Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Postquam determinavit Sanctus Thomas de intellectu et voluntate divina, nunc de passionibus et virtutibus determinat. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de passionibus; secundo, de virtutibus cap. XCII. Circa primum duo facit: primo, agit de iis quae a Deo removentur; secundo, de iis quae sibi conveniunt, capite sequenti. — Prius autem determinat de passionibus quam de virtutibus, quia aliquarum virtutum obiecta sunt passiones; prius autem determinandum de obiectis.

Circa primum duo facit: primo, ostendit nullam passionem convenire Deo ratione generis, scilicet secundum rationem passionis; secundo, ostendit aliquas etiam ratione propriae speciei ab ipso removeri.

Quantum ad primum, advertendum quod affectionis nomine ipsas passiones, ut patet ex Prima Secundae, q. xxii, a. 2, Sanctus Thomas intelligit. Unde, cum inquit quod in Deo non sunt passiones affectuum, est constructio intransitiva, et est sensus quod in ipso non sunt passiones appetitus, quae sunt affectiones quaedam. Dicuntur autem passiones appetitus affectiones quaedam ad differentiam passionis intellectus et sensus, quae sunt receptiones tantum, non autem motus et inclinationes ad rem, quod nomine affectionis importatur.

I. Probatur ergo primo, nullam passionem, ut passio est, Deo convenire posse, sic. Secundum intellectivam affectionem non est aliqua passio, sed secundum sensitivam tantum, ut dicitur VII Phys., text. 18. Ergo in Deo non est aliqua passio: in eo enim non est sensitiva affectio, sicut nec sensitiva cognitio.

Advertendum, ex Prima Secundae, loco superius allegato, et de Verit., q. xxvi, quod passio proprie dicta invenitur tantum ubi est transmutatio corporalis. Quia passio proprie nominat receptionem alicuius cum alterius abiectione per motum: et quia moveri est corporum, ideo in actu appetitus intellectivi, quia non est actus organi corporalis, non est passio, sed tantum in actu appetitus sensitivi. Unde et ipsius appetitus sensitivi motus cum aliqua transmutatione corporali definiuntur: dicitur enim ira accensio sanguinis circa cor.

Secundo. Deus non est corpus neque virtus in corpore. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis affectiva passio fit secundum aliquam transmutationem corporalem.

Tertio. Non est possibile Deum extra suam naturalem dispositionem aliqualiter trahi: cum sit omnino immutabilis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in omni affectiva passione patiens aliqualiter trahitur extra suam conditionem essentialem, vel connaturalem dispositionem. Unde per earum intensionem animalia moriuntur.

II. Sed occurrit hoc loco dubium non dissimulandum. Nam conditio essentialis dicitur quae consequitur rei essentiam; et dispositio dicitur connaturalis quae naturae principia consequitur. Remanente autem essentia et principiis naturalibus, non potest removeri quod essentiam consequitur: alioquin non consequeretur necessario essentiam. Ergo passio non potest trahere aliquem extra suam dispositionem essentialem nisi illud corrumpendo. Ergo falsum est quod hic dicitur, scilicet quod patiens trahitur extra suam conditionem essentialem.

Respondetur quod conditio aliqua potest dici essentialis dupliciter; et similiter dispositio connaturalis. Uno modo, quia ad principia essentialia et naturalia de necessitate consequitur: sicut esse risibile est dispositio connaturalis hominis et essentialis conditio. Alio modo, quia comitatur essentiam semper, si suae naturae res relinquatur, et nisi interveniat impedimentum: sicut habere duas manus est homini connaturale. Prima conditio essentialis non potest removeri a re manente subiecto: non enim per quodcumque agens potest removeri risibilem esse ab homine. Quae autem essentialis vel connaturalis secundo modo dicitur, potest ex aliquo impediente aut extrinseco agente removeri: potest enim aliquid esse homo et tamen duas manus non habere. Hoc ergo secundo modo intendit Sanctus Thomas de conditione essentiali loqui. Unde, cum dixisset quod patiens trahitur aliqualiter extra suam conditionem essentialem, ne aliquis existimaret ipsum loqui aut de principiis essentiae aut de eo quod talia principia de necessitate consequitur, quasi exponendo quod dixerat, addidit, vel connaturalem dispositionem, ac si diceret: Voco conditionem essentialem omnem connaturalem dispositionem, id scilicet quod consequitur naturam rei sibi derelictam omni deducto impediente. Hoc autem in omni passione aliqualiter fit. Quia aut concalescit corpus ex motu appetitus aut frigescit, aut contrahitur cor aut dilatatur, praeter cursum consuetum naturae suae. Dicit autem patiens aliqualiter, non autem simpliciter trahi extra conditionem naturalem et essentialem: quia non omnino quidem sua naturali dispositione privatur, sed aliqua tantum ex parte; dum, verbi gratia, aut magis solito intenditur aut remittitur.

