Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Postquam ostendit Sanctus Thomas duplicem esse veritatem de Deo, nunc modum manifestationis utriusque veritatis declarat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, de modo manifestationis huiusmodi absolute determinat; secundo, comparative, cap. VII. — Circa primum duo facit: primo, determinat de modo huiusmodi quantum est ex parte docentis; secundo, de ipso quantum est ex parte addiscentis, cap. VI. — Circa primum duo facit: primo, agit de modo eorum quae naturaliter de Deo cognosci possunt; secundo, de modo eorum quae naturalem rationem excedunt 2.
I. Quantum ad primum, ne forte alicui, ut inquit, videatur, ex quo talis veritas ratione haberi potest, frustra supernaturali inspiratione credendam traditam esse, ponit hanc conclusionem: Veritas divinorum quae inquisitioni rationis pervia esse potest, convenienter divinitus homini credenda proponitur. Probatur ex inconvenientibus quae sequerentur nisi ita fieret. Primum est, quod paucis hominibus Dei cognitio inesset. Plurimi enim a veritatis inquisitione retrahuntur, tribus de causis. Aut scilicet propter corporis complexionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad scientiam, et summum gradum humanae cognitionis, quae in cognoscendo Deum consistit, attingere non possunt. Aut propter rei familiaris necessitatem, propter quam multi otio contemplativae inquisitionis vacare non possunt. Aut propter pigritiam, ex qua plerique laborem acquirendae disciplinae effugiunt: ad cognitionem enim quae de Deo haberi naturaliter potest, multa praecognoscere oportet, cum tota fere philosophia ad eam ordinetur, qua ex causa metaphysica ultima remanet addiscenda; quare, etsi hominum mentibus naturalem Deus sciendi ingenuerit appetitum, multi tamen sunt qui eum addiscendi laborem subire renuunt.
II. Advertendum hic primo, ex doctrina Sancti Thomae in Tertio, d. xxv, q. II, a. 2 3, quod quantitas cognitionis dupliciter attendi potest: secundum obiecta scilicet, et secundum efficaciam actus circa obiectum. Quod ergo inquit summum gradum humanae cognitionis esse Deum cognoscere, intelligendum est quantum ad obiectum, non autem quantum ad efficaciam actus.
Advertendum secundo 4, ut habet Sanctus Thomas super Boet. Trin., q. v, a. 1, ad 9 5, quod metaphysica naturaliter quidem, scilicet secundum perfectionem, est aliis scientiis prior: quoad nos tamen aliis scientiis est posterior. Propter quod Avicenna, primo suae Metaphysicae libro 6, inquit ordinem huius scientiae esse ut post alias scientias addiscatur : id quod etiam hoc loco inquit Sanctus Thomas. Sed licet ita sit de ipsa scientia, inquantum in ea proprietates entis et substantiarum separatarum investigantur per demonstrationem; terminos tamen aliquos metaphysicales necesse est terminis aliarum scientiarum prius quoad nos secundum eorum conceptus cognitos esse, cum in ipsos aliarum scientiarum termini resolvantur. Propter quod, licet illi termini dicantur metaphysicales, inquantum proprietates suorum significatorum in metaphysica quaeruntur, quo tamen ad eorum conceptus sunt omnibus scientiis communes. — Si dicatur: Quare ergo in V Metaph. 7 de eorum rationibus determinatur? — dicitur quod hoc ideo est quia, si de ipsis omnibus simul edendus sit tractatus, magis ad metaphysicum spectat quam ad alium artificem, eo quod etiam eorum proprietates inquirat. Non tamen tollitur quin sint omnium scientiarum communes termini. Verum in hoc differentia est, quia de illis determinat metaphysica ut de subiectis, aut partibus aut passionibus subiectorum; aliae autem scientiae utuntur ipsis ut antecedentibus ad eorum subiecta, et per viam sensus cognitis.
Advertendum tertio, quod non dixit Sanctus Thomas absolute totam philosophiam ordinari ad metaphysicam, sed addidit fere: quia, ut ipse inquit, Trin. q. v, a. 1, ad 9 8, sunt aliquae scientiae quae non sunt necessariae absolute ad metaphysicam, sed tantum ad bene esse ipsius, ut musica et morales et huiusmodi.
