Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Postquam determinavit Sanctus Thomas de perfectione divina absolute, nunc de ipsa determinat ad particulares perfectiones descendendo 1. Circa hoc autem duo facit: primo, agit de perfectionibus ad naturam et substantiam pertinentibus; secundo, de pertinentibus ad operationem, cap. XLIV. Circa primum, tria facit: primo, agit de bonitate divina; secundo, de unitate, cap. XLII; tertio, de infinitate, cap. XLIII.
Circa primum duo facit: primo, agit de bonitate divina secundum se; secundo, in ordine ad alia, cap. XL. Circa primum duo facit: primo, agit de ipsa bonitate; secundo, unum corollarium infert, cap. XXXIX. — Circa primum duo facit: primo, ostendit bonitatem convenire Deo; secundo, quod ipse sit sua bonitas 2.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus est bonus.
Probatur primo. Deus est perfectus. Ergo est bonus. — Probatur consequentia. Tunc unumquodque perfectum est quando attingit propriam virtutem, ut dicitur VII Phys., text. 18. Sed virtus rei est id quo unumquodque bonum dicitur: est enim virtus quae bonum facit habentem et opus eius reddit bonum. Ergo unumquodque, secundum quod est perfectum, est bonum. — Patet etiam ex hoc, quia unumquodque appetit suam perfectionem tanquam proprium bonum.
Circa illam propositionem, Unumquodque perfectum dicimus quando attingit propriam virtutem, intelligendum est quod virtus propria rei eius consequitur essentiam: sunt enim diversae virtutes secundum naturarum diversitatem. Ideo antequam aliquid propriam virtutem habeat, essentiae complementum non habet: aut quantum ad intrinseca principia; aut quantum ad extrinseca, puta quantitatem et huiusmodi, quae requiruntur ad hoc ut virtus exire possit ad opus. Cum autem aliquid ad propriam virtutem pervenerit, ut scilicet secundum eam operari possit, dicimus et illud naturae habere complementum, et per consequens perfectum esse.
Secundo. Deus est primum desideratum. Ergo est bonus. — Probatur antecedens. Quia est movens omnino immobile, quod movet sicut desideratum primum. — Probatur quoque consequentia. Si desideratur: aut, inquam, tanquam bonum; aut tanquam apparens bonum. Non tanquam apparens bonum: quia illud non appetitur per se, sed secundum quod habet aliquam speciem boni. Ergo tanquam bonum, quod per seipsum movet.
Tertio. Deus est ens actu. Ergo est bonus. — Probatur consequentia. Unumquodque naturaliter appetit esse actu secundum suum modum: quod patet quia corruptioni naturaliter repugnat. Sed bonum est quod omnia appetunt. Ergo ens actu est bonum. — Item, per privationem actus potentia consequitur malum, quod est bono oppositum, ut dicitur IX Metaphys., text. com. 19. Ergo actus est quoddam bonum.
Quarto. Communicatio esse et bonitatis ex bonitate procedit. Sed haec convenit Deo. Ergo est vere bonus. — Probatur minor. Quia Deus est aliis causa essendi, sicut ens per se necesse esse. — Maior vero probatur dupliciter. Primo, ex ipsa natura boni, idest, ex conditione naturalis boni. Unumquodque enim esse et bonitatem in alia diffundit agendo: cuius indicium est quod signum perfectionis alicuius est sibi simile posse producere, ut dicitur IV Meteororum. Sed naturaliter uniuscuiusque bonum est actio et perfectio eius. Unumquodque etiam agit ex eo quod est actu. Ergo etc. — Secundo probatur eadem maior ex boni ratione. Ratio boni est ex hoc quod est appetibile, quod est finis. Sed finis movet agentem ad agendum: quod patet ex eo quod dicitur bonum esse diffusivum sui esse. Ergo et bonum movet agentem ad agendum. Ergo etc.
Confirmatur conclusio primo, auctoritate Psalmi: Quam bonus etc. Secundo, auctoritate Thren. iii: Bonus est Deus etc.
