Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Secunda conclusio est : Non quicquid de Deo et aliis rebus praedicatur, secundum puram aequivocationem dicitur, sicut scilicet ea quae dicuntur a casu aequivoca.

Advertendum autem quod pura aequivoca hic accipit Sanctus Thomas ut distinguuntur ab analogis. Quia et ipsa analoga aequivoca sunt: sed tamen, quia inter se habent quandam proportionis unitatem, ideo non dicuntur pure aequivoca, idest, habentia diversas omnino rationes, quae etiam dicuntur aequivoca a casu, eo quod nomen impositum sit a diversis ad diversa significandum non ex aliqua similitudine unius ad alterum, sed quia sic accidit; sed dicuntur aequivoca a consilio, quia important unum ex aliqua similitudine ad alterum. Impositor enim nominis, eo quod inter illa quandam proportionem consideravit, ideo illa eodem nominavit nomine: unum tamen in ordine ad alterum, et secundum quod unum in alterius includitur ratione.

I. Probatur autem conclusio primo. Quia in aequivocis a casu nullus ordo aut respectus ad alterum consideratur, sed omnino per accidens est quod idem nomen diversis attribuatur: cum nomen impositum uni non significet ipsum habere ordinem ad alterum. Sed in nominibus dictis de Deo et creaturis consideratur ordo causae et causati. Ergo etc.

Advertendum quod in nominibus dictis de Deo et creaturis consideratur ordo causae et causati, non quod talis ordo formaliter per ipsa nomina importetur, alioquin omnia essent nomina relativa: sed quia important fundamenta ordinis causae et causati; et ex consideratione ordinis huiusmodi, dum consideratum est hanc perfectionem a Deo sicut a causa dependere, et idcirco esse aliquid in Deo per quod inter ea sit similitudo, et maxime cum nullam importet imperfectionem ex differentiali conceptu, idem nomen et Deo et creaturae est impositum. Unde quod videtur velle Sanctus Thomas in hac ratione, nomen analogum significare unum habere ordinem ad alterum, intelligitur aut formaliter aut fundamentaliter: quia in aliquibus formaliter importatur, in aliquibus autem tantum fundamentaliter, ut in sequenti capitulo demonstrabitur . Hoc tamen omnibus commune est, quod ex consideratione talis ordinis idem nomen utrique analogatorum est impositum: ut possit dici quod habitudo causae ad causatum sit id a quo nomen imponitur, non autem id cui imponitur tanquam rei per nomen significatae. — Hoc dixerim secundum unum modum exponendi dicta Sancti Thomae, et aliorum opinionibus adhaerendo. In sequenti autem capitulo ostendetur alius modus forte convenientior.

II. Secundo. Rerum est aliquis modus similitudinis ad Deum. Ergo non dicitur nomen de Deo et creaturis pure aequivoce. — Probatur consequentia. Quia ubi est pura aequivocatio, nulla similitudo in rebus attenditur.

Adverte quod inter pura aequivocata nulla est similitudo, quae scilicet per nomen aequivocum importetur, tanquam id a quo est nomen impositum. Sed bene similitudo aliqua inter ipsa absolute esse potest.

III. Tertio. Ex iis quae in aliis rebus inveniuntur, in divinorum cognitionem devenimus. Ergo inter illa non est pura aequivocatio. — Probatur consequentia. Quia quando unum de pluribus secundum puram aequivocationem dicitur, ex uno eorum non possumus duci in cognitionem alterius: cum rerum cognitio non ex vocibus, sed ex nominis ratione dependeat.

Advertendum hic quoque quod absolute quidem unum aequivocatorum potest in alterius ducere cognitionem, inquantum in aliquo alio similia esse possunt. Sed formaliter loquendo, accipiendo aequivoca ut aequivoca sunt, ut scilicet illis solum nomen est commune, unum non potest in alterius notitiam ducere. Si enim duo sint homines qui a casu dicantur Sortes, ex cognitione unius eorum inquantum est Sortes, non potest in alterius notitiam deveniri ex eo quod etiam ipse dicatur Sortes: cum in nullo excepto nomine ut sic, conveniant; ex solis autem vocibus rei non habeatur cognitio, neque aliquid realiter rei conveniat ex sola nominatione.

IV. Quarto. Sequeretur nullam argumentationem fieri posse procedendo ex creaturis ad Deum. — Probatur consequentia. Quia nominis aequivocatio processum argumentationis impedit.

Considerandum quod in omni argumentatione oportet extrema in uno medio convenire et unita esse. Hoc autem ex nominis aequivocatione tollitur. Si enim dixero, Omnis canis latrat, Caeleste sidus est canis, Ergo latrat, patet extrema non uniri in medio: cum nomen assumptum pro medio in alia significatione accipiatur in maiori, et in alia in minori. Similiter, si dicerem, Omnis sapiens considerat altissimas causas, Deus est sapiens, Ergo considerat altissimas causas, si sapiens pure aequivoce dicatur, in alia significatione accipietur in maiori et in alia in minori, et sic non erit unio extremorum in medio.

V. Ultimo. Sequeretur quod frustra diceretur aut probaretur aliquid de Deo. — Probatur consequentia. Quia nihil per illa nomina aequivoca intelligeremus de Deo: cum significationes nominum illorum sint nobis notae solum secundum quod de creaturis dicuntur; scilicet, aut simpliciter aut proportionaliter; idest, inquantum significant aut perfectionem creaturae, aut aliquid ad creaturae perfectionem proportionem habens. Frustra autem aliquod nomen de aliquo praedicatur nisi per illud nomen aliquid de eo intelligamus.

Si dicatur quod per illa nomina cognoscimus de Deo solum quod non est; ut, verbi gratia, dicatur vivens quia non est de genere rerum inanimatarum: — oportebit saltem quod vivens de Deo et creaturis dictum conveniat in negatione inanimati. Et sic non erit pure aequivocum.

Notandum quod aliqui dixerunt, ut recitat Sanctus Thomas Prima Parte, q. xiii, a. 2, et Potentia, q. vii, a. 5, nomina dicta de Deo per modum negationis de Deo dici: ut vivens quia non est inanimatus, et sic de aliis. Sed illud reprobatur ibidem. Tum quia sic omne nomen formaliter diceretur de Deo: eo quod nullum nomen sit per quod non removeatur aliquis modus qui Deo non competit. Tum quia, cum omnis negatio per affirmativam probetur, non posset intellectus aliquid de Deo negare nisi aliquid de ipso affirmative cognosceret. Hanc ergo positionem non acceptat hoc loco Sanctus Thomas: sed, ea etiam admissa, vult habere quod nomina non pure aequivoce de Deo et creaturis dicantur.

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work