Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Igitur adversus gentes volens tractatum edere Sanctus Thomas praemittit prooemium novem capitibus distinctum. In quo tria principaliter facit: primo enim suum propositum manifestat; secundo, modum manifestandae veritatis quam intendit ostendit, cap. III; tertio, ordinem procedendi in hoc opere tradit, cap. IX. — Circa primum duo facit: primo, praemittit quale sit sapientis officium; secundo, quid in hoc libro intendat deducit ex praemissis, cap. II.
I. Quantum igitur ad primum, quinque ponit conclusiones. Quarum prima est: Ad sapientem pertinet considerare finem. Probatur. Sapientes dicuntur qui res recte ordinant et eas bene gubernant. Sed omnium ordinandorum ad finem gubernationis et ordinis regulam ex fine sumi necesse est. Ergo sapientis est considerare finem.
Maior probatur. Tum ex usu multitudinis, quem in rebus nominandis sequendum Philosophus censet, II Top. c. I: obtinuit enim ut tales sapientes dicantur. — Tum auctoritate Aristotelis, I Metaph., ponentis quod sapientis est ordinare.
Minor vero probatur dupliciter. Primo. Tunc unaquaeque res optime disponitur cum ad finem suum convenienter ordinatur: cum finis uniuscuiusque sit bonum. Supple: Unumquodque autem optime disponitur cum convenienter ordinatur ad bonum, quod est sua ultima perfectio. Ergo etc. — Secundo. In artibus videmus unam esse alterius gubernativam et quasi principalem, ad quam pertinet eius finis. Patet in medicinali, quae arti pigmentariae principatur: sanitas enim, circa quam versatur, est finis omnium pigmentorum. Patet etiam in arte gubernatoria navis respectu navifactivae, et in militari respectu equestris et omnis bellici apparatus. Quae omnes architectonicae nominantur, quasi principales artes: et earum artifices, qui architectores vocantur, nomen sibi vindicant sapientum.
Circa primam probationem maioris, advertendum quod sapiens proprie dicitur qui de difficillimis et altissimis causis per certitudinem considerat, ut patet ex Aristotele, I Metaph. et VI Ethic.: sicque philosophi utuntur nomine sapientis. At quia ex hac ratione aliae conditiones sapientis consequuntur, de quibus I Metaph.1 Aristoteles facit mentionem, inter quas una est recte ordinare et bene gubernare, ideo hanc multitudo intuita in sapiente esse, nomen transtulit sapientis ad unumquemque recte res ordinantem; quem etiam prudentem dicere possumus, iuxta illud Prov. x2, Sapientia est viro prudentia. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod usus multitudinis obtinuit ut tales sapientes dicantur: quasi dicat, Ista non est apud philosophos completa sapientis acceptio, sed apud multitudinem et vulgus.
II. Secunda conclusio est: Ad sapientem simpliciter pertinet considerare finem universi. Probatur dupliciter. Primo. Praedicti artifices singularium quarundam rerum fines pertractantes, quia ad finem universalem non pertingunt, non dicuntur simpliciter sapientes, sed sapientes huius vel illius rei: iuxta illud I Cor. III, Ut sapiens architector fundamentum posui. Ergo illi soli nomen simpliciter sapientis reservatur cuius consideratio circa finem universi versatur.
Secundo. Sapientis simpliciter, secundum Philosophum, I Metaph. et VI Ethic., est altissimas causas considerare. Sed finis universi est causa altissima, quae est etiam universitatis principium. Ergo etc.
Circa istam propositionem, Finis universi est etiam universitatis principium, attendendum quod per hoc dictum vult habere Sanctus Thomas quod primum agens et ultimus finis non sunt duo distincta, sed sunt unum. Nam, cum alia agentia propter finem aliquem ab ipsis distinctum agant, primum agens, ut inferius ostendetur3, non propter aliquid aliud a se distinctum, sed propter seipsum tantum agit. Unde primum agens et ultimus finis realiter sunt idem.
Ex hoc autem haberi potest quomodo intelligenda sunt verba Philosophi II Metaph.4, dum ait quod principia eorum quae sunt semper necesse est esse verissima. Non enim sic accipienda sunt quasi velit plura esse principia realiter distincta eorum quae semper sunt: sed quia plura sunt sempiternorum principia sola ratione distincta, scilicet primum efficiens et ultimus finis, quas Philosophus, iuxta interpretationem Sancti Thomae hoc loco, altissimas causas vocat.
