Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Secundum corollarium 1 est: Divina voluntas contingentiam non tollit, nec necessitatem absolutam rebus imponit.
I. Probatur primo. Deus vult aliquas res esse contingentes. Ergo eius voluntas non tollit contingentiam a rebus. — Probatur antecedens. Quia Deus vult omnia pertinentia ad rem. Aliquibus autem rebus secundum modum suae naturae convenit quod sint contingentes, non autem necessariae. — Probatur quoque consequentia. Quia efficacia divinae voluntatis exigit ut res hoc modo sit quo Deus vult eam esse: sicut et in naturalibus, cum virtus agentis est fortis, assimilat sibi suum effectum et quantum ad speciem et quantum ad accidentia.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae VI Metaph., lect. 3, quod aliter se habet Deus ad contingentia et necessaria, et aliter aliae causae. Nam Deus, quia est causa entis inquantum est ens, ideo etiam causa est omnium accidentium entis inquantum est ens. Inter quae est necessarium et contingens. Unde quae voluit necessaria esse, iis dedit causas necessarias: quae autem voluit esse contingentia, illis dedit causas contingentes. Aliae autem causae sunt causae quidem quod effectus earum sint: non autem quod necessarius sit aut contingens, sed illos secundum legem necessitatis aut contingentiae a superiori causa institutam producunt. Unde sequitur in aliquibus aliis causis quod, posita causa, ponitur necessario eius effectus absolute. In causa autem divina, sive eius voluntate, sequitur quod, posita divina voluntate, necessario est effectus de necessitate vel contingenter secundum eius dispositionem. Propter hoc dixit Sanctus Thomas hic quod ex efficacia divinae voluntatis provenit quod effectus sit necessario aut contingenter, sicut vult: quia videlicet illi subditur ens inquantum ens, et per consequens omnis dispositio entis.
II. Secundo. Completio universi exigit ut sint quaedam contingentia. Ergo etc. — Patet antecedens. Quia alias non omnes gradus entium in universo continerentur. — Consequentia vero probatur. Quia principalius Deus vult bonum universitatis suorum effectuum quam aliquod bonum particulare: cum in eo completior inveniatur suae bonitatis similitudo.
Sed videtur haec ratio non concludere. Secundum enim doctrinam Sancti Thomae, Deus potest plures species producere quam sint productae, et perfectiores 2. Sed quaelibet species dicit unum gradum entis. Ergo universo deficiunt multi gradus entium. Ergo non est inconveniens aliquem gradum entis in universo non contineri. Cuius oppositum hic tenetur.
Respondetur quod duplex est gradus entis: aliquis scilicet transcendens et communis; aliquis vero particularis. Necessarium et contingens sunt gradus communes et transcendentes, tanquam consequentes ens inquantum ens, ut inquit Sanctus Thomas VI Metaphysicae3: quia omne ens aut est necessarium aut contingens. Quaelibet autem natura et species dicit gradum particularem. Ad perfectionem ergo universi exigitur ut in ipso contineantur omnes gradus communes et transcendentes, et de istis loquitur Sanctus Thomas: non autem ut contineantur in ipso omnes gradus particulares possibiles esse.
III. Tertio4. Et est confirmatio praecedentis rationis. Ordo universi exigit esse aliquas causas variabiles. Ergo et aliquos effectus contingentes. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia corpora sunt de perfectione universi, quae non movent nisi mota. — Prima quoque consequentia probatur. Quia a causa variabili effectus contingentes sequuntur: cum effectus non possit esse firmioris esse quam sua causa. — Ultima etiam patet. Quia Deus vult bonum universi, quod consistit in quodam ordine.
IV. Circa illam propositionem, A causa variabili effectus contingentes sequuntur, et eius probationem, dubitatur tripliciter. Primo, quia variatio effectus contingentis attenditur secundum esse. Variatio autem corporum hic assignata est variatio secundum situm. Modo, non oportet ut a causa variabili secundum situm proveniat effectus variabilis secundum esse: quia non sequitur, si effectus sit invariabilis secundum esse, quod sit firmioris esse quam sua causa, quia potest variari secundum situm, sicut et sua causa; et potest causa variabilis secundum situm, esse invariabilis secundum esse, sicut corpora caelestia. Ergo non oportet ut effectus causae variabilis illo modo sit contingens.
Secundo5, quia a corporibus caelestibus motis causatur defectus solis. Qui tamen non est contingens, sed necessarius.