III. Quarto . Divina voluntas non determinatur secundum se ad unum respectu creaturarum, sed ex ordine divinae sapientiae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis affectio quae est secundum passionem, determinate in unum fertur secundum modum et mensuram passionis: cum passio impetum habeat ad aliquid unum, sicut et natura; et propter hoc ratione oporteat eam reprimi et regulari.

  1. Circa istam propositionem, Passio impetum habet ad aliquid unum sicut et natura, dubitatur. Nam reprimi et regulari ratione convenit ei tantum quod diversimode potest ferri et dirigi. Propter hoc operatio virtutis nutritivae non regulatur ratione, quia est ad unum determinata. Sed, ut hic dicitur, oportet regulari ratione et reprimi passionem. Ergo non est ad unum determinata. Et sic videtur Sanctus Thomas sibi ipsi hoc loco contradicere.

  2. Ad huius evidentiam considerandum, ex Qq. de Verit., q. xxv, a. 1 et 4, quod aliter appetitus naturalis determinatur ad unum, et aliter appetitus animalis. Nam appetitus naturalis non consequitur aliquam apprehensionem appetentis, sed formam naturalem: et quia res naturalis in suo esse est determinata, ideo talis appetitus est ad unum appetibile determinatum. Propterea, posita forma et deductis impedimentis, sequitur actus: sicut, posita gravitate in corpore gravi, sequitur motus deorsum, si grave sit extra locum ipsius et non sit impeditum. — Appetitus autem animalis sequitur apprehensionem sensus. Et quia sensus potest apprehendere aliquid ut conveniens et ut nocivum, et aliquando nihil apprehendere ut conveniens aut ut nocivum, ideo talis appetitus non determinatur ad unum appetibile secundum se, neque semper exit in actum deductis impedimentis: sed, si apprehendatur aliquid ut delectabile et conveniens, de necessitate fertur in illud; et e contrario, si apprehendatur ut nocivum secundum sensum, illud necessario refugit. In quo differt ab appetitu rationali, qui non determinatur ad unum nisi respectu finis, quantumcumque sibi aliquid proponatur ut bonum et utile.

Ex quo patet quod appetitus naturalis ex se determinatur ad unum; appetitus autem animalis non determinatur ad unum nisi supposita apprehensione qua proponitur sibi aliquid sub ratione proprii obiecti. Et quia, ut dicitur Prima Secundae, q. xvii, a. 7, apprehensio sensitiva in homine nata est regulari ratione, cum ipsa sit particularis et ratio sit universalis, sicut et virtus activa particularis a virtute universali regulatur; ideo et ipse motus appetitus sensitivi natus est ratione regulari; ut scilicet ipsi modus et terminus quidam a ratione imponatur iudicante sic esse appetendum, puta vindictam sic debere appeti et non aliter. Passio igitur determinatur ad unum ex apprehensione qua iudicatur aliquid delectabile et conveniens, aut malum et nocivum. — Ad illud etiam, secundum se, toto impetu fertur: cum naturaliter feratur in omne delectabile, naturaliterque refugiat omne triste. Sicut ira, secundum se et absolute, toto impetu fertur ad vindictam: et ideo, ad hoc ut vitiosa non sit, necesse est ut a ratione aliquis sibi limes imponatur. Et similiter est de aliis passionibus.

Ad dubium ergo dicitur primo, quod similitudo inter naturam et passionem accipienda est tantum quantum ad determinationem ad unum: non autem quantum ad modum determinationis. Quia et natura et passio ad unum quidem determinantur, sed tamen diversimode: nam natura a forma naturali determinatur ad unum, passio autem ex apprehensione sensus, aut etiam rationis.

Dicitur secundo, quod tale determinatum ad unum ex apprehensione potest reprimi et regulari ratione. Et potest ad illud unum diversimode se habere: et secundum scilicet totum impetum, si apprehensio sensus non sit secundum rationem imperata; et secundum aliquam limitationem, si ipsa apprehensio ratione reguletur. Determinatum autem ad unum ex forma non est necesse, ad hoc ut bonum sit, quod ratione reguletur: quia ex se non subditur rationi.

IV. Quantum ad secundum , ostenditur quod aliquae passiones a Deo etiam ratione propriae speciei removentur: scilicet ex propria differentia, qua unaquaeque ponitur in sua specie et ab alia distinguitur passione. Et sex ponuntur conclusiones.

Prima est: Tristitia et dolor non sunt in Deo. Probatur. Obiectum eius est malum iam inhaerens: sicut gaudii bonum praesens et habitum. Sed Deo hoc non convenit. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia, cum omnis passio ex obiecto speciem recipiat, talis passio cuius obiectum est Deo incompetens, ab eo secundum rationem propriae speciei removetur.