II. Circa istam propositionem, Bonum est appetibile et finis, dubium occurrit: utrum appetibile sit essentialis ratio boni; et similiter finis. Videtur enim quod sic. Quia ubicumque loquitur Sanctus Thomas de ratione boni, semper videtur bono pro ratione assignare rationem appetibilis et finis: ut patet hoc loco, et Prima Parte, q. v, a. 1, Ver., q. I et XXI 3, in I Sent., d. XIX 4, et in infinitis pene aliis locis.
In oppositum autem est, quia sic se videtur habere appetibile ad bonum sicut visibile ad colorem: sicut enim color est obiectum visus, ita bonum est obiectum voluntatis; et sicut visibile denominat ipsum colorem in ordine ad visum, ita appetibile denominat bonum in ordine ad appetitum. Sed visibile non est essentialis ratio coloris, sed eius passio: unde ista non est in primo modo, Color est visibilis, ut patet II de Anima 5. Ergo similiter erit de appetibili.
Circa rationem etiam ipsam occurrit dubium 6. Quia in antecedente loqui videtur Sanctus Thomas de processu bonitatis ab aliquo tanquam a causa efficiente. Probatio autem assumpta ex ratione boni procedit de processu a bono tanquam a causa finali: nam hanc propositionem, Bonum est diffusivum sui esse, interpretatur Sanctus Thomas Prima Parte, q. v, a. 4, ad 2, et Verit., q. xxi, a. 1, ad 4, de diffusione non per modum efficientis, sed per modum causae finalis.
III. Ad evidentiam primi dubii considerandum est quod in doctrina Sancti Thomae diversimode declaratur a diversis quomodo bonum sit appetibile. Hervaeus enim, Quolibet III, q. II, declinat ad hoc quod ratio boni sit ratio omnino absoluta, nullum includens respectum. Et consequenter appetibile, quod importat habitudinem ad appetitum, non est de essentiali ratione boni.
Capreolus vero, I Sent., d. III, q. III 7, vult quod ratio boni sit respectiva: non quidem tanquam dicens pure respectum, sed tanquam dicens absolutum cum respectu. Unde dicit primo, quod bonum in sua ratione essentiali includit appetibile; et quod ista propositio, Bonum est appetibile, est per se in primo modo. — Dicit secundo, quod non est simile de colore et visibili, et de bono et appetibili. Quia color nominat ipsum quod est obiectum movens visum, ad quod sequitur visibile sicut eius passio: bonum autem non nominat praecise id quod est obiectum motivum appetitus, sed dicit et id quod est obiectum motivum voluntatis et habitudinem ad appetitum; unde magis assimilatur bonum huic aggregato, color visibilis, quam soli colori. Et propter hoc ista est essentialis praedicatio, Bonum est appetibile: non autem ista, Color est visibilis.
IV. Sed, licet auctores harum opinionum sint omni ex parte doctissimi, non videtur tamen mihi quod ad mentem Sancti Thomae in hac re loquantur. Quod enim bonum non dicat pure absolutum, satis liquet in Qq. de Verit., q. I et q. XXI, ubi Sanctus Thomas ponit verum et bonum differre ratione ab ente quia ad rationem entis addunt respectum rationis. Propterea bene solvit Capreolus, in xxxiv dist. Secundi 8, et in loco praeallegato, rationes pro ista opinione.
Quod autem relatio importata nomine appetibilis non sit de essentiali ratione boni, sed rationem boni consequatur, patet ex iis quae inquit Sanctus Thomas I Ethic. 9, ubi, exponens hanc propositionem, Bonum est quod omnia appetunt, ait quod prima non possunt notificari per aliqua priora, sed notificantur per posteriora, sicut causae per proprios effectus. Et cum bonum proprie sit motivum appetitus, describitur per motum appetitus, sicut solet manifestari virtus motiva per motum. Ex quibus dat intelligere quod esse appetibile non est essentialis ratio boni, sed consequitur propriam boni rationem, sicut visibile consequitur colorem, qui est obiectum motivum visus. — Et hoc etiam ipsemet Capreolus, melius sentiens quam in I Sent., tenuit in II, d. xxxiv.