Adverte quarto, quod appetitus naturalis, ut habetur Iª, q. LX, a. 1, dupliciter sumi potest: uno modo, ut distinguitur contra appetitum sequentem cognitionem; alio modo, ut distinguitur contra appetitum liberum. Primo modo nominat solum ordinem naturae in aliquid, et nihil aliud importat quam rei formam cum habitudine naturali ad aliquid, sicut appetitus gravis ad locum deorsum nihil aliud est quam forma gravitatis cum habitudine ad locum deorsum: et se habet tanquam actus primus. Hoc modo quaelibet potentia naturaliter appetit sibi conveniens, ut dicitur Iª, q. LXXVIII, a. 1, ad 3. Secundo modo nominat actum elicitum sequentem cognitionem, ita tamen ad unum oppositorum determinatum, quod ad alterum flecti non potest: sicut omnes naturaliter appetunt beatitudinem actu elicito a voluntate sequente beatitudinis apprehensionem. — Appetitus ergo sciendi, quem dicit Sanctus Thomas, et etiam Aristoteles, I Metaph. 9, naturalem esse, licet possit accipi primo modo, quia intellectus ex sua natura habitudinem et ordinem ad cognitionem tanquam ad sibi conveniens habet; tamen quia hoc non convenit soli intellectui, sed omni potentiae, ut diximus, ut feratur in sibi conveniens; videtur autem Sanctus Thomas, et Philosophus, velle aliquid particulare ponere circa appetitum cognitionis quod in appetitu operationum aliarum potentiarum non invenitur: ideo dicendus est iste appetitus esse naturalis quidam actus voluntatis quo voluntas in propositam sibi cognitionem fertur ita quod in oppositum ferri non potest. Id quod etiam videtur velle Sanctus Thomas Iª Iªe, q. x, a. 1; et IIª IIªe, q. CLXVI, a. 2, dum ponit studiositatis virtutem esse istius naturalis desiderii moderatricem.
III. Secundum inconveniens est, quia vix post longum temporis spatium ad eam cognitionem homines pervenirent. Tum propter profunditatem cognitionis, ad quam non nisi post longum exercitium hominis intellectus idoneus invenitur. Tum propter multa quae praeexiguntur. Tum propter passionum motus in iuventute abundantes, quibus efficitur ut non sit apta anima ad tantae veritatis cognitionem.
Advertendum primo quod, cum res abstractae a materia nisi ex sensibilibus rebus a nobis non cognoscantur, ad hoc ut intellectus noster, cui connaturales sunt res sensibiles, in tantum elevetur ut ex formis sensibilium cognitionem de talibus eliciat substantiis, necesse est prius ut exerceatur in operibus intellectus, a particularibus universalia abstrahendo, communiaque a propriis, ut ex tali exercitio abstrahendi fiat ad cognitionem rerum immaterialium habilior: non enim in nobilissimas operationes potest intellectus nisi assiduitate et exercitio in ignobilioribus vigorosior promptiorque ad occulta investiganda fiat. Multo igitur minus ad eam substantiam quae maxime immaterialis est, a sensibusque remotissima, poterit extolli, nisi post longam exercitationem fuerit vigoratus. Propterea inquit Sanctus Thomas non posse nostrum intellectum eam cognitionis profunditatem carpere nisi post longum exercitium. Causatur enim ex studio atque exercitio in intellectu habilitas quaedam ad rerum difficilium investigationem, quae absque tali exercitio non inesset. Similiter vires sensitivae interiores, quibus utitur intellectus, habiliores ex tali exercitio ad subtilium rerum inquirendam veritatem redduntur in suo ordine.
Advertendum secundo quod, cum cognitio intellectualis per abstractionem a sensibilibus fiat; propter vehementiam vero passionum abstrahatur intentio animae ab intelligibilibus ad sensibilia: ex passionum vehementia actus contemplationis quam maxime impeditur. Ideo virtutes morales, praesertim castitas, ut inquit Sanctus Thomas, IIª IIªe, q. xv, a. 3, maxime hominem ad perfectionem intellectualis operationis disponit. Ubi ergo multitudo passionum insurgit, sicut in iuvenibus pro maiori parte accidit, ibi non est anima ad subtiles speculationes apta: sed in quiescendo et sedendo a passionum tumultibus, ut inquit Philosophus, fit prudens.
