Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Secundo, ostenditur in Deo non esse compositionem actualem generis et differentiae1. Et ponitur haec conclusio: Deus in nullo est genere.
Circa quam conclusionem tria facit Sanctus Thomas: primo enim ipsam probat; secundo, quaedam ex ipsa corollaria deducit2; tertio, quandam solvit instantiam3.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic4. In Deo nihil est per quod designetur natura ad speciem. Ergo non est in genere. — Antecedens patet ex praecedenti capitulo. — Consequentia vero probatur. Quia nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie. Quod intelligendum est de iis quae sunt completa in natura, et directe: non autem quae solum per reductionem sub genere continentur.
Sed videtur antecedens huius rationis non haberi ex praecedenti capitulo. Ibi enim ostensum est quod esse divinum non potest designari essentialiter per aliquid superadditum. Ex hoc autem non habetur quod in Deo non sit aliquid determinabile et aliquid determinans: sicut ex hoc quod humanitas non est per aliam formalem differentiam essentialiter limitabilis et contrahibilis, non habetur quod in humanitate non sit natura secundum se contrahibilis et natura contrahens, si formaliter considerentur.
Respondetur quod ex eisdem rationibus quibus probatum est nihil posse addi ad divinum esse quod ipsum essentialiter designet, constat in Deo nihil esse quod habeat rationem differentiae designantis essentialiter. Id enim quod designaretur per ipsam, non esset per se necesse esse: quia ad hoc ut actu esset, indigeret illa differentia, ut in prima ratione procedebatur. — Et esset in potentia respectu illius: ut in secunda assumebatur ratione. — Ipsa etiam differentia esset pars essentiae formaliter sumptae: ut tertia concludebat ratio. — Similiter quidquid est actu in Deo, est idem formaliter cum omni natura quae in Deo est, si secundum se considerentur ea quae sunt in Deo: cum omnia sint ipsum purum esse. Ideo non potest alicui existenti in Deo addi aliquid quod sit extra eius rationem: ut quarta ratio procedebat. — Implicite ergo, ostenso quod esse divinum non recipit essentialiter limitationem, etiam ostensum est nihil esse in Deo quod rationem differentiae essentialiter limitantis habeat.
II. Secundo. Deus non est in genere accidentis: quia accidens non potest esse primum ens et prima causa. Nec in genere substantiae: quia substantia quae est genus, non est suum esse, alioquin omnis substantia esset suum esse, cum ratio generis salvetur in omnibus quae sub genere continentur5, et sic substantia non esset causata ab alio; Deus autem est suum esse. Ergo Deus non est in genere.
Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod ex hoc aliquid habet rationem causati ab alio, quod ab ipso recipit esse: causare enim, ut dictum est supra6, est facere aliquid esse in actu. Ubi ergo ponatur quod esse rei non conveniat sibi ab alio, sequitur ipsam rem causatam non esse. Ex hoc autem quod ponitur substantiam rei ab esse non distingui, oportet poni esse non convenire rei per aliam causam efficientem: quia ipsa essentia rei sibi convenit per se, et non per causam productivam. Nulla enim causa est quae faciat hominem esse hominem, aut animal, aut substantiam: cum similes propositiones primi modi sint sempiternae veritatis, sive producatur res in esse sive non producatur. Et si inveniatur Sanctum Thomam aliquando dicere, ut de Ver., q. xxi, a. 5, ad 5, quod creatura est a Deo secundum essentiam suam, intelligendum est quod ipsam essentiam creaturae producit in esse, non quod faciat essentiam creaturae convenire sibi, quasi faciat hominem esse hominem. Sequitur ergo, si substantia sit suum esse, quod ipsa substantia causata non erit: eo quod ab alio non accipiet esse, sicut nec essentiam.
III. Tertio. Quod est in genere, differt secundum esse ab omnibus aliis quae sunt in illo genere. Convenit autem cum illis in generis quidditate. Ergo in omni existente in genere esse est praeter generis quidditatem. Ergo Deus non est in genere. — Antecedens quoad primam partem probatur, eo quod genus de pluribus praedicetur; aliqua autem in una communi quidditate convenientia ideo plura sunt quia habent distincta esse. Quoad secundam vero probatur, quia genus praedicatur in quid de omnibus speciebus. — Prima consequentia patet. Quia idem non est principium convenientiae et distinctionis respectu eiusdem. — Secunda etiam patet. Quia in Deo esse non est praeter eius quidditatem.
