determinat sibi aliquem locum. Si accipiatur primo modo, sic verum est quod unumquodque magis inclinatur in id quod convenit sibi ex se quam in id quod convenit sibi ex alio tantum. Sed tunc falsum est quod natura rei possibilis ex se habeat non esse, secundum mentem Sancti Thomae. — Si vero accipiatur secundo modo, sic verum est naturam rei possibilis ex se habere non esse. Et sic intelligit Sanctus Thomas. Sed tunc negatur consequentia. Et ad eius probationem, negatur assumptum. Quia ergo res possibilis, inquantum huiusmodi, ex se non habet esse, nec tamen sibi repugnat accipere esse, ideo aequaliter se habet ad esse et non esse: idest, ita potest habere non esse sicut esse, et e contra.
Hanc rationem Aureolus apud philosophos inefficacem putat, arbitratus eos non concessuros esse aliquod necessarium quod causam habeat productivam. Sed de hoc inferius specialis inquisitio erit 6.
VI. Quinto, ratione Aristotelis arguitur VIII Physicorum. Tempus est aeternum. Ergo motus aeternus. Ergo movens aeternum. Sed prima substantia movens est Deus. Ergo etc.
Quod si negetur antecedens, etiam ex eius opposito sequitur intentum. Si namque motus et tempus incoepit, ergo ab aliquo movente incoepit. Sed non est processus in infinitum. Ergo devenitur ad aliquod quod non incoepit. Et per consequens, aeternum.
Favet postremo huic veritati Scripturae Sacrae auctoritas. Dicitur enim in Psalmo ci: Tu autem, Domine, in aeternum permanes. Item: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
VII. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod, licet duratio videatur distensionem quandam, successionem, priusque et posterius habere, atque etiam realiter mensurare res quae sub duratione cadunt, eo quod haec in duratione magis nota nobis, scilicet in tempore reperiantur; tamen inveniuntur aliquae durationes quae extensionem successionemque non habent, sed in indivisibili consistunt, sicut aeternitas et aevum; quemadmodum et ea quae sub ipsis durant, indivisibilia sunt. Aeternitas etiam non realiter divinum esse mensurat, quasi videlicet sit aliquid a Deo realiter distinctum, ipso notius et manifestius: sed est mensura tantum secundum modum nostrum intelligendi, ut superius 7 est ostensum.