IV. Tertium inconveniens est, quia cum dubitatione errorisque admixtione Dei cognitio haberetur. Debilitas enim rationis, atque phantasmatum permixtio, facit ut ea etiam quae verissime demonstrata sunt, apud multos dubia remaneant, dum vim demonstrationis ignorant: et praesertim cum videant eos qui sapientes dicuntur diversa docere. Facit etiam ut inter multa vera quae demonstrantur, multa immisceantur falsa, quae sophistica aut probabili quapiam ratione, quae demonstratio reputatur, asseruntur. Quare oportuit per fidem determinari quae de Deo a nobis tenenda sint.
Concluditur ergo quod salubriter divina providit clementia ut ea etiam quae ratio investigare potest, fide tenenda praeciperet: ut omnes, et de facili, et per consequens cito, et absque dubietate et errore, divinae cognitionis participes esse possent.
Notandum primo, quod ista debilitas intellectus non aegritudinem aut aliquid praeter naturam adveniens intellectui nostro, sed suum naturalem ordinem in genere intelligibilium significat. Quia enim in tali genere infimum locum tenet, estque imperfectissimum quiddam, sicut materia prima in genere rerum materialium, ideo suapte natura habet ut ad veritatem capescendam imbecillis sit, decipique facile possit.
Notandum secundo quod, licet phantasmata intellectui nostro ad intelligendum deserviant, ipsa tamen phantasmatum permixtio apud multos veri cognitionem de rebus immaterialibus impedit. Nam cum sint rerum dumtaxat materialium determinatarumque ad hic et nunc similitudines, aliqui per huiusmodi phantasmata intelligentes non possunt intelligere aliquid in rerum natura esse quod materiale non sit atque ad aliquem locum determinatum: propter quod in multos incidunt errores circa immaterialia. Ipsa igitur phantasmatum permixtio in nostra intellectione licet sit nobis ad intelligendum necessaria, quia tamen debile instrumentum sunt et improportionatum respectu immaterialium, ideo sunt saepenumero erroris causa in huiusmodi immaterialium rerum veritate investiganda.
Confirmatur primo conclusio auctoritate Apostoli, Ephes. IV: Iam non ambuletis etc. Confirmatur secundo auctoritate Isaiae LIV: Ponam universos filios tuos doctos a Domino, etc.
V. Sed circa ea quae dicta sunt in primo inconvenienti, duplex occurrit dubium. Primum10 est circa illud, quod metaphysica est ultimo loco addiscenda. Contra hoc enim arguitur sic. Primo. Metaphysica probat aliarum scientiarum principia, ut inquit Sanctus Thomas, Trin. q. v, a. 1, ad 911. Ergo alias scientias debet praecedere. – Patet consequentia. Quia tota scientia a principiorum cognitione dependet.
Secundo. Metaphysica largitur principia omnibus scientiis: ut est de mente Sancti Thomae in pluribus locis, praesertim Trin., q. vi, a. 1, quª 312. Ergo etc. – Probatur consequentia. Quia ea quae ad metaphysicam pertinent, non possunt nisi per metaphysicam sciri. Si ergo aliae scientiae utuntur principiis quae sunt propria metaphysicae, ergo oportet in omnibus scientiis metaphysicam includi veluti priorem. Et per consequens oportet primo eam addiscere.
Tertio. A notioribus nobis semper est procedendum, ut ostendit Philosophus, I Posteriorum13. Sed principia quae sunt propria metaphysicae, sunt nobis notiora omnibus quae traduntur in scientiis. Ergo ab iis nostra debet incipere cognitio. Ergo metaphysica est primo addiscenda.