III. Tertia conclusio est: Ad sapientiam simpliciter pertinet circa considerationem veritatis principaliter insistere. Probatur. Ad sapientiam simpliciter pertinet consideratio finis universi: per praecedentem conclusionem. Sed finis universi est veritas. Ergo etc.
Probatur minor. Finem universi oportet esse bonum intellectus. Sed haec est veritas. Ergo etc. — Probatur maior. Finis uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo auctore vel motore ipsius. Sed primus auctor et motor universi est intellectus, ut infra ostendetur, scilicet libro II. Ergo oportet ultimum finem universi esse bonum intellectus.
Confirmatur primo, hoc signo, quod Sapientia divina ad veritatis manifestationem venit in mundum: ut ipsa testatur cum ait, Ioan. XVIII, Ego in hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati. — Confirmatur secundo, auctoritate Aristotelis dicentis, II Metaph., primam philosophiam esse scientiam veritatis.
Circa illationem rationis principalis, adverte quod supponit ratio primum agens cuiusque rei intendere primo bonum suum, secundario autem bonum sui effectus. Idcirco, cum debuerit inferre Sanctus Thomas, Ergo finis ultimus universi est quem intendit intellectus, intulit, Ergo est bonum intellectus: ut daret intelligere idem esse quod intenditur primo a tali agente, et quod est eius bonum.
-
Circa propositionem hanc assumptam in prima eadem ratione, Intellectus est primus auctor et motor universi, advertendum est quod dupliciter exponi potest. Primo, ut dicatur intellectus auctor et motor tanquam virtus qua Deus produxit universum: sicut dicimus quod artifex producit artificiata per intellectum, et sic artificiatorum prima causa est intellectus artificis. Et hoc modo utique verum est intellectum divinum esse auctorem et motorem universi: nam, cum Deus sit agens per voluntatem, et voluntas ad agendum ex aliqua apprehensione moveatur, oportet ut primum principium agendi ex parte Dei sit eius intellectus. Et hac ratione utitur Sanctus Thomas inferius, lib. II, cap. XXIV, ad ostendendum quod Deus suos effectus per suam sapientiam producit. — Secundo potest exponi quod intellectus est primus auctor et motor universi non solum sicut principium quo, sed etiam sicut suppositum agens. Pro quo attendendum est quod, licet Deus sit substantia intellectualis sicut et aliae intelligentiae et homo, est tamen differentia inter ipsum et alia intellectualia, quia intellectualia creata non sunt ipse intellectus, sed intellectus in ipsis est accidens additum eorum substantiae, et propterea non dicuntur proprie intellectus, sed tantum substantiae intellectuales sive habentes intellectum: Deus autem non solum habet intellectum, sed est suus intellectus, sicut et omnia alia quae sunt in Deo sunt ipsa divina substantia. Et ideo, sicut potest dici quod Deus agit, ita potest dici quod intellectus divinus agit, et est auctor universi sicut suppositum agens. — Licet autem uterque sensus habeat veritatem, secundus tamen ex modo loquendi litterae magis videtur intentus.
-
Circa istam propositionem in eadem ratione assumptam, Finis ultimus universi est veritas, considerandum est quod agens aliquando agit propter finem aut producendum aut acquirendum sibi, ut patet in sanante aut in eo quod localiter movetur: aliquando vero agit propter finem praeexistentem multiplicandum aut communicandum vel manifestandum, sicut agens naturale agit propter suam formam communicandam. Non ergo veritas dicitur hic esse finis universi et bonum intellectus divini quasi Deus producendo universum veritatem et intellectus perfectionem acquirat aut producat in esse: sed quia in productione universi intendit suam veritatem et manifestare et communicare. Cum enim intellectus divini veritas, quae est universi finis, nihil aliud sit quam divini intellectus conceptio, quam natae sunt res imitari et adaequare; dum producuntur res in esse, communicatur eis veritas divina, inquantum formas accipiunt conceptioni divini intellectus similes ac conformes.
IV. Quarta conclusio est: Ad sapientiam pertinet considerare primam veritatem. Probatur auctoritate Aristotelis, loco supra praeallegato, dicentis primam philosophiam esse scientiam eius veritatis quae est omnis veritatis origo, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus. Nam veritas talis principii est omnis veritatis principium: cum ita sit dispositio rerum in veritate sicut in esse.