Circa istam rationem est advertendum quod ex eo quod species conveniunt in quidditate generis, differunt autem in esse et quidditativo et actualis existentiae, non sequitur formaliter illa quae sunt in genere habere esse realiter distinctum a quidditate, sed tantum formaliter: sicut ex hoc quod conveniunt species animalis in quidditate animalis, distinguuntur autem differentiis animalis, non sequitur quidditatem generis realiter a differentia distingui, sed tantum formaliter. Et hoc sufficit ad rationem Sancti Thomae: quia esse in Deo non solum non distinguitur realiter ab essentia, sed nec formaliter. Si enim conciperetur divina essentia, et omnia quae sunt in ipsa, secundum quod in se sunt, omnium una et indivisibilis ratio esset, propter summam simplicitatem divinae naturae et puritatem. Ad insinuandam autem istam formalem distinctionem essentiae et esse in re existente in genere, dixit Sanctus Thomas, Esse cuiuslibet in genere existentis est praeter quidditatem, non autem dixit, est realiter distinctum a quidditate: — licet etiam sit verum quod realiter distinguatur, ut aliis rationibus in Secundo probabitur 7.
IV. Sed circa dicta occurrit dubium. Diceret enim aliquis quod, sicut genus dicit unam naturam communem secundum rationem secundum quod a differentiis per intellectum abstrahitur, ita et esse illius quidditatis genericae est unum commune secundum rationem per abstractionem ab omnibus principiis limitantibus consideratum, et est idem illi quidditati. Et sicut generis quidditas in speciebus pluribus multiplicatur realiter per differentias, cum natura generis in una specie sit diversa a natura generis in alia, ut dicitur X Metaph., text. 24 8, ita et esse illius quidditatis diversificatur in diversis speciebus. Et sic non remanet maior unitas quidditatis quam esse: sed, sicut quidditas generis remanet una secundum rationem, multiplicatur autem realiter, ita et esse plurium specierum remanet unum secundum rationem, multiplex autem secundum rem.
- Ad huius evidentiam, considerandum est quod esse non convenit generi nisi secundum quod est in inferioribus limitatum. Ideo comparatio inter quidditatem generis et eius esse attenditur secundum quod quidditas generis in speciebus consideratur. Non enim est aliquod esse quo in natura existat animal ab omnibus speciebus separatum: sed bene quo existit hoc animal quod est homo, et quo existit hoc animal quod est equus, et sic de aliis.
Notandum secundo, quod esse, licet habeat quandam communitatem rationis, inquantum omne esse dicitur actualitas existendi, non est tamen commune, ut superius 9 diximus, ad modum generis. Non enim esse animalis dicit unam naturam inventam in omnibus esse animalium, per intellectum abstrahibilem ab illis et per aliquam differentiam contrahibilem, sicut animal: nam, cum dicat omnium actualitatum actualitatem, non potest per aliquid formalius et actualius limitari. Sed sua communitas est communitas ad modum formae, quae limitatur per receptivum: esse enim hominis distinguitur ab esse equi quia hoc est actualitas huius, illud vero illius. Propter hoc, sicut aliud receptivum eius per unam generis differentiam constituitur et aliud per aliam, ita alia est formalis ratio actualis existentiae in una specie generis et alia in alia specie. Et ideo, sicut cum unitate formali generis in omnibus suis speciebus stat pluralitas differentiarum et esse specifici, ita etiam cum unitate illa genericae quidditatis stat pluralitas formalis ipsius esse existentiae.
- Dicitur ergo ad dubium, primo, quod genus multiplicatur in speciebus realiter et quantum ad esse quidditativum specierum, non autem multiplicatur formaliter et quantum ad esse quidditativum proprium. Licet enim natura generis in uno sit diversa realiter a natura generis in alio, non tamen est formaliter diversa: natura enim animalis in omnibus animalibus est substantia animata sensibilis.
Dicitur secundo, quod esse actualis existentiae generis non manet idem formaliter in omnibus: cum non dicat unam naturam ab omnibus per intellectum abstrahibilem, sed secundum quod per diversas differentias constituitur diversum susceptivum ipsius esse. Ita ratio actualis existentiae diversificatur simul cum eius reali diversitate.