VI. Secundum dubium14 est circa illud, quod plerique propter laborem et tristitiam retrahuntur ab inquisitione veritatis. Contra enim arguitur. Non minor est inclinatio naturae quam habitus. Sed habitus facit in operibus suis facilitatem et delectationem, ut dicitur II Ethic.15 Ergo et natura. Si igitur homines naturaliter in scientiam et cognitionem inclinantur, erit acquisitio scientiae facilis et delectabilis. Ergo nullus ab ea propter pigritiam aut laborem retrahitur.
VII. Ad evidentiam primi dubii16, considerandum est primo, quod principia prima et universalia omnium scientiarum dupliciter considerari possunt: uno modo, quantum ad eorum veritatem absolute; alio modo, quantum ad iudicium de ipsis et defensionem ab impugnantibus. Primo modo pertinent ad habitum unum per se qui dicitur intellectus, quem Aristoteles, VI Ethic.17, condividit scientiae et sapientiae. Secundo vero modo ad metaphysicum, ut inquit Sanctus Thomas, Iª IIae, q. LXVI, a. 5, ad 4: metaphysicus enim disputat contra negantes huiusmodi communia principia, propterea quod constituantur ex terminis communibus, qui sunt de metaphysici consideratione18.
Considerandum secundo quod, licet ad intellectum qui est habitus principiorum, secundum suam veritatem absolute consideratam pertineant, ad metaphysicam vero quantum ad eorum examinationem et defensionem; sunt tamen et omnibus scientiis communia, inquantum eorum termini ad terminos aliarum scientiarum extenduntur, et inquantum ab intellectu qui est habitus istorum principiorum, scientia dependentiam habet, ut est de mente Sancti Thomae, Iª IIae, q. LVII, a. 2, ad 2. Unde potest dici quod ista principia, ut absolute vera, omnes scientiae accipiunt ab intellectu qui est ipsorum habitus: ut autem iam examinata et defensata ab impugnantibus, accipiunt a metaphysica. Propterea XI Metaph., lect. 1, inquit Sanctus Thomas quod una scientia, et intelligit de metaphysica, ista principia considerat, ad quam pertinet consideratio communium terminorum, et ab ea aliae scientiae huiusmodi principia accipiunt.
Considerandum tertio, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae super Boet. Trin., q. VI, a. 119, quod de scientiis dupliciter loqui possumus: uno modo, quantum ad omnium illarum acquisitionem ordinatam; alio modo, secundum quod iam sunt acquisitae et adinventae.
VIII. Dicitur ergo primo, quod quantum ad acquisitionem earum per inventionem humanae rationis, metaphysica est ultima: quia omnes aliae scientiae speculativae ad ipsam ordinantur, et earum inventio praeexigit inventioni metaphysicali. Et secundum hanc rationem nihil ad metaphysicam pertinens, ut metaphysicale est, oportet praeintelligi: sed bene cognitio primorum principiorum ut habitu qui est intellectus sunt nota, cuiuscumque scientiae adinventionem praecedit; cum nulla scientia habeat perfecte rationem scientiae nisi secundum quod ab huiusmodi habitu dependet.
Dicitur secundo, quod si loquamur de scientiis ut iam adinventae sunt, sic non inconvenit alias scientias uti principiis metaphysicalibus ut iam examinatis et ab impugnantibus per metaphysicam defensatis.
Dicitur tertio, quod non oportet propter hoc metaphysicam prius aliis scientiis addisci. Tum quia habitus metaphysicalis primo et principaliter circa ens et passiones entis, atque etiam circa substantias separatas versatur: non autem circa huiusmodi principia, cum non sint conclusiones in metaphysica demonstratae. – Tum quia aliae scientiae accipiunt illa principia mutuo a metaphysica: et ideo non oportet ut prius habeatur ille habitus, sed sufficit quod sit adinventus et acquisitus aliquando, etiam post alias scientias. Unde aliae scientiae credunt ista principia metaphysicae, scilicet quod ab illa sunt examinata et defensata: quamvis illa videant ut ab intellectu ipsorum principiorum dependentiam habent.
