Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Secundo, ostendit quod in Deo non est habitualis cognitio .

I. Et arguit primo sic. Deus omnia simul actu cognoscit. Ergo non est eius cognitio habitualis. — Patet consequentia. Quia ubi est habitualis cognitio, aliqua cognoscuntur habitu tantum, non autem actu.

Secundo. Intellectus divinus nullo modo est in potentia. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia habens habitum et non considerans est in potentia quodammodo: scilicet accidentali, non autem essentiali.

Tertio. In Deo operatio est sua essentia. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ubi intellectus habitualiter cognoscit, ibi aliud sunt essentia et actualis operatio: habitualiter enim cognoscenti deest actualis consideratio, ut sic; essentia autem ei deesse non potest.

Quarto. Si hoc esset, Deus non esset universaliter perfectus. — Probatur consequentia. Quia intellectus habitualiter cognoscens non est in sua ultima perfectione: scilicet secundum genus intellectus ut sic. Unde nec felicitas ponitur a Philosopho esse secundum habitum, sed secundum actum.

Quinto . Non sunt in intellectu divino aliquae species superadditae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis intellectus in habitu intelligit per aliquas species: quia habitus vel est habilitas quaedam ad recipiendum species intelligibiles; vel est ordinata aggregatio ipsarum specierum intelligibilium existentium in intellectu medio modo inter actum et potentiam.

II. Advertendum quod Sanctus Thomas hic de habitu scientiae sub disiunctione loquitur, propter varias opiniones de ipso. Nam Avicenna, ut dicitur Verit., q. XII, a. 1, et IV Sent., d. L, a. 2 , posuit habitum scientiae esse habilitatem quandam animae nostrae ad recipiendum illuminationem intelligentiae agentis et species intelligibiles ab ea effluentes . — Alii vero dixerunt habitum scientiae esse collectionem specierum. — Sanctus Thomas autem aliquando videtur dicere ipsius esse quandam simplicem qualitatem, ut Prima Secundae, q. LIV, a. 4: aliquando vero quod sit collectio multarum specierum, ut Verit., q. XX, a. 2.

Dicerem ego, pro expositione opinionis Sancti Thomae, quod de habitu scientifico intellectus nostri dupliciter loqui possumus: scilicet formaliter; et fundamentaliter, sive originative. Si fundamentaliter et originative loquamur, sic est collectio ipsarum specierum. Non enim potest intellectus conclusiones aliquas considerare nisi sit in actu per species intelligibiles virtute intellectus agentis a phantasmatibus abstractas. — Sed quia habens huiusmodi species non potest ipsis ordinate uti et scientifice nisi per exercitationem in demonstrationibus ex iis speciebus factis, ex quibus in intellectu causatur qualitas quaedam qua intellectus est habilis ad considerandum conclusiones unius scientiae prompte et delectabiliter; ideo ipsa habilitas est essentiale et formale in habitu scientifico; nomine habilitatis intelligendo non habitudinem et relationem dumtaxat, sed qualitatem per quam intellectus fit habilis proxime ad utendum speciebus intelligibilibus et ad considerandum scientiae conclusiones. Propter hoc dicit Sanctus Thomas habitum esse collectionem specierum ordinatarum: quia videlicet ipsae species non habent rationem habitus scientifici nisi ipsa habilitas qua sunt ordinatae in intellectu quantum ad usum ipsarum, superveniat.

Unde scientia dicitur effectus demonstrationis esse , non quidem quantum ad ipsum fundamentum, quia species intelligibiles non causantur per opus intellectus possibilis, cuiusmodi est demonstratio, sed per actum intellectus agentis: sed quantum ad formale, scilicet quantum ad habilitatem; per demonstrationem enim redditur intellectus habilis ad utendum speciebus intelligibilibus circa conclusionem demonstratam. Et quia per unam demonstrationem circa unum genus intelligibilium causatur habilitas in intellectu ad considerandum per species illius generis, ideo per alias demonstrationes circa idem genus non causatur nova qualitas et nova habilitas; sed prius causata extenditur et perficitur, secundum quod intellectus per ipsam fit habilis ad considerandum plures conclusiones circa idem genus intelligibile, ad quas prius erat in potentia tantum, iuxta ea quae dicit Sanctus Thomas in Prima Secundae .

Similiter possumus dicere in intellectu angelico habitum esse fundamentaliter ipsas species: formaliter autem esse quandam habilitatem ad utendum ipsis speciebus, sive sit aliquid distinctum in ipsis ab ipso intellectu, sive sit ipsum lumen naturale intellectus.

Hanc difficultatem plenissime alii Thomistae pertractant. Ideo de ipsa dicta a nobis hoc loco sufficiant.

III. Sexto. In Deo non est qualitas. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia habitus qualitas est.

Considerandum, ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xxxv, et Prima Parte, q. xiv, quod, cum scientia dicat perfectionem ratione certitudinis, imperfectionem autem inquantum qualitas est et inquantum discursum importat; sicut alia dicuntur de Deo per remotionem omnis imperfectionis, ita, cum scientia attribuitur Deo, attribuitur sibi ratione certitudinis, non autem ratione qualitatis et discursus. Et quia hic loquimur de habitu proprie, cui convenit quod sit qualitas, ideo absolute dicitur hic quod habitus est qualitas.

Confirmatur postremo auctoritate Psalmi, Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel: quia dispositio habitualiter cognoscentis assimilatur dispositioni dormientis, ut dicitur XII Metaphys., comm. L. — Item auctoritate Eccli. xxiii, Oculi Domini etc.

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work