Dicitur tertio quod, licet ista esse sint unum in aliqua communi ratione quam format intellectus, eo quod unum sint proportionalitate quadam, inquantum sicut se habet esse leonis ad leonem, ita esse equi ad equum, per hoc tamen non tollitur vis rationis. Semper enim ista propositio est vera, Illud quod est unum formaliter in multis, distinguitur formaliter ab eo quod in illis multiplicatur: alioquin idem esset unum et multa. Ergo, si quidditas generis in speciebus est una, esse autem in eisdem speciebus multa sunt (licet fortassis sint unum secundum aliquam rationem intellectus), ipsa generis quidditas ab esse formaliter distinguitur. — Nec valet dicere quod ipsum esse remanet unum in multis secundum rationem: quia, ut ostensum est, ex parte rei nihil est unum commune omnibus illis esse sicut omnibus animalibus est una natura communis per intellectum ab illis abstrahibilis.
Ex hoc autem ulterius sequitur quod etiam realiter distinguantur, ut ingeniose deducit Reverendissimus Cardinalis Sancti Sixti, in libro de Ente et Essentia 10: quia videlicet distinctio realis esse ab essentia est causa distinctionis formalis inter illa, sicut et identitas realis illorum est causa identitatis formalis. Nam valet, Essentia est idem realiter cum esse, Ergo non est ad aliquod genus determinata: quia essentia non mendicat esse in actu ab alio formaliter, natura autem generis limitatur per differentiam. Ergo est purum esse: quia esse non determinatum ad genus est purum esse. Ergo esse est de ratione eius: quia esse est de formali ratione puri esse. Ergo, a primo ad ultimum, essentia est idem realiter quod esse. Ergo essentia et esse sunt formaliter idem.
V. Quarto. Deus est suum esse. Ergo non collocatur in genere. — Probatur consequentia. Quia nihil posset esse genus ipsius nisi ens: eo quod unumquodque collocetur in genere per rationem suae quidditatis; ipsum autem esse non importatur nisi per ens. Sed ens non potest esse genus, ut dicitur III Metaph., text. 10 11. Ergo etc. — Quod autem ens non possit esse genus, probat ibidem Philosophus hac ratione. Omne genus per aliquam differentiam ad speciem contrahitur. De cuius ratione non est ipsum genus, sed est praeter illud quod intelligitur in ratione generis: quia, si genus esset de ratione differentiae, bis poneretur in definitione speciei. Sed nihil potest esse praeter id quod intelligitur per ens, si ens sit de intellectu eorum de quibus praedicatur. Ergo ens non potest esse genus.
Ad evidentiam huius propositionis, Unumquodque collocatur in genere per rationem suae quidditatis, sciendum quod, cum in re existente sit quidditas et esse, non habet aliquid quod reponatur in genere ratione ipsius esse, sed ratione quidditatis tantum, ex eo scilicet quod sua quidditas in genere potentialiter continetur et genus de ipsa essentialiter praedicatur. Unde, cum omne quod in genere continetur directe, sit species eius, contineri in genere ratione quidditatis nihil aliud est quam esse speciem generis per suam quidditatem; non autem per suum esse, ubi esse a quidditate distinguitur.
Advertendum etiam circa illam propositionem, Differentiam oportet esse praeter id quod intelligitur in ratione generis, quod illud quod intelligitur in ratione generis est ipsa generis quidditas et natura per eius definitionem significata. Ideo esse praeter id quod intelligitur in ratione generis est esse praeter essentiam generis et quidditatem. Hoc autem dupliciter esse potest. Uno modo, quia illud non ingreditur essentiam et quidditatem generis: et hoc non solum convenit differentiae, sed etiam speciei. Alio modo, quia nec ipsum ingreditur quidditatem generis, nec quidditas generis eius quidditatem ingreditur. Et sic intelligitur differentiam esse praeter quidditatem generis: alioquin bis poneretur in definitione speciei, semel per se et semel in differentia inclusum.