IX. Ad primum autem in oppositum dicitur quod non sic dicitur metaphysica principia aliarum scientiarum probare quasi per habitum metaphysicae demonstrative sciantur, quemadmodum scientia subalternans dicitur probare principia scientiae subalternatae: sed quia per ista communia principia, secundum aliquam considerationem ad metaphysicam pertinentia, manifesta fiunt aliarum scientiarum principia, dum omnes scientiae ab habitu istorum principiorum qui dicitur intellectus dependent; et dum resolvuntur in ista principia, naturaliter nota sed a metaphysico secundum aliquam considerationem mutuata, utpote quae sint principia non alicui scientiae propria sed omnibus communia, licet a metaphysico principalius considerata.
Ad secundum dicitur quod metaphysica non largitur sua principia aliis dum consideratur in ipsis ordo adinventionis et acquisitionis, ut dictum est20: sed largitur illa ut iam scientiae omnes adinventae intelliguntur, inquantum omnes scientiae nunc mutuo accipiunt a metaphysica ista principia ut ab ipsa confirmata et defensata, licet secundum se naturaliter nota. Unde non sequitur quod metaphysica sit ante alias scientias addiscenda.
Ad tertium dicitur primo, quod principia prima secundum eorum absolutam veritatem sunt prius nobis nota omnibus scientiis. Sed quantum ad eorum examinationem et defensionem ab impugnantibus, sunt posterius nota. – Dicitur secundo, quod quia secundum eorum veritatem pertinent ad intellectum qui est eorum habitus, secundum vero examinationem et defensionem pertinent ad metaphysicam, ideo non sequitur quod metaphysica praecedat alias scientias, sed tantum intellectus qui eorum est habitus, nobis inditus a naturali lumine intellectus agentis.
X. Ad secundum dubium21 dicitur primo, quod non omnis inclinatio naturae similis est inclinationi habitus. Dupliciter enim, ut vult Sanctus Thomas, Verit. q. XXIV, a. 10, ad 1, est inclinatio naturalis in aliquid: uno modo, quando habet in se sufficiens principium ex quo illud de necessitate consequitur; alio modo, quando in se non habet sufficiens principium ex quo illud necessario consequatur, quo modo naturale est mulieri concipere filium, et libero arbitrio tendere in bonum. Prima ergo inclinatio naturalis facit facilitatem et delectationem in operatione in habentibus cognitionem, et assimilatur inclinationi habitus. Cum secunda vero stat difficultas et labor in acquirendo id ad quod naturalis est inclinatio, et propter laborem aliquis ab eius acquisitione potest retrahi. Et sic in appetitu accidit scientiae.
Dicitur secundo, quod licet per se habitus faciat facilitatem in operatione, tamen ex aliquo impedimento extrinsecus adveniente, ut dicitur Iª IIae, q. lxv, a. 3, ad 2, habens habitum difficultatem patitur in operando, et per consequens delectationem non sentit. Similiter ergo ab acquisitione scientiae potest retrahi homo, licet ad eam naturalem habeat inclinationem, ex labore addiscendi aliisque de causis, ut inquit Sanctus Thomas I Metaph. 22 Nam, ut ipse etiam V Metaph., cap. de Necessario 23, inquit, impetum naturalis inclinationis contingit impediri in prosecutione iam incoepti, et prohiberi ne motus incipiat.
Sed contra, naturale desiderium non est frustra omnino: quia natura nihil frustra operatur, ut dicitur II Caeli 24. Ergo, dato quod ad tempus homo ab acquisitione scientiae impediatur, aliquando tamen implebitur desiderium cessabuntque impedimenta.
Respondetur quod, licet naturale desiderium consequens totam naturam omnino frustrari non possit quin in aliquo individuo compleatur, non inconvenit tamen ipsum in aliquibus individuis frustrari: praesertim quando tale desiderium est actus elicitus voluntatis; et maxime si non est in re completum principium ad quod necessario illud ad quod est naturalis inclinatio sequatur; sicut non est inconveniens mulierem perpetuo absque prole manere, quamvis ad id naturaliter sit inclinata.
Posset etiam dici quod istud naturale desiderium implebitur anima a corpore separata: sicut dixit Porphyrius eam, tunc fore beatam, licet corpori coniuncta beatitudinem non assequatur 25.