Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Quantum ad secundum 1, ponitur haec conclusio: Necessarium est homini divinitus credenda proponi quae humanam rationem excedunt. Sed antequam probetur, inducitur ratio ad oppositum, quae ab aliquibus induci posset 2. Divina enim sapientia unicuique providet secundum modum suae naturae. Ergo non videtur necessarium homini dari aliquid supra facultatem naturae.
Tum conclusionem probat quatuor rationibus. Sed advertendum pro conclusione quod, cum necessarium ad finem dupliciter dicatur, secundum Aristotelem, V Metaph. 3, scilicet simpliciter, et quantum ad bene esse; de utroque necessario intelligitur conclusio. Unde prima ratio de necessario simpliciter probat; aliae vero quantum ad bene esse.
I. Prima ergo ratio est ista. Homines per divinam providentiam ad altius bonum ordinantur quam experiri in praesenti vita humana fragilitas possit. Ergo oportuit nos evocari in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti vita possit attingere. — Antecedens inferius probabitur, in tertio libro. — Consequentia probatur. Quia nullus desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei praecognitum. Cum ergo homo habeat studio et desiderio tendere in id ad quod per divinam providentiam ordinatur, necesse est ut illud praecognoscat.
Confirmatur primo haec ratio ex comparatione Veteris et Novae Legis. Quia enim in Christiana religione bona spiritualia et aeterna promittuntur, in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur: in Veteri autem Lege, quia temporalia promittebantur, pauca proposita sunt quae humanam excederent rationem.
Confirmatur secundo ex philosophorum legibus. Volentes enim philosophi homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducere, ostenderunt esse alia bona sensibilibus iis potiora, quorum gustu multo suavius delectantur qui activis aut contemplativis virtutibus vacant.
- Pro ista ratione, advertendum quod desiderium aliquando accipitur pro actu appetitus sensitivi vel rationalis tendentis in non habitum; aliquando vero pro appetitu et inclinatione quacumque ad aliquid, etiam si consequatur formam naturalem. Quod ergo dicitur neminem ferri desiderio nisi in praecognitum, intelligendum est de desiderio qui est actus elicitus appetitus, non autem de inclinatione consequente formam naturalem: quia, etsi etiam tale desiderium consequatur aliquam cognitionem, eo quod opus naturae sit opus intelligentiae, ut dicitur II Physic. 4, non tamen consequitur cognitionem ipsius appetentis naturaliter.
Sed videtur haec ratio Sancti Thomae non concludere: nam oppositum consequentis videtur stare cum antecedente. Potest enim aliquid esse naturaliter a nobis cognitum, et tamen illud consequi propria virtute non poterimus: sicut, licet aliquis naturaliter cognoscat imperii naturam, tamen propriis viribus imperator esse non poterit.
Respondetur quod vis rationis non stat in hoc quod ideo sit nobis necessaria cognitio supernaturalis quia ad finem quem propria virtute adipisci non possumus ordinemur: sed quia ordinamur ad finem quem neque assequi neque cognoscere possumus naturali facultate, iuxta illud Isai. LXIV 5, Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Sic autem non stat oppositum consequentis cum antecedente. Non enim stant simul quod non elevetur intellectus ad id quod est supra naturam suam, et tamen ordinetur homo ad id quod naturaliter cognosci non potest. Si enim starent simul, tunc aliquid desiderio et studio moveretur in incognitum: neque enim naturaliter neque supernaturaliter cognosceret finem.
- Pro prima confirmatione, advertendum primo, ut habetur Iª IIᵃᵉ, q. cvii, a. 1, quod Lex Vetus et Nova non sic distinguuntur quasi ad diversos fines ordinentur, Vetus ad temporalia, Nova ad spiritualia bona: sed quia, cum habeant eundem finem, scilicet ut homines subdantur Deo, Nova propinquius ordinat ad hunc finem, Vetus autem remotius, et comparantur ad invicem sicut imperfectum et perfectum. Vetus enim, quia dabatur imperfectis et nondum gratiam consecutis, homines ad observantiam divinorum praeceptorum timore poenarum et promissione temporalium bonorum inducebat: Nova vero, quae perfectis et iam gratiam et fidem per baptismum consecutis datur, inducit homines ad virtutem ex ipso bono virtutis, et praecipue caritatis. Quod vero dicitur Christianam religionem promittere spiritualia, Veterem autem Legem temporalia, non est intelligendum quasi homines Veteris Legis temporalia bona pro fine haberent, homines vero Novae Legis spiritualia: sed quia per temporalia illi, utpote imperfecti, inducebantur in Dei amorem et in spiritualia; nos autem, perfectionem gratiae habentes, ex ipsa spiritualium rerum consideratione secundum se ad virtutem, et praecipue caritatem, movemur.