VI. Sed occurrit dubium 12. Quia ens hic accipi videtur secundum quod significat actualem existentiam: ut patet ex intentione Sancti Thomae volentis, si Deus sit in genere, oportere ut ens sit genus eius, quia quidditas Dei est esse, scilicet actualis existentiae, ens autem significat ipsum esse. Modo, falsum est quod ens taliter acceptum de omnibus essentialiter praedicetur, ut videtur supponere Sanctus Thomas, et nihil sit praeter entis rationem: nam, secundum ipsum, sic de solo Deo essentialiter praedicatur. Ens enim quod essentialiter praedicatur, est ens quod significat essentiam rei, quod etiam dividitur in decem praedicamenta, ut dicitur V Metaph.13: non autem ens quod significat esse. Ergo aut assumitur falsum: aut committitur fallacia aequivocationis, dum primo sumitur ens participialiter, posterius vero nominaliter.
VII. Pro solutione huius dubii, quia tota difficultas consistit circa significatum huius .termini ens, considerandum est quod, licet ens tam nominaliter quam participialiter sumptum importet esse, utroque enim modo ens significat quod habet esse; tamen aliter importatur per unum modum quam per alterum. Si enim participialiter sumatur, ut idem est absolute quod existens, esse importatur tanquam principale et formale significatum, eo quod est abstractum huius concreti ens; id autem quod habet esse importatur secundario, tanquam susceptivum esse; sicut album primo et formaliter importat albedinem, quod est eius abstractum, secundario autem importat subiectum, eo quod ipsam albedinem significet per modum alteri inhaerentis. — Si autem nominaliter sumatur, sic esse non est eius abstractum, sed essentia. Ideo principaliter eius significatum non est esse, sed essentia; esse autem importatur per ipsum tanquam id a quo nomen imponitur; sicut, si lapis dicatur esse quod offendit pedem, offensio pedis importatur secundario, tanquam id a quo imponitur nomen, essentia autem eius tanquam principale significatum. Patet autem hoc ex Sancto Thoma X Metaph., in expositione text. 8 14, ubi ait quod ens per decem praedicamenta divisum significat ipsas naturas decem generum, secundum quod sunt actu vel potentia.
- Dicitur ergo primo, quod ens divisum in decem praedicamenta est ens nominaliter sumptum, quod scilicet significat essentiam primo, tanquam rem significatam, et secundario esse, tanquam id a quo ipsum nomen imponitur. Dicitur secundo, quod hoc est quod de omnibus essentialiter praedicatur, et quod Philosophus probat non esse genus: non autem ens participialiter sumptum, cuius principale significatum est esse, tanquam eius abstractum.
Primum horum patet ex Sancto Thoma Ver., q. xxi, a. 4, ad 4, ubi loquitur, ut articulo primo illius quaestionis patet, de ente diviso in decem praedicamenta. Ibi enim, ponens regulam quod in formis generalibus recipitur praedicatio concreti de abstracto, inductive hoc ostendit, inquiens, Dicimus enim quod essentia est ens, et bonitas est bona, et unitas est una, et sic de aliis, ubi constat quod essentiam tanquam abstractum et primum ac formale significatum entis ponit. Articulo quoque primo, ad 1, inquit quod, cum ens dicatur absolute, bonum autem superaddat habitudinem causae finalis, ipsa essentia rei absolute considerata sufficit ad hoc quod per eam dicatur aliquid ens. In secundo quoque Quolibet, q. ii, a. 1 15, ponit ens, secundum quod significat rem cui convenit esse, significare essentiam rei et dividi in decem genera, licet, secundum quod significat esse, sit praedicatum accidentale, ut dat intelligere.
Secundum vero probatur, quia Sanctus Thomas tenet esse in omni creatura realiter ab essentia distingui, et quod in nullius creaturae ratione perfecte includitur, ut patet Ver., q. x, a. 12, et alibi. Sic enim patet quod id quod importat esse tanquam primarium significatum, non potest de creatura essentialiter praedicari; et consequenter non est illud ens de quo probat Philosophus quod non est genus hac ratione quia de omnibus praedicatur.
VIII. Sed huic determinationi videtur obstare, quia videtur Sanctus Thomas in Iª Part., q. v et vi, et Ver., q. xxi, velle quod bonum, quod etiam dividitur in decem praedicamenta, ut dicitur I Ethic.16, convertatur cum ente participialiter, non autem nominaliter sumpto. Quod patet ex duobus.