Tertio6, quia Aristoteles, VIII Phys.7 et I de Generatione, ponit unum motum regularem ad salvandam perpetuitatem generationis. Perpetuum autem non est contingens, sed necessarium: maxime apud Aristotelem8. Ergo etc.
V. Ad evidentiam primi dubii considerandum quod, ut habetur a Sancto Thoma VI Metaph., loco praeallegato9, causa quae per motum agit requirit determinatam materiam et dispositam; et quia contingit aliquando materiam indispositam esse, ideo virtus talis agentis non consequitur suum effectum; et propterea a causa variabili sequitur effectus contingens, ille inquam qui ab ea ut variationi substat procedit. In tali autem progressu aequa est conditio causae et effectus: quia sicut causa potest per indispositionem materiae impediri ne producat, ita effectus impediri potest ne producatur. Et quia esse causae, ut causat, est producere, ab hoc enim habet formaliter ut sit actu causans; et produci est esse effectus ut actu producitur, nam producitur formaliter productione: ideo effectus in hoc ordine non est infirmioris esse quam sua causa.
Ad dubium ergo dicitur quod variatio causae assignata hic intelligitur non solum secundum locum aut situm, sed etiam secundum esse ipsius ut actualiter causat, modo prae-exposito. A causa enim hoc modo variabili, quae scilicet potest producere et potest impediri ne producat, provenit effectus variabilis secundum esse, qui scilicet produci potest et non produci. Et per consequens contingens est.
Potest secundo propositio haec exponi, quod a causa variabili secundum esse accidentale, quae est variatio secundum situm tantum, oportet ut proveniat variatio secundum esse substantiale effectus, quando variatio causae est necessaria conditio agentis, aut ratio agendi esse substantiale effectus. Non debet enim effectus, secundum quod a causa procedit, esse firmioris esse quam causa secundum suam rationem agendi. Et ideo, si effectus secundum esse substantiale producatur a causa agente secundum quod substat variationi, oportet ut esse variabile a tali causa recipiat.
Unde minor assumpta est falsa. Et cum probatur quia non sequitur, si sit effectus invariabilis secundum esse, quod sit firmioris esse quam sua causa: negatur hoc. Immo sequitur, quia effectus a tali causa procedit non tantum secundum motum localem sed etiam secundum esse substantiale, quod, si esset invariabile, effectus, ut effectus, esset firmioris esse quam sua causa ut causa est.
VI. Ad secundum dubium10 respondetur quod motus caeli non est absolute causa defectus solis, sed interiacentia lunae inter solem et aspectum nostrum, quae quidem provenit planetis in certo situ existentibus. Et quia per motum caeli planetae ad eum situm perveniunt, ideo potest dici motus caeli esse aliquo modo causa talis defectus: supposito, inquam, quod sint planetae in sitibus non aptis ad illum effectum. Absolute autem non est causa: quia, etiam si corpora caelestia starent, posset esse talis defectus solis, planetis in dispositione convenienti existentibus. Et sic causa variabilis, ut variabilis, non est causa illius effectus.
Posset secundo dici quod defectus solis est effectus in sui natura contingens: cum possit non esse; immo de facto quandoque sit, quandoque non sit; licet sit necessarius in ordine ad causam, quia videlicet, posita sua causa, non potest non esse.
Sed quia non videtur loqui hoc loco Sanctus Thomas de contingentia effectus in se ut res est, sed ut effectus est et in ordine ad causam, ideo potest tertio dici, conformiter ad responsionem primi dubii, quod causa defectus solis est causa invariabilis in ratione causae, quia nunquam impediri potest ab eius productione. Ideo effectus, in ratione effectus, est etiam invariabilis: quia non potest non produci posita causa. — Et si dicatur quod omne agens per motum est variabile hoc modo in ratione causae: dicitur quod hoc est verum de agente per transmutationem materiae; non autem de agente per delationem necessariam corporum ad determinatum situm, quo modo caelum dictum est suo motu posse dici causam defectus solis.
VII. Ad tertium11 dicitur quod in motu primi mobilis sunt duo: scilicet ipsa situs variatio secundum partes; et uniformitas motus ac perpetuitas. Generationis ergo perpetuitas provenit a motu caeli non ratione variationis absolute, sed ratione uniformitatis et perpetuitatis talis variationis. Sicut enim alternatio generationis et corruptionis reducitur tanquam in causam in alternationem situs partium primi mobilis, ita perpetuitas eius reducitur sicut in causam in perpetuitatem illius alternationis. Unde ratio in oppositum non concludit. Effectus enim qui a causa variabili, inquantum variabilis est, provenit, est contingens: non autem ille qui provenit ab ipsa inquantum uniformitatem habet et perpetuitatem in tali variatione. Potest enim esse necessarius simili necessitate cum sua causa, scilicet in perpetuitate variationis: sicut patet in motu quo corpora caelestia inferiora a primo mobili moventur. Et hoc modo accepit Aristoteles necessitatem generationis et corruptionis perpetuae esse a motu uniformi primi mobilis.
