Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Exclusa a Deo compositione suppositi et naturae, consequenter excludit ab eodem Sanctus Thomas compositionem ex esse et essentia, ostenditque in Deo esse actualis existentiae et essentiam idem esse.

Pro cuius conclusionis declaratione, sciendum est quod esse et actualitas existendi nihil aliud est quam illud quod per hoc verbum est significatur cum dicimus, Hoc est. Et in creaturis quidem, secundum Sancti Thomae doctrinam, a quidditate realiter distinguitur: propter quod de Adam verum est dicere quod est homo, non autem verum est dicere quod sit. In Deo autem idem est actualitas existendi et deitas; et idem secundum rem significatur cum dicitur, Deus est Deus, et cum dicitur, Deus est.

I. Quod autem ita sit, multis rationibus probat Sanctus Thomas. Et primo, supponitur quod Deus sit per se necesse esse. Tunc sic. Esse quod est necesse, si coniungitur quidditati quae ab ipso sit distincta, aut illi quidditati repugnat, sicut per se existere repugnat albedini: aut ei consonum est et affine, sicut albedini in subiecto esse. Primum dari non potest: quia illi quidditati non convenit, sicut neque albedini per se existere. — Si secundum detur, aut dependet ab essentia esse; aut utrumque ab eadem causa; aut essentia ab esse. Non prima duo: quia est contra rationem necesse esse quod ab alio dependeat. Non etiam tertium: quia tunc quidditas illa accidentaliter rei conveniret, quia quod sequitur esse rei, est illi accidentale; et sic non esset sua quidditas. Ergo in Deo quidditas est suum esse.

Si dicatur quod primum est aliquo modo verum, nec repugnat ei quod est necesse esse: quia esse illud dependet ab essentia non absolute, ut omnino non sit nisi illa esset, sed quantum ad coniungi ei; ipsum enim esse per se necesse est, sed ipsum coniungi quidditati non est per se necesse, — contra: Aut illud esse potest intelligi sine illa quidditate, aut non. Si primum, ergo illa essentia ad ipsum esse accidentaliter se habet. Sed id quod est necesse esse, est illud esse. Ergo sequitur quod illa essentia etiam accidentaliter se habet ad id quod est necesse esse. Ergo non erit eius quidditas, sed aliqua ipso posterior. — Si secundum, illud esse absolute dependet ab eo a quo dependet coniunctio sua ad essentiam. Et sic idem quod prius.

  1. Adverte circa illam propositionem, Quidditati albedinis repugnat per se existere, quod illa repugnantia non est logica, scilicet ex ipsis terminis resultans: sed est repugnantia in ordine ad agens naturale. Repugnat enim quidditati albedinis quod ab agente creato per se existere habeat, et sic naturaliter subsistat. Non repugnat autem sibi quod a Deo creetur per se existens: ut tenet Sanctus Thomas in multis locis, praecipue Quolib. VII, q. IV, a. 3.

  2. Circa illam disiunctivam, Aut illud esse potest intelligi sine illa essentia, aut non potest intelligi sine illa, advertendum quod non accipitur ibi esse intelligi sine essentia quantum ad primam operationem intellectus, sed quantum ad secundam. Et est sensus: Aut potest intelligi (scilicet vere) quod non sit illi essentiae tale esse coniunctum, aut non potest intelligi non esse illi coniunctum. Horum quodcumque detur, non tollitur vis rationis, ut est deductum.

Circa hanc autem impugnationem dubitatur: quia videtur assumi quod debet probari. Assumitur enim quod id quod est necesse esse est illud esse. Hoc autem qui dicit essentiam Dei, aut ipsius necesse esse, ab esse eius distingui, illam propositionem negaret, sicut negat Dei essentiam esse ipsum esse.

