Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Cum ostensum sit Deum esse unum, ostendit deinceps Sanctus Thomas hunc unum Deum esse infinitum . Circa hoc autem duo facit: primo, declarat quale infinitum, et quomodo conveniat Deo; secundo, probat intentum .

I. Quantum ad primum, duplicem distinctionem ponit. Prima est. Cum infinitum quantitatem consequatur; duplex autem sit quantitas, scilicet corporalis et spiritualis: duplex est infinitum, quoddam secundum quantitatem corporalem, quoddam secundum quantitatem spiritualem. Licet autem magnitudo spiritualis quantum ad duo attendatur; scilicet quantum ad virtutem, et quantum ad naturae bonitatem et completionem: — dicitur enim aliquid magis aut minus album secundum modum quo in eo sua albedo completur; et ex magnitudine actionis et factorum magnitudo virtutis consideratur, — quia tamen magnitudo virtutis magnitudinem naturae et perfectionis consequitur, cum ex hoc quod aliquid est in actu sit activum, et idcirco secundum modum quo aliquid in suo actu completur sit modus suae magnitudinis virtutis, ideo res spirituales absolute magnae dicuntur secundum modum suae perfectionis; secundum illud Augustini, VI Trin., cap. VIII, In iis quae non mole magna sunt, idem est maius esse quod melius. Et sic absolute dicentur infinitae secundum modum suae perfectionis.

Secunda est. Infinitum dicitur dupliciter: scilicet privative, et negative.

Cum ergo dicitur Deum esse infinitum, non loquimur de infinitate quantitatis corporalis, quia non est infinitus secundum multitudinem, cum sit unus, nec secundum quantitatem continuam, cum non sit corpus: sed de infinitate quantitatis spiritualis, sive perfectionis. — Similiter non accipitur infinitum privative: quia aliquid dicitur privative infinitum ex eo quod natum est habere finem et sibi subtrahitur, propter quod est imperfectum; Deo autem imperfectio non convenit. Sed dicitur negative infinitus: quia est summe perfectus, et nullus est perfectionis suae terminus aut finis.

Advertendum quod infinitum privative dicitur propter remotionem formae, privatio enim dicit negationem formae debitae inesse: et ideo terminus qui excluditur per huiusmodi infinitum, habet rationem formae, ex qua res finita habet complementum suae mensurationis. Propterea quod caret tali termino sibi debito, quod est esse infinitum privative, caret sua perfectione et forma. Et propter hoc tale infinitum, quod etiam Prima parte, q. VII, dicitur infinitum se tenens ex parte materiae, imperfectum est.

Infinitum autem negative in rebus spiritualibus dicitur propter remotionem susceptivi et materiae limitantis formam ad aliquem gradum suae perfectionis: nam et formae amplitudo per materiam et susceptivum limitatur. Et quia forma non limitata ad aliquem suorum graduum sed omnem suam habens perfectionem est perfectior quam si sit ad particularem aliquem gradum limitata, ideo tale infinitum, quod dicitur infinitum se tenens ex parte formae, est perfectissimum: aut simpliciter, si sit simpliciter infinitum; aut in suo genere, si sit infinitum in genere.

Propter hoc, volens ostendere Sanctus Thomas quomodo sit Deus infinitus absque imperfectione, sive negative infinitus, inquit quod nullus est perfectionis suae terminus, sed est summe perfectus, idest: non est limitata sua perfectio ad aliquem perfectionis gradum, ita quod unam perfectionem habeat et non aliam, sed omnem perfectionem et omnem perfectionis modum in se habet eminenter.

II. Quantum ad secundum, probatur conclusio. Primo. Deus non est in genere, sed perfectiones omnium generum continet, ut superius est ostensum. Ergo est infinitus. — Probatur consequentia. Quia omne finitum secundum suam naturam ad generis alicuius rationem determinatur.

Adverte quod, cum praedicamenta explicent omnes modos generales essendi entis finiti, nihil potest habere rationem entis finiti nisi ad aliquod genus praedicamentale pertineat. Et propterea inquit Sanctus Thomas omne finitum secundum suam naturam ad generis alicuius rationem pertinere, quia oportet ut sub aliquo genere praedicamentali contineatur.

Secundo. Deus est actus nullo modo in alio existens: cum nec sit forma in materia, nec esse suum alicui formae vel naturae inhaereat, sed sit subsistens. Ergo est infinitus. — Probatur consequentia. Quia actus in nullo existens nullo modo terminatur, sicut e contrario omnis actus alteri inhaerens terminatur ex eo in quo est: sicut, si albedo per se existeret, non terminaretur, sed haberet quicquid est de perfectione albedinis.