VIII. Quarto12. Deus vult aliquid in creatura non necessitate absoluta, sed suppositionis. Ergo ex voluntate divina non potest concludi in rebus necessitas absoluta. Ergo ex ea non tollitur contingentia. — Probatur prima consequentia. Quia necessitas ex suppositione in causa non potest concludere necessitatem absolutam in effectu. — Secunda etiam patet. Quia sola necessitas absoluta excludit contingentiam a rebus.
Non sequitur itaque, si Deus aliquid vult, quod illud de necessitate eveniat: sed quod haec conditionalis sit vera et necessaria, Si Deus aliquid vult, illud erit. Consequens tamen non erit necessarium.
-
Ad evidentiam huius rationis, considerandum quod contingentia et necessitas absoluta inter se oppositionem habent ex suis formalibus rationibus. Ideo eidem rei convenire non possunt. Est enim contingens quod secundum se et absolute potest non esse: necessarium autem, quod non potest non esse. Unde ubicumque ponitur necessitas absoluta, oportet omnino contingentiam removeri. — Necessitas autem ex suppositione non repugnat contingentiae. Dicitur enim ex suppositione necessarium quod non potest non esse facta aliqua suppositione. Modo, non opponuntur posse absolute et secundum se non esse, et non posse non esse facta aliqua suppositione: sicut absolute Sortes potest non moveri; posito autem quod currat, non potest non moveri. Unde ex hoc quod ponitur aliquid necessarium ex suppositione, non oportet ab eo removeri contingentiam. Et ita, cum ex eo quod Deus aliquid velit, necesse sit ex suppositione tantum quod illud sit, quia non stant simul quod Deus velit illud evenire et non eveniat, non autem absolute; non oportet ex voluntate Dei a rebus contingentiam tollere.
-
Circa illam propositionem, Non sequitur, si Deus aliquid velit, quod illud de necessitate eveniat, adverte quod ly ex necessitate potest se tenere ex parte conditionalis et consequentiae: et potest teneri ex parte consequentis. Primo modo, sensus esset quod ista conditionalis non est necessaria, Si Deus aliquid vult evenire, illud eveniet. Et tunc falsa est propositio. Immo dicit Sanctus Thomas ipsam conditionalem esse necessariam: nam oppositum consequentis non stat cum antecedente, propter efficaciam divinae voluntatis.
Secundo modo, sensus est quod consequens illud, Hoc eveniet, non est in se necessarium absolute. Et hic sensus est verus, et hic intentus a Sancto Thoma. Non enim ex eo quod Deus vult Antichristum fore, sequitur quod hoc absolute sit necessarium, Antichristus erit.
Advertendum etiam quod hoc est intelligendum de actu voluntatis ut terminari ponitur ad rem volitam absolute: non autem, si modus necessitatis ponatur volitus. Licet enim non sequatur, Deus vult eclipsim solis evenire, Ergo necessario eveniet, quia ista consequentia fundatur super falsa hac propositione, Omne quod vult Deus evenire, necessario eveniet: bene tamen sequitur, Deus vult eclipsim necessario evenire, Ergo necessario eveniet.
IX. Sed dubium difficillimum occurrit. Admisso enim quod ex voluntate Dei non sequatur necessitas absoluta in rebus; immo, cum hoc quod res est volita a Deo, ipsa res maneat in se contingens, sit tamen necessaria ex suppositione: videtur quod saltem consequens sit inevitabile et immutabile; et consequenter quod voluntas divina talem necessitatem rebus volitis imponat quae et liberum arbitrium et omne consilium tollat. Quando enim aliquid necessario dependet ex aliquo antecedente, si antecedens sit inevitabile, et consequens immutabile et inevitabile erit, et idcirco fatuum est conari ut non eveniat: sicut, si Sortes non posset mutari a cursu, nec etiam mutari posset a motu; et fatuum esset velle conari ut Sortes non moveatur, si non potest a cursu cessare. Cum ergo divina voluntas sit immutabilis, sequitur quod volitum a Deo immutabile sit et inevitabile. Et per consequens fatuum est sollicitum esse ad prosequendum quod Deus vult non esse, aut conari ad oppositum eius quod vult futurum esse. Et sic tollitur omnis humana sollicitudo.