  1. Secunda est: Spes aut desiderium non est in Deo. Probatur supponendo rationem obiecti alicuius passionis non solum sumi ex bono et malo, sed etiam ex hoc quod aliquis ad alterum horum aliqualiter se habet. Ex quo sequitur quod, si modus se habendi ad obiectum passionis Deo non competit, et ipsa quoque passio ab ipso removetur. Tunc sic. Spei et desiderii obiectum est bonum, non quidem obtentum aut habitum, sed obtinendum aut non habitum. Sed hoc Deo non potest competere: cum eius perfectio tanta sit ut ei aliquid addi non possit. Ergo etc.

Sed occurrit dubium. Nam non solum sibi quis sperat bonum, sed etiam amicis. Ergo, quamvis bonitati et perfectioni divinae aliquid addi non possit, quia tamen creaturae aliquid addi potest, poterit in Deo esse spes qua speret creaturam aliquid obtenturam.

Respondetur quod spes quae est passio appetitus sensitivi, extenditur tantum ad bonum sperantis: cum bonum appetitus sensitivi sit delectabile et conveniens secundum sensum. Sed spes quae nominat actum voluntatis, potest etiam secundario ad bonum alterius extendi, inquantum per amorem aliquis unitur alteri, ut dicitur Secunda Secundae, q. xvii, a. 3. Veruntamen spes etiam isto modo sumpta in Deo esse non potest: quia spes proprie respicit bonum quod etiam respectu sperantis est futurum; Deo autem nihil est futurum. — Si autem aliquis nomen spei vellet largius accipere, pro actu scilicet voluntatis quo quis vult alicui bonum illi futurum cum certitudine, sic non esset inconveniens dicere Deum sperare nobis beatitudinem. Sed hoc esset vocabulis abuti.

Advertendum autem quod spes eo modo quo potest esse de iis quae ad alios pertinent, scilicet de alicuius rei eventu, non est de ipso eventu boni alterius nisi inquantum existimatur ut bonum speranti, ut dicitur III Sent., d. xxvi, in expositione Litterae . Ideo, cum nihil bonitatis Deo possit addi, nullo modo potest dici esse spem in Deo. Propter hoc Sanctus Thomas, ad ostendendum in Deo spem non esse, hoc solum pro ratione adduxit, quod perfectioni divinae aliquid addi non potest.

  1. Tertia est: Timor non est in Deo. Probatur. Tum quia eius obiectum est malum quod potest inesse. In Deo autem non est potentia ad malum. — Tum quia non est nisi existentis in potentia.

  2. Quarta est: Poenitentia non est in Deo. Probatur. Tum quia est species tristitiae. Tum quia mutationem affectus importat. Quorum neutrum est in Deo.

  3. Quinta est: Invidia non est in Deo. Probatur. Tum quia est species tristitiae. Tum quia tristatur de bono alterius. Quorum neutrum est in Deo. - Secundum probatur. Quia aliquis tristatur de bono alterius inquantum accipit bonum alterius ut sibi malum. Hoc autem in Deo esse non potest. Tum quia nullius bonum potest sibi esse malum: cum sit universale bonum; universali autem bono nihil depereat ex particulari bono. Tum quia non potest id quod est simpliciter bonum et non est sibi malum, apprehendere ut malum: cum scientia sua sit absque errore.

Advertendum quod bonum universale dupliciter accipi potest: universalitate scilicet praedicationis; et universalitate perfectionis. Et de utroque verum est quod nihil ab eo per quodcumque particulare bonum removetur. Universalis enim praedicabilis ratio non tollitur aut imperficitur per rationes particulares: non enim ex hoc quod homo sit substantia animata sensibilis rationalis, removetur ab animali quod sit substantia animata sensibilis. Ista enim participatio communis a particulari non est per separationem aut remotionem alicuius partis ab ipso universali, sed per communicationem totius suae rationis ipsis particularibus. Et quia universale secundum perfectionem modo quodam perfectioni continet quicquid continet universale secundum praedicationem, ideo per particulare quod universalem naturam participat, nihil tollitur ab universali, sed tantum eius similitudo particularibus secundum eorum modum communicatur: sicut, si esset homo universalis separatus ad modum ideae Platonicae, particulares homines illum hominem universalem participarent, non aliquam partem ab eo detrahendo, sed eius similitudinem pro eorum conditione capiendo. Sic etiam ignis aliis suam speciem communicat absque sui diminutione. Bono ergo universali quod est Deus alia particularia bona participant, dum aliqualem eius similitudinem gerunt, nihil tamen ab eo universali bono per particularia bona subtrahitur.

  1. Sexta est: Ira non est in Deo. Probatur. Tum quia est effectus tristitiae. Tum quia est appetitus mali alterius ad vindictam. Est enim ira appetitus vindictae propter tristitiam ex iniuria illata conceptam. Utrumque autem horum a Deo removetur. - Primum quidem patet ex superioribus. - Secundum vero probatur. Quia appetere malum contingit ex hoc quod malum existimatur bonum. Hoc autem Deo convenire non potest.

Concluditur ex omnibus his quod eadem ratione quaecumque aliae passiones ab istis sunt vel causantur, a Deo sunt excludendae.

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work