Adverte, ex doctrina Sancti Thomae, Verit. q. XXI, a. 1, quod, cum verum dicat ens perfectivum alterius secundum rationem speciei, verum ut se tenet ex parte rei et convertitur cum ente, includit in sua ratione ens et addit illum respectum perfectivi. Ideo bene inquit Philosophus quod ita est dispositio rerum in veritate sicut in esse: quia videlicet verum in ente fundatur, et ratio veri rationem entis concomitaur.
Confirmatur tertia et quarta conclusio simul auctoritate Prov. VIII, ubi dicitur, Veritatem meditabitur guttur meum: veritas enim divina antonomasice dicitur veritas.
V. Circa praedicta in tertia et quarta conclusione duo occurrunt dubia. Primum est. Licet voluntate intellectus sit simpliciter prior, tamen voluntas in ratione motivi prior est intellectu, iuxta doctrinam Sancti Thomae, Iª, q. LXXXII, a. 4. Producere autem res est movere quoddam, vel quasi movere. Ergo in rerum productione voluntas divina primum locum tenet, et non intellectus. Male ergo dicitur quod primus auctor et motor universi est intellectus.
Secundum dubium est. Ultimus finis rerum omnium creatarum inferius, lib. III 5, ponitur divina bonitas. Ergo veritas non est ultimus finis universi, ut hic dicitur.
- Ad has difficultates respondendum est incipiendo a secunda: quoniam ex ipsius solutione manifestior erit ad primam solutio. Sciendum itaque primo quod, sicut agentium inferiorum duplex est finis, ut dicitur IIª IIªᵉ, q. CXXIII, a. 7, scilicet proximus et remotus; et proximus est ut similitudinem suae formae in alterum inducat, ultimus autem est quodcumque bonum ex hoc sequens si sit intentum: ita divini intellectus duplex est finis. Proximus quidem est ut suam formam in creaturis inducat: ultimus vero est bonum quod ex hoc ultimate in creaturis intenditur. Et quia forma divini intellectus qua agit, est conceptio ad cuius similitudinem res producuntur, quae conceptio est ipsius intellectus veritas; ideo creatura, ex eo quod divinam conceptionem imitatur, veritatem divini intellectus pro fine proximo agentis habet; quia vero in hoc quod suam veritatem Deus creaturae communicat, intendit etiam ut ipsa divinae bonitatis particeps efficiatur, ideo et divina etiam bonitas eius est ultimus finis.
Sciendum secundo, quod alicuius effectus finis potest dupliciter dici ultimus. Uno modo, quia est ultimate a suis causis efficientibus secundum ordinem executionis intentus. Alio modo, quia causae eius ultimae in via resolutionis et supremae est finis proprius. Et hoc modo, si ipsa causa ultima plures fines intendat, quilibet illorum potest dici ultimus in ordine ad inferiorum causarum fines: inquantum videlicet fines aliarum causarum in finem superioris causae ordinantur; finis autem supremae causae, quicumque sit ille, non ordinatur in aliquem superioris causae finem, cum ipsa nulla superior causa sit.
- Ad dubium ergo dicitur quod veritas dicitur ultimus finis universi hoc secundo tantum modo, quia videlicet est proprius finis supremae ipsius causae: non autem primo modo, tanquam videlicet ultimate intentus. Unde non dixit Sanctus Thomas quod finis ultimus uniuscuiusque rei sit qui ultimate ab eius primo auctore intenditur, sed absolute et indistincte qui ab eius primo auctore intenditur: ut daret intelligere quod omnis finis causae supremae proprius habet rationem ultimi finis in comparatione ad aliarum causarum fines, etiam si sit proximus eius finis. Bonitas autem divina dicitur ultimus finis universi non tantum secundo modo, sed etiam primo, eo scilicet quod ultimate a suprema causa sit intentus: nam propter hoc divinus intellectus similitudinem suae veritatis in universum inducit, ut divinam bonitatem assequatur. — Attendendum autem quod, licet veritas sit finis ultimus universi secundo modo, tanquam videlicet a suprema eius causa intentus, convenit tamen ipsi ut etiam sit universi finis proximus, inquantum universum nullam habet aliam causam efficientem praeter supremam, sed ipse intellectus divinus est eius et prima et proxima causa. Unde veritas dicitur ultimus finis universi inquantum intellectus est eius prima et suprema causa: inquantum vero idem intellectus eius est etiam proxima causa, proximus quoque finis dici potest.