Respondetur quod, si ponatur aliquid quod sit per se necesse esse, oportet quod illud sit suum esse, ex nominis ratione. Est enim per se necesse esse quod a seipso de necessitate est et a nullo alio. Si autem esse suum ab ipso distingueretur, oporteret ut illud ab alio haberet, quia nihil sibi ipsi est causa essendi: et sic non esset per se necesse esse. Unde, quantumcumque aliquis dicat quidditatem Dei ab ipso esse distingui, si admittit Deum per se necesse esse, nisi terminorum rationem ignoret, oportet ut concedat ipsum esse suum esse. Et ideo non assumitur quod debet probari, sed ex ipsa nominis ratione ostenditur esse verum.

II. Secundo. Deus est per se necesse esse. Ergo est suum esse. Patet consequentia: quia quod non est suum esse, non est per se necesse esse; cum unumquodque sit per suum esse. Si Deus est suum esse, ergo et sua quidditas est ipsum esse: quia, ut ostensum est, Deus est sua quidditas. Ergo etc.

Advertendum quod et per suum esse dicitur res esse, et per suam formam, sed differenter. Nam per formam dicitur res esse tanquam per principium et causam formalem ipsius actualitatis essendi, ubi esse a re distinguitur. Per ipsum autem esse dicitur esse tanquam per ultimam actualitatem essendi, quae nullum alium expectat actum. Et sic intelligitur propositio Sancti Thomae, Unumquodque est per suum esse.

III. Tertio. Supponitur, si esse a quidditate in Deo distinguitur, quod eius pars esse non possit, cum Deus sit simplex. Tunc arguitur. Deus est prima causa nullam habens causam. Ergo in ipso essentia et esse sunt idem. — Probatur consequentia. Quia omne quod non est de essentia rei, convenit sibi per aliquam causam. Ergo, si esse distingueretur ab essentia, conveniret sibi per aliquam causam. Non autem per ipsam essentiam, aut per aliquid quod sit de essentia: quia, cum essentia sit per illud esse, aliquid sibi ipsi causa essendi esset; quod est impossibile secundum esse substantiale, quia prius secundum intellectum est causam esse quam effectum. Ergo conveniret sibi per aliquam aliam causam. Ergo Deus erit causatus. Et sic non erit prima causa.

Circa illam propositionem, Prius est secundum intellectum causam esse quam effectum, advertendum quod causa non semper duratione suum effectum praecedit, sed bene ordine naturae. Potest enim causa et effectus duratione simul esse, si effectus non producatur per motum, ut inferius ostendetur: sed tamen effectus secundum naturam ipsam causam esse praesupponit, loquendo de causa effectiva. Et ex consequenti, si intellectu concipiatur aliquid ab altero esse, prius concipitur ipsam causam esse quam effectum, tanquam esse effectus praesupponat esse causae. Cum ergo hic dicitur, *Prius est secundum intellectum causam esse quam effectum, non sic est intelligendum quasi illa prioritas sit tantum ab intellectu concipiente et nullum habeat in re fundamentum: sed quia ab intellectu est complementum illius prioritatis, fundamentum tamen est ex parte rei, si ibi sit vere causa et causatum.

IV. Quarto. In Deo nulla est potentia, sed est actus purus. Ergo quidditas eius ab esse non distinguitur. — Probatur consequentia. Quia ubicumque distinguuntur, comparatur esse ad essentiam sicut actus ad potentiam. Omne enim cui actus ab eo distinctus coniungitur, se habet ad ipsum ut potentia ad actum. Esse autem est actus.

Advertendum quod essentia simplex et omni materia carens est proprium susceptivum esse. Et licet in se et absolute actus quidam sit, ad esse tamen a se distinctum comparatur sicut potentia ad actum: eo quod esse sit actualitas omnis formae et naturae, ut dicitur Prima, q. III, a. 4; nulla enim natura complete et ultimate est ens actu nisi sub esse actualis existentiae sit. Quod autem actum suscipit, potentiae rationem habet ad illum actum comparatum.

V. Quinto. Deus non est compositus. Ergo sua essentia est suum esse. — Probatur consequentia. Quia si essentia ab esse distingueretur, Deus non posset existere nisi pluribus concurrentibus, scilicet esse et essentia. Quod autem non potest existere nisi pluribus concurrentibus, compositum est.