Propter quod videtur mihi dicendum quod appetibile dupliciter potest accipi: uno modo, formaliter, pro ea scilicet relatione quae nomine appetibilis importatur; alio modo, fundamentaliter, scilicet pro eo quod est fundamentum talis relationis, inquantum huiusmodi. Si primo modo accipiatur, sic non est de essentiali ratione boni, sed rationem boni concomitatur. Si autem accipiatur secundo modo, est de ipsius formali et essentiali ratione: significat enim bonum ipsum ens inquantum fundat relationem appetibilis. Unde ista propositio, Bonum est appetibile, est in secundo modo per se, si appetibile primo modo accipiatur: est autem in primo modo per se, si accipiatur secundo modo. Propterea, cum inquit Sanctus Thomas rationem boni consistere in hoc quod est appetibile, intelligendum est de ratione concomitante, si appetibile formaliter sumatur; si autem sumatur fundamentaliter, intelligendum est de ratione essentiali. Et hoc secundum videtur magis ad intentionem sancti Doctoris accedere: bonum enim secundum suam rationem est fundamentaliter appetibile et finis.
- Sed tunc remanet dubium. Quia secundum hanc responsionem videtur sequi quod bonum sit mere absolutum, ut prima opinio dicebat: sicut color, qui est visibilis fundamentaliter, ex se est mere absolutum.
Respondetur quod, licet bonum non includat formaliter relationem appetibilis et finis in sua ratione sed tantum concomitanter, sitque bonum appetibile et finis fundamentaliter ex sua formali ratione; non tamen est mere absolutum, sed importat absolutum cum respectu. Dicit enim respectum perfectivi alterius secundum rationem speciei et secundum esse quod habet in rerum natura: ut patet ex doctrina Sancti Thomae, Verit., q. xxi, a. 1, ubi ponit quod bonum et verum addunt supra ens respectum perfectivi, sed verum est perfectivum secundum rationem speciei tantum, bonum autem et secundum rationem speciei et secundum esse. Unde bonum est fundamentaliter appetibile et finis non ex eo tantum quod dicit ens, sed ex eo quod dicit ens cum tali habitudine perfectivi. Propterea quod inquit aliquando Sanctus Thomas, unumquodque esse appetibile secundum quod est perfectum 10, exponendum est ut exponitur Verit., quaest. praeallegata 11, a. 3, ad 2, de perfecto ut includit etiam rationem perfectivi. — Et sic patet responsio ad primum dubium.
V. Ad secundum 12 autem dicitur primo quod, quia rationem boni concomitatur ratio causae finalis, cum bonum dicitur seipsum diffundere, non intelligitur per modum causae efficientis, licet diffundere secundum vocabuli proprietatem videatur importare operationem causae efficientis, sed per modum causae finalis: quia scilicet gratia ipsius nata sunt moventia et efficientia agere.
Dicitur secundo quod, licet boni formalem rationem ratio causae finalis concomitetur, rei tamen quae bona est ratio etiam efficientis potest convenire. Est enim aliquid fundamentaliter bonum inquantum habet esse, et unumquodque agit inquantum est in actu. Unde antecedens illud absolute sumitur, non magis limitando ad causam efficientem quam ad finalem. Immo de utraque causalitate verum est quod communicatio esse et bonitatis ex bonitate procedit. Et Deus est causa esse et bonitatis in genere causae efficientis, quia est primum agens a nullo dependens; et in genere causae finalis, quia est ultimus finis, cuius gratia omnia sunt et fiunt. Ideo illam propositionem probat Sanctus Thomas primo in causa efficiente, secundo in causa finali ex ratione boni, ut ostendat illam in utraque causalitate veritatem habere.