Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Secundo ostenditur quod Deus est sua bonitas .

I. Probatur primo. Deus est suum esse. Ergo est sua bonitas. — Probatur consequentia. Quia esse in actu in unoquoque est bonum ipsius.

Notandum ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. v, 2, ad 4, quod vita et scientia et aliae perfectiones non appetuntur nisi secundum esse in actu: nullus enim appetit vitam nisi ut per ipsam vivat, neque sapientiam nisi ut per ipsam sapiens sit. Et quia bono ratio convenit appetibilis inquantum est alterius perfectivum , ideo nulli convenit ratio boni nisi inquantum est actu. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod esse in actu in unoquoque est bonum ipsius: idest, esse in actu est illud ex quo fundamentaliter et radicaliter aliquid dicitur bonum.

  1. Sed circa hoc dubium occurrit. Si enim nulli convenit ratio boni nisi inquantum est in actu, sequitur quod id quod non est in actu, non habeat rationem boni. Sed hoc est falsum: quia sanitas quam nondum habet infirmus, bona est, cum ab infirmo appetatur, ratio autem appetibilis rationem boni consequatur. Ergo non solum ei quod est in actu convenit ratio boni, sed etiam ei quod nondum est in actu.

Ad huius difficultatis solutionem duplici distinctione opus est. Prima est. Dupliciter aliquid potest dici bonum: uno modo, tanquam id quod habet bonitatem, sive quod in bonitate subsistit; alio modo, tanquam id quo aliquid est formaliter bonum. — Secunda est. Ens in actu potest dupliciter intelligi: uno modo, secundum actum exercitum; alio modo, secundum actum signatum. Primo modo dicitur aliquid ens actu quando actualiter existit in rerum natura, sicut Sortes vivens. Secundo modo dicitur aliquid ens actu quando cum sua actualitate essendi significatur aut intelligitur, etiam si non existat actualiter in rerum natura.

Dicitur ergo primo quod, si loquamur de bono primo modo, quod scilicet habet in se bonitatem, nihil est bonum nisi inquantum est in actu secundum actum exercitum. — Dicitur secundo quod, si loquamur de bono secundo modo, de eo scilicet quo aliquid est bonum, nihil est bonum nisi sit ens in actu saltem secundum actum signatum. Non enim aliquid habet rationem appetibilis nisi inquantum cum suo esse consideratur. Et sic sanitas etiam non existens dicitur ens actu inquantum habet rationem boni: quia non appetitur nisi ut per ipsam aliquis sit actu sanus.

Et sic universaliter verum est quod nihil est bonum nisi inquantum est in actu, vel secundum actum exercitum, vel secundum actum signatum.

II. Secundo. Deus est sua perfectio: quia ipsius esse non est per aliquid additum perfectum. Ergo est sua bonitas. — Patet consequentia. Quia perfectio rei est bonitas eius.

Tertio. Deus est per essentiam suam bonus, et non participative per ordinem ad aliquid aliud. Ergo est sua bonitas. — Probatur antecedens. Quia quod per participationem est bonum, ante se aliquid habet a quo rationem suscipiat bonitatis. Sed non est processus in infinitum: cum bonum habeat rationem finis, infinitum autem repugnet fini. Ergo oportet devenire ad aliquid per se et essentialiter bonum. — Consequentia vero probatur. Quod non est sua bonitas, participative et non per essentiam est bonum.

Circa illam propositionem, Infinitum repugnat fini, dubitatur: quia non videtur intentum probare. Licet enim infinitum in quantitatibus repugnet fini, tanquam ipsum tollens, ex hoc tamen non sequitur in causis finalibus non dari processum in infinitum.

Respondetur quod in ordine finium illud simpliciter habet rationem finis quod est ultimo intentum, tanquam propter se, non autem propter aliud volitum. Finis enim, ut sic, est cuius gratia aliquid fit , non autem quod fit gratia alterius. Ideo finis ex propria ratione habet rationem ultimi. Et idcirco infinitum repugnat rationi finis, inquantum removet ultimum. Si ergo procedatur in infinitum in causis finalibus, nihil habebit rationem ultimi, et per consequens nihil simpliciter erit finis, sed unumquodque se habebit ut ad aliud ordinatum, loquendo de finibus essentialiter ordinatis. Illa ergo propositio non accipitur ut habens veritatem tantum in quantitate continua, sed absolute et formaliter. Infinitum enim, idest quod finem removet, repugnat fini quem removet. Et ideo infinitum, removens finem causarum finalium, repugnat fini et statui causarum. Et quia ratio causae finalis ponit statum et ultimum, ideo rationi ipsius repugnat infinitum.

III. Quarto: et est confirmatio antecedentis prioris rationis. Deus est ipsum esse. Ergo est essentialiter bonus et non participative. Et per consequens ipsa bonitas. — Probatur consequentia. Quia ipsum esse participare aliquid non potest: cum non sit potentia, sed actus.

Quinto. Deus est omnino simplex. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne suum esse et id quod est unum habet: idest, et esse et ens in ipso non distinguuntur. Et, cum esse eius sit ipsius bonitas, a sua bonitate non distinguetur.

Ex hoc infertur corollarie quod nullum aliud bonum est sua bonitas. Unde et Matth. XIX dicitur: Nemo bonus nisi solus Deus.

Adverte pro hoc corollario, ex Qq. Verit., q. XXI, a. 5, quod bonitas substantialis in esse rei completur. Licet enim essentia rei sit radicaliter et fundamentaliter bonitas prima rei et bonitas secundum quid, non est tamen completive bonitas substantialis, sed esse actualis existentiae rei: non est enim complete et simpliciter aliquid bonum substantialiter nisi sit in actu. Et quia nullius rei creatae esse est essentia, ideo nulla res creata est sua bonitas substantialis absolute et simpliciter. Nulla etiam est sua ultima bonitas, a qua simpliciter et absolute dicitur bona: quia illa rebus convenit ex accidentibus superadditis, ut patet Prima Parte et de Veritate , etc.

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work