Secundo etiam responderi ad hoc dubium potest quod ex eo quod ponitur veritas esse universi ultimus finis, non excluditur divina bonitas, sed potius includitur. Bonitas enim divina, ut dicitur II Sent., d. 1, q. II, a. 2, ad 3, secundum ordinem et modum quo est a Deo volita, creaturarum est finis. Cum autem modus volitus divinae bonitatis sit secundum modum conceptionis divini intellectus, sequitur quod divina bonitas sub tali modo communicationis concepta sit finis ultimus universi. Sed bonitas ut sic concepta habet rationem veritatis. Ideo, dum dicitur quod veritas est finis universi, non excluditur bonitas, et dum dicitur quod bonitas est finis, non excluditur veritas, sed mutuo se includunt. Unde in hac re nulla in doctrina Sancti Thomae est contradictio.
- Ex his faciliter ad primum dubium respondetur. Dicitur enim quod per hoc quod dicitur intellectum esse primum auctorem universi, non excluditur divina voluntas, sed includitur: quia divina scientia non est causa rerum nisi adiuncta voluntate, ut inferius 6 ostendetur. Veruntamen quia forma quam divinus effectus proxime imitatur est in intellectu, ideo divinus intellectus dicitur primus universi auctor: propter quod et in Sacra Scriptura 7 ponitur Sapientia rerum creatrix. Huius exemplum in artificialibus videri potest: nam licet artifex per voluntatem operetur, dicitur tamen absolute agens per intellectum, propter dictam rationem.
Est etiam huius et alia ratio. Licet enim intellectus moveat voluntatem et voluntas intellectum, tamen, cum non sit processus in infinitum, est status in intellectu, et ipse est simpliciter primum movens in ordine ad voluntatem: ipse enim aliquid apprehendere potest absque hoc quod a voluntate moveatur, sed voluntas nihil velle potest nisi moveatur ab intellectu. Unde falsum est quod voluntas in movendo primum locum absolute teneat, cum non feratur in incognitum. Patet hoc ex doctrina Sancti Thomae in multis locis, praesertim Iª, q. lxxxii, a. 4 8: et est doctrina Aristotelis, VI Ethic. 9 Primus ergo auctor universi, tanquam eius formam in se continens, est intellectus; sed voluntas huic adiungitur tanquam hanc causam ad agendum applicans.
VI. Quinta conclusio est: Ad sapientiam pertinet falsitatem contrariam veritati de primo principio impugnare. Probatur primo. Eiusdem est unum contrariorum prosequi et aliud refutare: patet exemplo medicinae, quae sanitatem operatur et aegritudinem expellit. Sed sapientis est veritatem praecipue de primo principio meditari et aliis disserere. Ergo eius est et falsitatem contrariam impugnare.
Secundo probatur auctoritate supradicta Proverbiorum, in qua dicitur, Et labia mea detestabuntur impium. Falsitas enim contra divinam veritatem impietas dicitur, quia religioni contrariatur, quae pietas nominatur.
Circa id quod dictum est per impium designari falsitatem contra divinam veritatem quia contrariatur religioni, quae dicitur pietas, attendendum primo, ex doctrina Sancti Thomae IIª IIae, q. ci, a. 1, quod nomen pietatis proprie sumptum virtutem quandam importat quae honorem et cultum parentibus exhibet ac patriae: sed quia per quandam excellentiam dicitur Deus pater noster, ideo, ut ibidem dicitur art. 3 10, pietas etiam ad divinum cultum extenditur et transfertur; propter quod, ut dicit Tertio, d. ix, q. 1, a. 1 11, eadem virtus vocatur graece eusebia vel theosebia, latine vero pietas, latria, religio. Dicitur ergo religio pietas, non secundum primum et proprium huius nominis significatum, sed secundum quandam nominis translationem.
Attendendum secundo quod, cum ad latriam pertineat reverentiam Sacrae Scripturae aliisque divinis rebus exhibere, ut habet Sanctus Thomas Tertio, d. xxxiv, a. 2 12; sitque religio eadem virtus quae latria, ut dictum est; merito inquit Sanctus Thomas falsitatem contra divinam veritatem religioni contrariam esse. Pertinet enim ad Dei irreverentiam divinam veritatem impugnare falsitatemque oppositam edocere: quod manifeste religioni adversatur, quae Deo cultum reverentiamque exhibet.