III. Circa istam propositionem, Omnis actus alteri inhaerens terminationem recipit ex eo in quo est, dubitatur. Nam, ut arguit Scotus, I Sent., d. II, q. 1, omnis essentia finita est finita in se ut praeintelligitur omni comparationi sui ad aliam essentiam. Ergo ex eo in quo recipitur, non finitur forma et limitatur.

Similiter contra hunc processum, Forma finitur per materiam, Ergo forma quae non est nata esse in materia, est infinita, arguit, primo, quia sequeretur quod angelus, qui est a materia et susceptivo separatus, esset infinitus.

Secundo, quia committitur fallacia consequentis. Sicut enim non valet, ut habetur ex III Physic., Corpus finitur ad corpus, Ergo, si non est finitum ad corpus, est infinitum, nam tunc ultimum caelum esset infinitum; ita non valet, Forma finitur per materiam, Ergo, si est separata a materia, est infinita.

  1. Ad huius evidentiam considerandum primo quod, cum duo possimus in forma considerare, scilicet naturam specificam, et esse illi naturae debitum, cum dicimus formam limitari per materiam, non intelligimus de forma quantum ad eius essentiam specificam: per suam enim propriam differentiam est ad hanc speciem et ad hunc gradum entium limitata, non autem per materiam. Sed intelligimus de forma quantum ad eius essendi modum.

Sciendum secundo, quod forma in alio receptibilis, sicut est ad determinatum gradum entium et ad determinatam speciem limitata, ita habet esse determinatum in natura essendi simpliciter: nam ita aliquod esse debetur albedini inquantum albedo, quod aliud sibi non debetur. Sed tamen ipsum esse naturae tali debitum latitudinem quandam essendi habet, secundum quod susceptivum formae diversimode disponi potest, et ipsa potest in diversis recipi. Unde secundum hoc esse limitari potest: ut scilicet non habeat totum et perfectum esse suae naturae debitum, sed tantum aliquem eius gradum numeralem habeat. Limitatur ergo forma per materiam: quia, cum unumquodque recipiatur in altero per modum recipientis, idest, secundum illum modum secundum quem susceptivum natum est illud recipere, oportet ut forma recepta in alio limitetur secundum capacitatem susceptivi, idest, ut non habeat esse sibi debitum eo perfecto modo quo posset habere, sed tantum secundum susceptivi dispositionem et capacitatem. Sed si forma esset ab omni susceptivo separata, nullam limitationem in esse sibi debito haberet, sed haberet esse perfectissimo modo secundum naturae suae conditionem, non limitata ad aliquem gradum essendi intra suam latitudinem, sed totum suum esse habens, unite et perfectionaliter omnes gradus continens secundum quos in suo susceptivo esse posset.

Ex quo sequitur quod, si natura ipsa secundum se gradum aliquem entium determinatum non dicit, si ab omni susceptivo sit separata, erit simpliciter infinita secundum perfectionem essendi, tanquam nullo modo limitata: sicut, quia esse secundum se non dicit aliquem determinatum gradum essendi, sed indistincte omnem essendi perfectionem includit, si sit per se subsistens, erit simpliciter infinitum, utpote ad nullum simpliciter essendi gradum determinatum. Si autem natura ipsa dicat aliquem determinatum gradum entium, separata ab omni susceptivo non erit simpliciter infinita, cum sibi aliquem determinatum gradum entium statuat ex sua ratione et quidditate: sed erit infinita secundum quid, idest, in suo genere sive in sua specie, inquantum omnem perfectionem essendi debitam naturae suae habet. Sed decipiuntur qui Sanctum Thomam impugnant, quia infinitatem formae accipiunt ad modum infiniti materialis et quantitativi et habentis ex ipso fine perfectionem: cum tamen non alia ratione dicatur forma infinita quam quia non contrahitur ad aliquem gradum suae naturae, sed omnem gradum sibi possibilem convenire habeat.

Considerandum ulterius quod, cum dicimus formam per susceptivum limitari, non intelligimus hoc quasi materia aliquid in forma per modum efficientis producat: sed quia forma, ex hoc quod in susceptivo recipitur, accipit limitationem secundum susceptivi exigentiam. Quod est susceptivum limitare formam per modum causae materialis, non autem per modum efficientis.