Sciendum hic quod dupliciter dicitur aliquid compositum esse, ut habetur ex doctrina Sancti Thomae Quol. II, a. 3 : uno modo, quia eius essentia ex plurium unione resultat; alio modo, quia ipsum alteri coniungitur sicut potentia actui; quo in sensu dicitur illud componi, non ex aliis, sed ex se et alio. Quod ergo non potest esse nisi pluribus concurrentibus, est compositum, non quidem de necessitate primo modo, nisi illa integrarent eius essentiam; sed aut primo aut secundo modo.

VI. Sexto. Si distinguitur in Deo quidditas ab esse, Deus non est per essentiam suam, sed per participationem ipsius esse. Ergo non est primum ens. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur secunda consequentia. Quia id quo aliquid participat ad hoc quod sit, est eo prius. — Primam vero consequentiam non probat Sanctus Thomas, sed relinquit eam tanquam notam ex terminis. Unumquodque enim existit per ipsum esse. Ubi ergo essentia non est esse, sequitur ut illud per essentiam suam non existat. Et quia esse tale per essentiam, et esse tale per participationem, opponuntur, ideo ex hoc quod aliquid non existit per essentiam, sequitur quod per participationem existat.

Sed notandum est, ex iis quae habentur a sancto Doctore I Metaph., l. 10 , et Quolib. II, q. II , et super Boet. de Hebd. , quod esse tale per essentiam dupliciter accipi potest. Uno modo, quia hoc quod de ipso praedicatur est de eius essentia: sicut homo est animal per essentiam quia animal est de essentia hominis. Et per oppositum dicitur aliquid tale per participationem quia quod ipsi attribuitur de ipsius essentia non est: sicut ferrum ignitum dicitur ignis per participationem. Et tunc participare aliquid nihil aliud est quam habere illud ut suae essentiae et naturae additum. — Secundo modo accipitur per essentiam esse tale pro eo quod est esse totaliter essentiam eius quod de ipso dicitur, et non habere aliquid aliud per quod determinetur. Per oppositum vero, per participationem esse tale est non esse totaliter rei essentiam quae praedicatur, sed habere aliquid aliud adiunctum. Hoc modo dicimus hominem esse animal rationale per essentiam, esse vero animal per participationem: quia, etsi totam animalis essentiam habeat, habet tamen ipsam limitatam per rationale, ut inquit Sanctus Thomas in libro de Hebdomadibus.

Isti autem duo modi sic se habent quod e contrario se inferunt. Nam per essentiam secundo modo infert per essentiam primo modo. Quod enim alicui secundum totam essentiam convenit et totaliter, oportet ut sit eius essentia vel de eius essentia: quia, si reciperetur in ipso tanquam additum essentiae, per essentiam eius limitaretur ad aliquem particularem essendi modum; omnis enim actus in alio receptus aliquam limitationem accipit in recipiente. — Per participationem autem secundo modo non infert primum participationis modum: immo potest esse per essentiam primo modo quod taliter est per participationem; sicut homo est animal per participationem secundo modo, est autem animal per essentiam primo modo. Sed primus participationis modus infert secundum. Quod enim habet aliquid tanquam essentiae suae additum, non est totaliter eius essentia, sed habet eam secundum aliquem determinatum eius modum: sicut quod est album per participationem, non est totaliter albedo, sed albedinem secundum aliquem modum albedinis habet.

In ratione ergo ista infertur Deum existere per participationem utroque modo ex eo quod ponitur essentia eius ab esse distingui. Hoc enim dato, sequitur quod non existit per essentiam primo modo, idest per aliquid quod sit de essentia eius aut sit ipsa essentia. Et per consequens sequitur ut sit per participationem, idest per aliquid additum essentiae. — Ex quo ulterius habetur quod est secundo modo per participationem: idest, non est ipsum esse totaliter, et habet esse non secundum omnem modum essendi, sed determinato modo. Et sic non est primum ens.

VII. Ultimo, conclusionem confirmat auctoritate Sacrae Scripturae, Exodi scilicet III, ubi dicitur proprium nomen Dei esse Qui est; et auctoritate Hilarii in libro de Trinitate; ac Boetii in libro de Trinitate.

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work