Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Ex praecedenti conclusione deducitur corollative quod in Deo nihil potest esse violentum, nihilque extra naturam. Ad cuius evidentiam considerandum quod violentum dicitur quod ab extrinseco principio fit, nulla in passo ad illud inclinatione existente, immo existente inclinatione ad oppositum. Praeter naturam vero est cum in natura non est ad illud neque inclinatio neque repugnantia. Sensus ergo conclusionis est quod in Deo nihil potest esse quod suae naturae repugnet, neque aliquid quod non sit secundum naturae inclinationem.
Probatur autem primo. Deus nihil suae substantiae additum habere potest: ut ex praecedentibus patet. Ergo nihil in ipso esse potest violentum aut praeter naturam. — Probatur consequentia. Quia nihil violentum aut praeter naturam est de substantia rei: ut ex rationibus terminorum constat.
Secundo. In Deo non est necessitas ab alio: immo ipse aliis est causa necessitatis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia necessitas coactionis est ab alio.
Tertio. Nihil potest esse in Deo praeter illud quod secundum se ei convenit. Ergo nihil violentum potest in ipso esse. — Probatur consequentia. Quia violentum contrariatur ei quod est secundum naturam. — Antecedens vero patet. Quia Deus est secundum se necesse esse.
Adverte quod in eo quod est ex seipso necesse esse, nihil esse potest quod non necessario illi conveniat: cum ex eius substantia necessitas in ipso sit. Ideo nihil sibi convenire potest quod ei secundum se non conveniat: alioquin in ipso aliquid potentialitatis esset. — Haec autem ratio alia est a prima. Quia in prima arguebatur ex eo quod in ipso nihil sit substantiae eius additum: in ista vero ex eo quod nihil in ipso esse potest praeter illud quod secundum se illi convenit, sive substantiale sit sive non.
Quarto. Non potest Deus ab alio moveri. Ergo nihil est in ipso violentum. — Patet consequentia ex violenti definitione.
Adverte quod huic definitioni supplendum est quod in passo sit inclinatio ad oppositum. Non sufficit enim ad violenti rationem quod passum non habeat inclinationem ad id quod in ipso fit, istud enim est solum praeter naturam: sed requiritur inclinatio ad oppositum, quia violentum contra naturam est.