Advertendum secundo, quod licet sit una fides modernorum et antiquorum, ut ponit Sanctus Thomas Verit. q. xiv, a. 12, tamen plura tenentur homines tempore gratiae explicite credere quam in tempore Legis scriptae, ut ibidem inquit art. 11. Quod ergo hic dicitur, quia nobis plurima supra humanum sensum proponuntur, pauca autem hominibus Veteris Legis, intelligendum est, explicite: quia implicite antiqui omnia credebant quae nos credimus, ut vult Sanctus Thomas loco praeallegato 6.
- Pro secunda confirmatione, advertendum primo, ut habetur IIª IIᵃᵉ, q. clxxix et clxxxi, quod virtutum quaedam sunt contemplativae vitae, sicut virtutes intellectum speculativum perficientes, cuiusmodi est sapientia: habet enim pro fine vita contemplativa veritatis contemplationem. Quaedam autem sunt vitae activae, cuiusmodi sunt morales virtutes, quae ordinantur ad operandum: nam vitae activae finis est exterior operatio.
Advertendum secundo, quod licet spiritualibus delectationibus sensibiles sint quoad nos vehementiores, quia sensibilia nobis magis nota sunt, et cum corporali transmutatione huiusmodi delectationes fiunt, et quia contra corporales molestias appetuntur; spirituales tamen secundum se maiores sunt, ut dicitur Iª IIᵃᵉ, q. xxxi, a. 5, et IV Sent., d. xlix, q. iii, a. 5, quia spiritualis perfectio corporali nobilior est, et naturae rationali melior, atque ob alias causas quas Sanctus Thomas illis in locis adducit. Propter hoc ergo inquit hoc loco spiritualium rerum gustu eos qui activis vel contemplativis vacant, delectari: quia delectationes quas contemplativae vitae deservientes, quae in contemplatione veritatis sistit, aut etiam activae, quae ad exercitium virtutum moralium deputatur, experiuntur, longe meliores simpliciter et secundum sui naturam sunt quam quaecumque corporeae et sensibiles voluptates.
II. Secunda ratio est. Veriorem de Deo cognitionem habemus ex eo quod huiusmodi veritatem habemus per fidem. Ergo hoc nobis utile est. — Probatur antecedens. Tunc vere de Deo cognitionem habemus cum ipsum esse credimus supra omne quod de ipso possumus cogitare: cum naturalem hominis facultatem natura divina excedat. Sed per hoc quod homini aliqua divina humanam rationem excedentia proponuntur, firmatur in nobis opinio quod Deus sit aliquid supra omne quod possumus cogitare. Ergo etc.
Attendendum quod, quia divinam essentiam secundum quod in se est videre non possumus, nec ipsum Deum quidditative cognoscimus; quaecumque praedicata illi attribuerimus, ea a divina perfectione quam maxime deficiunt, eo quod Deus aliquid excellentius sit. Unde qui opinaretur esse in Deo eam dumtaxat perfectionem quae naturaliter de ipso investigari potest, deciperetur, volens divinam naturam creato intellectui adaequare. Quod si eum excellentiorem esse omnibus quae de ipso naturali investigatione cognoscimus existimaverit, veriorem habet cognitionem, utpote ad eius naturam propius sua accedens cognitione. Ad hoc autem cognoscendum iuvat nos aliquorum divinorum revelatio quae nullus unquam suo ingenio potuit investigare.
III. Tertia ratio. Reprimitur ob hoc humana praesumptio, quae erroris est mater. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quoniam sunt quidam tantum de suo ingenio praesumentes ut illud tantum de Deo verum esse putent quod eis videtur, falsum autem quod eis non videtur. Reprimitur autem haec temeritas, dum aliqua ab infallibili veritate proponuntur quae intellectum eorum excedunt.
Quarta ratio. Multum perfectionis humanae rationi acquiritur ex talium qualicumque cognitione et fide. Ergo etc. — Probatur antecedens ex auctoritate Aristotelis X Ethic., contra Simonidem dicentis debere hominem se ad immortalia et divina quantum potest trahere; et XI de Animal., quod modicum de substantiis superioribus perceptum est magis amatum et desideratum omni cognitione quam de substantiis inferioribus habemus; et II Caeli, quod, cum de corporibus caelestibus quaestiones solvi possint parva et topica solutione, contingit auditori ut vehemens sit gaudium eius. Ex iis enim habetur quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam animae perfectionem confert.
IV. Attendendum quod rationem ad oppositum in principio capituli factam Sanctus Thomas non solvit, sed solutam relinquit ex dictis. Negatur enim consequentia. Quia enim natura hominis per divinam providentiam est ad supernaturalem finem ordinata, ideo divina providentia providit sibi de supernaturali cognitione, sicut ad consequendum naturalem finem de principiis naturalibus providit.
V. Scotus, I qu. Prologi I Sent., nobiscum convenit in duobus: primo, quod necessarium est nobis aliquam notitiam supernaturaliter tradi; secundo, quod finis ad quem natura humana est ordinata, scilicet Deus per essentiam visus, a nobis pro statu isto non est naturaliter cognoscibilis. In hoc autem discordat, quia ponit finem illum naturalem esse, licet supernaturaliter adipiscendum. Sanctus Thomas autem, in prima ratione huius capituli et alibi 7, tenet ultimum finem hominis, qui est Deus, et supernaturalem esse, et supernaturaliter acquirendum.