Primo, ex eo quod dicit quod, cum bonum et ens convertantur, sicut res est ens, ita est bona; sed non est ens per essentiam; ergo nec bona. In hoc enim processu oportet sumi ens participialiter: quia hoc est quod negatur convenire rei per essentiam, eo quod esse ab omni essentia creata realiter distinguatur. Ergo ens quod convertitur cum bono et dividitur in decem praedicamenta, est ens participialiter sumptum.
Secundo, ex eo quod inquit id quo res formaliter est bona, non esse ens. Quod dictum de ente nominaliter sumpto falsum est: quia esse actualis existentiae, quo res est ens et bona, est ens nominaliter.
- Ad haec dicitur primo, in communi, quod procedunt ex falso fundamento: scilicet quod ens, cum nominaliter sumitur, non dicat esse, sed tantum cum sumitur participialiter. Hoc enim falsissimum est: cum utroque modo, ut superius 17 diximus, significet id quod habet esse. Sed verum est quod, cum nominaliter sumitur, importat esse secundario et tanquam id a quo imponitur nomen; cum autem participialiter accipitur, dicit esse non tantum sicut id a quo nomen imponitur, sed etiam tanquam rem principaliter significatam; constat enim in doctrina Sancti Thomae id a quo nomen imponitur, et id cui imponitur, in aliquibus idem esse 18. Ex quo sequitur quod, nominaliter accipiendo ens, aliquid potest dici ens per participationem ratione significati secundarii et eius a quo nomen imponitur, licet ratione significati primarii non sit ens per participationem, sed per essentiam.
Attendendum autem quod non est idem dicere ens in actu secundum quod ens dividitur per ens in actu et ens in potentia, et ens participialiter sumptum. Quia ens actu quod dividit ens, primo et formaliter significat essentiam, sicut et ens quod dividitur: sed significat illam ut est sub esse actualis existentiae; per quod differt ab ente in potentia, quod significat essentiam absque esse actuali. Et ideo ens in actu secundario significat esse. Ens autem participialiter sumptum, quod idem est quod existens, ut dictum est 19, significat primo et formaliter ipsum esse; secundario autem ipsam essentiam cui convenit esse suo modo. Unde, licet velit Sanctus Thomas quod bonum convertatur cum ente in actu, non tamen vult quod convertatur cum ente participialiter sumpto, quantum ad significatum primum et formale. Et propterea assumptum in obiectionibus est falsum.
- Ad primam ipsius probationem dicitur quod illam rationem, ut adducitur, non ponit Sanctus Thomas: sed bene in Quaestt. de Ver., q. xxi, a. 5, ad 6, ait: Hoc modo essentia denominatur bona sicut et ens. Unde, sicut habet esse per participationem, ita et bona est per participationem. In hac autem ratione non dicitur essentia creata esse ens per participationem ratione primi et formalis significati, sed ratione connotati, sive ratione eius a quo nomen entis imponitur. Quia enim essentia creata habet esse distinctum a se et participatum, ens nominaliter sumptum ratione ipsius esse dicitur de illa per participationem. Et sic falsum est quod in illa ratione accipiatur ens participialiter, non nominaliter.
Ad secundam patet solutio ex ipsis Sancti Thomae verbis ibidem, ubi inquit 20 quod esse non dicitur ens per aliquod esse aliud, sed quia per ipsum res esse dicitur. Esse ergo non est ens sicut id quod habet esse, nominaliter etiam sumendo ens: sed sicut id quo aliquid habet esse. Ens enim nominaliter sumptum primo quidem dicitur id quod habet esse; secundario vero etiam et id quo aliquid est, ut patet Ver., eadem quaest., a. 4, ad 4, et Prima, q. vi, a. 3, ad 3.
IX. Ad dubium ergo principale 21 dicitur primo, quod accipitur ens secundum quod significat esse, non quidem tanquam principale significatum, sed tanquam id a quo imponitur nomen.. Et tale est ens nominaliter sumptum. Dicitur secundo, quod ad intentionem Sancti Thomae non requiritur quod ens alio modo significet esse quam diximus. Cum enim ens significet id cui convenit esse, et praedicet essentiam cuiuslibet rei; in Deo autem ipsa essentia sit idem realiter quod esse: nihil poterit esse genus eius nisi importet ipsum esse absolute et illimitate, aut primo aut secundario. Tale autem est ens etiam nominaliter sumptum: importat enim esse absolute secundario, et quidditatem principaliter. Et sic in Deo significat quidditatem quae est ipsum esse. Dicitur tertio, quod non est falsum, immo verum est quod ens quod significat esse tanquam id a quo nomen imponitur, essentialiter de rebus praedicetur, quantum ad suum primum et formale significatum. Sed bene falsum est quod ens participaliter sumptum, quod principaliter esse significat, essentialiter praedicetur, et quod nihil sit praeter eius rationem.
