Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Postquam determinavit Sanctus Thomas de necessitate divinae voluntatis, nunc de eius causa determinat 1. Et primo, ex parte voliti; secundo, ex parte voluntatis 2.
Quantum ad primum, duo facit: primo, conclusionem probat; secundo, eam declarat 3.
I. Conclusio est haec: Divinae voluntatis ratio potest assignari.
Ad cuius evidentiam sciendum quod ratio voluntatis hoc loco accipitur pro eo quod habet rationem causae quare aliquid ad divinam voluntatem respectum voliti habeat, ut patet capite sequenti. Ubi enim unum est volitum propter alterum, id propter quod alterum est volitum, est sibi ratio et causa propter quam est volitum: sicut color dicitur ratio formalis qua lapis habet ut sit visibilis et sub qua actualiter videtur, quia videlicet non habet terminare actum visionis nisi inquantum est coloratus. Unde dicere divinae voluntatis esse aliquam rationem, est dicere unum volitum a Deo esse alteri volito rationem formalem quare sit volitum et actum divinae volitionis terminat. Quod est Deum velle unum propter alterum esse.
II. Probatur itaque primo sic. Deus vult bonitatem suam tanquam finem, omnia autem alia tanquam ea quae sunt ad finem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia finis est ratio volendi ea quae sunt ad finem.
Adverte quod eo modo aliquid est volitum quo est bonum: cum obiectum voluntatis sit bonum. Id autem quod ordinatur ad finem, ut sic, non habet rationem bonitatis nisi ex fine: non enim medicina est aliquid bonum, ut ordinatur ad sanitatem, nisi ex ipsa sanitate ad quam ordinatur; si enim ab ipsa removeatur ordo ad sanitatem, iam non habet rationem boni in genere sani. Propter hoc, non habet rationem voliti et appetibilis id quod ad finem ordinatur, inquantum huiusmodi, nisi ex fine principaliter volito. Et ideo dicitur quod finis est ratio volendi ea quae sunt ad finem. Sicut enim visus aliquod est obiectum materiale, aliquod vero formale; ita et voluntatis volentis aliqua propter finem, materialiter volita sunt ipsa ordinata ad finem; ratio autem formalis ex qua habent quod sint volita, est finis.
Secundo. Bonum universi est ratio quare Deus vult unumquodque bonum particulare. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia sic aliqua cadunt sub divina voluntate, secundum quod se habent in ordine boni: bonum autem particulare ordinatur ad bonum totius sicut imperfectum ad perfectum.
Tertio. Ratio quare vult Deus ea quae requiruntur ad unumquodque, est ut sit illud ad quod requiritur. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia, si Deus vult aliquid, necessario vult ea quae ad ipsum requiruntur. Quod autem aliis necessitatem imponit, est ratio quod illud sit: et per consequens, quod sit volitum.
Ex his concludit Sanctus Thomas quod in assignanda divinae voluntatis ratione sic procedere possumus. Deus vult hominem habere rationem ad hoc ut homo sit; vult hominem esse ad hoc ut completio universi sit; vult bonum universi esse ad hoc quod habeat 4 bonitatem ipsius.
III. Secundo loco conclusionem declarat 5, declarando simul quomodo hae rationes volendi, in iis tribus rationibus assumptae, diversimode sunt. Nam bonitas divina, quae in prima ratione posita est pro ratione volendi universum, neque a perfectione universi dependet, neque sibi ex ea aliquid accrescit. Perfectio autem universi, quae posita est in secunda ratione pro ratione volendi bonum particulare, licet ex particularibus quibusdam bonis, quae sunt essentiales partes universi, de necessitate dependeat; ex quibusdam tamen non dependet ex necessitate, sed ex eis sibi aliqua bonitas vel decor accrescit. Particulare vero bonum, quod tertio loco pro ratione volendi positum est, ex necessitate dependet ex iis quae absolute ad ipsum requiruntur: licet et quaedam propter melius habeat.
Ex quibus concludit Sanctus Thomas quod aliquando ratio divinae voluntatis continet solum decentiam; aliquando utilitatem; aliquando necessitatem ex suppositione; necessitatem vero absolutam solum cum vult seipsum.
Sensus istorum est quod aliquando ratio volendi est ratio volendi aliquid tanquam decens ipsi rationi, sicut cum Deus vult universum propter bonitatem divinam; aliquando autem est ratio volendi aliquid tanquam utile ad talem rationem, sicut cum Deus vult partes non essentiales universi propter ipsum universum; aliquando vero est ratio volendi aliquid tanquam necessarium ad illam rationem, sicut cum Deus vult ea quae absolute requiruntur ad aliquod particulare bonum, propter ipsum bonum particulare; si enim Deus aliquid vult, necesse est ut ea quae ad eius essentiam exiguntur, velit.