Probat autem dictum suum Scotus primo, auctoritate Augustini, I lib. de Praed. Sanct., c. v, ubi ait: Proinde posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum: habere autem fidem, quemadmodum habere caritatem, gratiae est fidelium. Igitur posse habere fidem et caritatem naturaliter convenit homini. Ergo et posse habere finem ad quem fides caritasque disponit.
Secundo. Homo naturaliter istum finem quem dicis supernaturalem, appetit. Igitur ad istum naturaliter ordinatur. Et per consequens est naturalis finis.
-
Sed contra hanc positionem Scoti, quantum ad id in quo discordat a Sancto Thoma, arguitur sic. Si Deus esset finis naturalis, idest in quem natura inclinat, sed supernaturaliter acquirendus, sequeretur quod natura inclinaret suum subiectum ad aliquod ad quod esset impossibile ut perduceret. Hoc autem in omnibus naturis videtur falsum. Et etiam repugnat rationi: tunc enim naturalis appetitus esset frustra in natura, quia nullo modo posset per naturam adimpleri. Ergo etc.
-
Sed circa hoc dubium occurrit. Videtur enim Sanctus Thomas sentire cum Scoto, super Boet. Trin., q. ult., a. ult., ad ult. 8 Ibi enim ait quod, quamvis homo inclinetur naturaliter in finem ultimum, non potest tamen naturaliter illum consequi, sed solum per gratiam.
Respondetur quod aliter accipit Scotus naturalem inclinationem et finem naturalem, et aliter Sanctus Thomas. Ipse enim Scotus accipit naturalem inclinationem pro inclinatione mere naturali consequente naturam et excludente cognitionem, quae non est actus elicitus, ut patet per ipsum Quarto, d. XLIX, q. x. Item ipse loquitur de fine ultimo materialiter, scilicet de eo in quo invenitur ratio ultimi finis. Sanctus Thomas autem per naturalem inclinationem intelligit non inclinationem naturae oppositam inclinationi quae sequitur cognitionem, sed actum elicitum a voluntate qui est naturalis et determinatus quantum ad specificationem actus, non autem quantum ad exercitium. Item loquitur de ultimo fine in generali et sub communi ratione ultimi finis et beatitudinis, ut inferius declarabitur. Et est sensus verborum eius quod, si proponatur voluntati ultimus finis et beatitudo in communi, voluntas quidem potest elicere et non elicere actum circa illud obiectum, sed si eliciat actum circa illud, ille actus erit prosecutio, et non potest voluntas tale obiectum refugere, licet homo non possit ad illud bonum propria virtute pervenire. Non est autem inconveniens quod homo in aliquid inclinetur per actum voluntatis naturalem modo dicto, et tamen illud non possit virtute propria adipisci: quia licet ad illud virtus naturalis non sufficiat, proponitur tamen voluntati sub ratione appetibilis ex omni parte et nullum habentis boni defectum, ex quo habet voluntas ut non possit illud respuere. Sed bene est inconveniens ut aliquid appetatur naturaliter appetitu qui est sola naturae inclinatio, et tamen homo ad illud non possit aliqua virtute naturali pervenire: quia natura secundum se non habet inclinationem nisi infra naturae limites.
- Argumenta autem Scoti non cogunt. Quod enim inquit Augustinus posse habere fidem esse naturae hominum, non ideo dicitur quoniam in homine sit potentia naturalis ad fidem et caritatem finemque supernaturalem: sed quia in natura et substantia hominis est potentia obedientialis ad illa, potentiaque logica, quae est non-repugnantia. Non enim repugnat naturae hominis habere fidem et caritatem, sicut naturae lapidis. Immo hominis naturae data est capacitas ad ea quibus homo possit ad finem supernaturalem pervenire: ut haberi potest ex iis quae dicuntur Verit. q. XIV, a. 10, ad 1. Unde sensus Augustini est quod in natura hominum est capacitas et aptitudo ad fidem et caritatem, quae in aliis naturis materialibus non invenitur.
Ad secundum, negatur antecedens, si simpliciter accipiatur homo quantum ad naturalia. Non enim naturaliter appetit homo, in sua natura consideratus, visionem divinae essentiae ut est summum bonum et ultimus finis ad quae natura intellectualis est per divinam providentiam ordinata: — sic enim nunc de visione divinae essentiae loquimur. Si autem accipiatur homo ut informatus revelatione divina et fide quod ultimus eius finis et summum eius bonum sit divinae essentiae visio clara et perfecta, sic illam naturaliter appetit, sicut et summum bonum in universali. Sed tunc negatur consequentia, scilicet, Ergo est naturalis, ad modum quo loquimur hic de naturali, de eo scilicet fine qui naturae proportionatur, et cuius est capacitas naturalis, atque in quem propriis viribus naturae potest perveniri: sic enim dicitur aliquid naturale apud philosophos, nisi abuti vocabulis voluerimus.