X. Sed remanent duo dubia. Primum est quia, si bonum convertitur cum ente nominaliter sumpto; et dividitur bonum in decem praedicamenta ut est idem cum ente, ut dicitur Prima, q. v, a. ult., ad 1; oportet ut bonum convertatur cum ente diviso per actum et potentiam, quia illud est quod dividitur in decem praedicamenta; non autem cum ente in actu tantum. Huius autem oppositum est dictum 22.
Respondetur ad hoc quod, sicut ens commune actui et potentiae dividitur in decem praedicamenta, ita et ens in actu. Unde non solum ens dividitur in potentiam et actum, sed et quodlibet genus entis: quia in quolibet genere aliquid est ut potentia, et aliquid ut actus. Unde ens in potentia dividitur in decem praedicamenta, et similiter ens in actu. Aliqua enim est potentia de genere substantiae, et aliqua de genere qualitatis, et sic de aliis: et similiter aliquis actus est de genere substantiae, et aliquis de genere qualitatis, et sic de aliis. Patet haec ex iis quae habentur a Commentatore, III Phys., comm. 9. Negatur ergo ista consequentia: Bonum ut est idem cum ente dividitur in decem praedicamenta, Ergo convertitur cum ente diviso per actum et potentiam, non autem cum ente in actu. Ratio est, quia non solum ens commune dividitur in decem praedicamenta, sed etiam ens in actu et ens in potentia.
XI. Secundum dubium est: Si bonum convertitur cum ente nominaliter sumpto conversione essentiali, — de hac enim intelligit Sanctus Thomas ista esse convertibilia, cum ponat ipsa esse idem realiter, et bonum addere supra ens tantum respectum rationis — sequitur quod bonitas et essentia rei sint idem realiter. Sed inquit Sanctus Thomas Prima, q. vi, a. 3, ad 3, quod bonitas rei creatae non est ipsa eius essentia. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis. Si enim bonitas, quae est formale significatum boni, non est idem cum essentia, quae est formale significatum entis, sequitur quod bonum addit aliquid reale ad ens. Et sic non convertuntur essentialiter.
- Ad huius evidentiam considerandum est primo, quod aliud est dicere ens absolute, et aliud dicere ens in actu. Ens enim absolute sumptum significat tantum essentiam tanquam id cui nomen imponitur; esse vero significat tanquam id a quo imponitur nomen. Ens vero in actu non significat tantum essentiam, sed etiam ipsum esse. Unde entitas in actu, quae est formale significatum entis in actu, dicit essentiam primo, et secundario connotat esse, non tantum ut a quo nomen imponitur, sed etiam ut actualitatem essentiae.
Considerandum secundo quod, cum bonum et ens actu sint essentialiter convertibilia, oportet ut, sicut ens actu significat formaliter essentiam et esse, ita etiam bonum illa significet. Et similiter oportet quod bonitas, quae est formale significatum boni, illa duo includat, sicut ab entitate in actu includuntur. Et sic bonitas non dicit tantum essentiam rei, neque tantum esse, sed essentiam sub esse.
Considerandum tertio quod, sicut ens actu significat essentiam tanquam fundamentum essendi, esse autem tanquam actualitatem essendi et tanquam complementum entitatis in actu, ita bonum significat essentiam tanquam bonitatem fundamentalem, esse vero tanquam bonitatem completivam et determinativam.
- Ad dubium ergo dicitur primo, quod supponit duo falsa. Unum est quod idem sit dicere ens absolute, et ens in actu. — Alterum, quod entis in actu, cum quo convertitur bonum, formale significatum sit tantum essentia: cum tamen, ut dictum est, illud includat essentiam et esse.