X. Ad evidentiam huius dubii considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. xix, a. 8, et q. xxii, a. 4, ad 1, et VI Metaph. 13, quod, cum Deus suprema causa sit, cui omnes aliae causae, et necessariae et contingentes, subiiciuntur; secundum quod disponit ut aliquid eveniat, ita disponit quomodo debeat evenire et quibus ex causis. Illa enim quae vult necessario et infallibiliter evenire, vult per causas necessarias evenire et infallibiles: ea autem quae vult fallibiliter et contingenter evenire, vult evenire mediantibus aliis causis contingentibus et fallibilibus; sicut segetum copiam mediante aratione terrae et seminum iactu. Unde, quia effectus ab omnibus suis causis dependet, si causa secunda non ponatur, effectus non sequetur. Propterea, si debeat sequi effectus a Deo volitus mediantibus aliquibus causis, oportet ut illae causae ponantur: quia statutum est ut illis tantum mediantibus eveniat. Fatuus enim esset qui vellet segetes, et agrum nollet arare, nolletque terrae mandare semina; aut qui fructus vellet, arbores autem plantari nollet; aut qui vellet absque sollicitudine locupletari ex mercatione.
Dicitur ergo primo, quod divina voluntas nostram sollicitudinem non tollit: quia sic aliqua vult nobis provenire ut nostro studio nostraque sollicitudine acquirantur, et contingenter eveniant. Quod si non fiat, effectus non sequetur.
Dicitur secundo, quod fatuum esset conari ad hoc ut aliquid simul sit volitum a Deo, et tamen eius oppositum fiat, sicut quod Deus velit mortem alicuius et quod mors non eveniat: cum nullus efficaciam divinae voluntatis possit impedire. Non tamen est fatuum conari ad oppositum eius quod Deus vult, puta ad vitam eius cuius Deus vult mortem: quia Deus vult huius mortem provenire a causa contingenti et impedibili; non est autem fatuum conari ad impedimentum illius causae quae absolute impediri potest, et per consequens ad oppositum effectum.
-
Si autem instetur quia, licet causa mortis sit causa secundum se impedibilis, si tamen vult Deus illum effectum evenire per illam causam, ipsa de facto non impedietur, propter efficaciam divinae voluntatis: — dicitur quod utique non impedietur: sed tamen, quia vult Deus ut fallibiliter et impedibiliter ab illa proveniat effectus, secundum se posset impediri. Et ideo qui ad hoc conatur, non conatur ad impossibile, sed ad possibile: licet intentum non consequatur. Illa enim propositio, Fatuum est conari ad oppositum eius quod Deus vult futurum esse, est quidem vera in sensu composito: sensus enim est quod fatuum est conari ad hoc totum simul, quod aliquid sit volitum a Deo et illud non eveniat. Est autem falsa in sensu diviso. Est enim sensus quod, accepto aliquo volito a Deo, puta morte Sortis, fatuum est conari ad eius oppositum. Hoc autem falsum est: quia ipsam mortem vult Deus defectibiliter evenire; et per consequens, si conatur quis ad hoc ut non eveniat, non fatue operatur, utpote ad impossibile laborans; immo conatur ad id quod potest non evenire secundum se.
-
Unde, si per infallibile et inevitabile intelligatur id quod, secundum se consideratum, non potest non evenire: negatur quod, si antecedens alicuius conditionalis necessariae sit immutabile, et consequens sit inevitabile; et similiter quod voluntas divina omnibus rebus inevitabilitatem imponat. — Si autem intelligatur id quod non potest non evenire ex suppositione alicuius, conceduntur omnia praedicta, sed negatur quod talis inevitabilitas tollat contingentiam et libertatem ac consilium. Stant enim simul, ut superius 14 est ostensum, necessitas ex suppositione, et contingentia ac libertas. Propterea inquit Sanctus Thomas Verit., q. xxiii, a. 5, ad 3, quod, quamvis ista sint incompossibilia, « Deus vult istum salvari », et, « Iste damnatur »; ista tamen sunt compossibilia, « Deus vult istum salvari », et, « Iste potest damnari ». Cum divina enim voluntate stat potentia deficiendi effectus, licet non possit cum ipsa non esse effectus divinae voluntatis stare.