Dicitur secundo, quod consequentia est falsa, de omnimoda identitate loquendo. — Ad probationem, negatur assumptum. — Ad cuius probationem dicitur quod essentia non est totale significatum entis in actu, sed essentia cum esse. Et ideo non sequitur quod bonum addat aliquid reale supra ens actu quantum ad eius totale significatum, sed tantum quantum ad significatum eius partiale. Hoc autem non est inconveniens: sic enim et ipsum ens actu addit supra essentiam; quia non solum dicit essentiam, sed etiam esse. — Non sequitur etiam quod non convertatur essentialiter cum ente in actu: sed quod non convertatur cum partiali eius significato.
Dicitur tertio, quod dictum Sancti Thomae habet veritatem dupliciter. Primo, de bonitate totali et completa. Talis enim, cum includat essentiam et esse, non est idem omnino cum essentia rei, licet sit aliquo modo idem: sicut plura includens est idem cum unoquoque illorum quae includit, addens tamen aliquid supra ipsum. — Secundo, de bonitate completiva, et terminativa. Talis enim non est idem quod essentia: quia talis bonitas est esse; in creaturis autem esse et essentia distinguuntur. Quod autem saepe dicit Sanctus Thomas 23 bonitatem rei esse actum essendi, intelligitur non de completa et totali bonitate, sed de bonitate completiva et terminativa.
XII. Circa hoc dictum conditionale, Si ens sit de intellectu eorum de quibus praedicatur, advertendum quod non ideo conditionaliter loquitur Sanctus Thomas quasi dubium apud ipsum sit quod ens sit de intellectu sive de essentia eorum de quibus praedicatur: tenet enim ipse in aliis locis, ut attulimus 24, ens essentias rerum significare. Sed eo modo loquendi utitur ad tollendam calumniam qua aliquis negaret ens essentialiter praedicari. Quasi diceret: Cum ens sit universalissimum de omnibus praedicatum, nihil potest esse quod non accipiat in sua ratione ens, nisi aliquis vellet negare ens essentialiter de rebus praedicari: quod esset manifeste falsum.
- Sed tunc occurrit dubium. Si ens est de intellectu eorum de quibus praedicatur, ergo ens in rerum definitionibus ponetur: cum in definitione cuiuslibet rei ponatur quidquid est de intellectu eius. Cuius tamen oppositum dicit Philosophus, VIII Metaph., text. 16 25.
Respondetur quod, cum definitio detur ad distinguendum unum de altero, illud solum ponitur in rei definitione per quod definitum aliquam ab aliis habet distinctionem. Hoc autem solum est genus et differentia, quae aliquid determinatum dicunt: non autem ens, in quo omnia conveniunt. Ideo propositionem Aristotelis glossat Sanctus Thomas 26 quod ens non ponitur in definitione tanquam genus. Sed de hoc plenius scripsi in annotationibus Secundi Posteriorum.
Quod autem assumitur, quoniam omne quod est de intellectu alicuius, ponitur in eius definitione: — dicitur quod est verum dumtaxat de eo quod ponit aliquem determinatum eius gradum, quo ab aliis distinguitur. Tale autem non est ens. Ideo non oportet ut in rerum definitione ponatur.
Tenet autem Scotus, I Sent., d. III, q. III, quod ens non praedicatur de ultimis differentiis formaliter, sed tantum identice. Sed hoc est in metaphysica disputandum.
XIII. Quantum ad secundum 27, duo deducit corollaria. Primum, quod Deus definiri non potest: cum omnis definitio ex genere et differentiis constet; Deus autem non sit in genere.
Secundum, quod demonstratio non potest de ipso fieri nisi per effectum: quia principium sive medium demonstrationis est definitio rei de qua fit demonstratio. Cum ergo Dei nulla sit definitio, sequitur eius nullam demonstrationem esse.
- Circa secundum corollarium et eius rationem dubitatur. Si namque idcirco non potest demonstratio esse de Deo quia ipsius non est definitio, sequitur quod de ente non poterit esse demonstratio, neque de substantia, neque de quocumque alio genere generalissimo. Et consequenter metaphysica, quae tractat de ente et substantia, et mathematica, quae de quantitate tractat, non erunt scientiae. — Patet sequela. Quia nullum istorum habet definitionem ex genere et differentia compositam: cum nullum genus supra se habeant.
Ad huius evidentiam, considerandum est quod dupliciter loqui possumus de demonstratione a priori. Uno modo, de ea cuius medium est vere et realiter causa inhaerentiae passionis ad subiectum de quo demonstratur. Alio modo, de ea cuius medium non est vere et realiter causa passionis, sed est tantum medium secundum rationem, inquantum dicit rationem quandam priorem ratione eius quod accipitur ut passio, et est ratio ut talis passio insit subiecto. Prima demonstratio requirit ut medium sit vera definitio constans ex genere et differentia: quia passionis determinatae vera causa est quidditas et essentia rei sub genere, quae per veram definitionem significatur; nam proprietates generis non substantis alii generi non sunt a natura illius generis realiter causatae, cum generi non conveniat esse nisi secundum quod per differentias limitatur ad speciem. — Secunda autem demonstratio non requirit pro medio veram definitionem, sed sufficit ut sit aliqua conceptio intellectus prior ordine quodam essentiali ratione passionis, et complete explicans naturam subiecti.
Dicitur ergo primo, quod de Deo nullo modo potest esse demonstratio primo modo accepta: cum in Deo nihil sit vere causatum. Et hoc convenienter probatum est per hoc quod Deus definitionem non habet.
Dicitur secundo, quod utique neque entis neque generum generalissimorum est demonstratio isto modo: propter eandem rationem.
Dicitur tertio, quod non sequitur metaphysicam et mathematicam non esse scientias. Quia, licet per primum genus demonstrationis non possit aliquid de ente et generalissimis generibus demonstrari, potest tamen de ipsis aliquid demonstrari per secundum demonstrationis genus. Nam, licet ista non habeant definitionem, habent tamen, ut inquit Sanctus Thomas V Metaph., l. 4 28, quandam simplicem conceptionem intellectus, quae ratio dici potest.
Dicitur quarto, quod neque etiam secundo modo potest esse de Deo demonstratio perfecto modo, neque quoad nos neque secundum se. Quia nos habere non possumus rationem aliquam intellectus quae perfecte explicet quidditatem Dei. Et Dei secundum se est una ratio sola: eo quod omnia quae in ipso sunt, absolute dicta, sint de ipsius ratione; et sic non oportet ex parte rei distinguere rationem pertinentem ad Dei quidditatem, et rationem pertinentem ad passionem, ut una ratio demonstretur et alia sit medium demonstrationis. Et ideo inquit Sanctus Thomas quod de ipso non potest esse demonstratio nisi per effectum.
XIV. Quantum ad tertium 29, removet tale dubium. Posset enim aliquis dicere quod, quamvis substantia quae est genus non conveniat Deo quantum ad id a quo imponitur nomen, quod est accidentibus substare, quantum tamen ad rem significatam Deo convenit: est enim Deus ens per se, quae est ratio substantiae.
Respondet autem quod ens per se non est in definitione substantiae quae est genus. Ex eo enim quod dicitur ens, non potest esse genus: cum ens genus esse non possit. Nec ex eo quod dicitur per se: quia illud negationem dicit, scilicet non esse in alio; negatio autem non potest rationem generis habere, quia sic genus non diceret quid est res, sed quid non est. Sed ratio substantiae est quod sit res cui convenit esse non in subiecto. Et cum nomen rei a quidditate imponatur, sicut nomen entis ab esse, in ratione substantiae intelligitur quod habeat quidditatem cui conveniat esse non in alio, tanquam videlicet aliquid distinctum a quidditate. Non ergo substantia quae est genus convenit Deo: cum eius ratio sibi non conveniat; non enim Deus habet quidditatem quae sit alia ab esse. Negaturque quod esse ens per se sit ratio substantiae, ut assumebatur.
Circa hoc quod inquit Sanctus Thomas, quoniam in definitione substantiae non est ens per se, sciendum quod quidam Thomistarum sic intelligunt haec verba quasi velit dicere quod ens non cadat in conceptu substantiae quae est genus. Sed ista interpretatio non vadit ad mentem Sancti Thomae. Non enim inquit absolute quod ens non ponatur in definitione substantiae, sed quod hoc totum, ens per se, non ponitur in definitione substantiae, idest, non est substantiae definitio, quia a nulla parte illius rationis posset substantia rationem generis habere. Sed eius definitio sive ratio, secundum Avicennam 30, est hoc quod dico, Res cui debetur esse non in alio. Secundum quam potest sibi ratio generis convenire: cum exprimat aliquem specialem modum entis positivum.