  1. Istis suppositis, dicitur ad primum Scoti, quod forma finita secundum se et non per respectum ad aliud est finita formaliter et essentialiter, tanquam ad aliquem gradum entium determinata: non est tamen materialiter finita, tanquam ad aliquem gradum essendi intra latitudinem sui esse limitata, nisi ex materia in qua recipitur. De qua finitione loquitur Sanctus Thomas.

Ad secundum dicitur quod angelus est infinitus in genere et secundum quid, ut patet ex dictis: non autem simpliciter, quia ex propria ratione dicit naturam in entibus determinatum gradum habentem.

Ad tertium dicitur quod esse inhaerens et esse finitum convertuntur: similiter esse separatum et esse infinitum.

Et quia in convertibilibus argui potest a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, ideo in illis fallacia consequentis sic arguendo non committitur, sed valet, Si est inhaerens, est finita, Ergo, si non est inhaerens, non est finita, eo modo quo declaratum est.

Ad instantiam de corpore dicitur quod non est ad propositum. Quia corpus finitum non accipit limitationem ex eo quod ad aliud corpus terminatur, sed accidit sibi, secundum quod est finitum, quod sit aliud corpus ad quod terminetur. Forma autem accipit materialem et individualem terminationem ex ipso susceptivo, et sibi, secundum quod est taliter terminata, per se convenit in susceptivo esse. Unde non sunt convertibilia corpus esse finitum et corpus ad aliud corpus terminari, sicut formam esse in alio et formam esse in sua specie finitam.

IV. Tertio. Materia prima, quae est potentia tantum, est infinita in sua potentialitate. Ergo Deus, qui est tantum actus, est infinitus in sua actualitate. — Probatur consequentia. Quia, cum potentia dicatur ad actum, sicut in unoquoque non potest actum excedere, ita nec simpliciter.

Circa istam propositionem, Potentia non potest actum excedere in unoquoque, dubitatur. Materia quae est sub forma ignis, est etiam in potentia ad formam aquae. Ergo potentia in igne excedit actum.

Respondetur quod dupliciter loqui possumus de potentia ad aliquem actum: uno modo materialiter, quantum scilicet ad id cui convenit ratio potentiae; alio modo formaliter, inquantum scilicet est potentia hunc actum respiciens. Si primo modo accipiatur, sic non est inconveniens potentiam excedere actum quem habet, ut argumentum probat. Si autem secundo modo, sic potentia non potest excedere actum quem respicit. Potentia enim ad formam ignis dicit habitudinem ad formam ignis. Impossibile autem est ut potentia ignis, ut formae ignis receptiva, alterius formae receptiva sit. Etsi enim materia ignis sit receptiva formae aquae, non est tamen eius receptiva ut potentia ad formam ignis, sed ut potentia ad formam aquae: potentia enim ad formam ignis dicit habitudinem tantum ad formam ignis, si formaliter sumatur. Propositio ergo Sancti Thomae intelligitur formaliter: non autem materialiter, ut obiectio procedebat.

V. Quarto. Deus est actus purus absque permixtione ullius potentiae. Ergo est infinitus. — Probatur consequentia. Quia quanto actus est minus permixtus potentiae, tanto perfectior est: et ille qui habet potentiam admixtam, habet terminum suae perfectionis; qui autem non habet, nullum terminum perfectionis habet.

Adverte quod actus qui est in potentia ad alium actum, qui hoc loco dicitur habere potentiam admixtam, de necessitate aliqua perfectione caret: quia, si non careret aliqua perfectione, non esset in potentia ad ipsam; nihil enim est in potentia ad id quod habet. Et idcirco non est universaliter perfectus, sed ita habet unam perfectionem quod non aliam: et hoc est habere terminum suae perfectionis. Actus autem cui nulla immiscetur potentia, nulla caret perfectione secundum se, sed est ipsum esse subsistens: quia omne quod non est esse, est ad ipsum ex natura sua in potentia, tanquam ad id quod est extra rei quidditatem. Ideo nullum habet terminum perfectionis, sed est universaliter perfectus.

VI. Quinto. Si esse alicuius est finitum, oportet quod limitetur vel per aliquam causam eius, vel per susceptivum: quia ipsum secundum se est infinitum, tanquam infinitis et modis infinitis participabile. Sed esse Dei nullam habet causam nullumque susceptivum : cum Deus sit suum esse. Ergo non est finitum.

Adverte quod, licet duos modos limitationis esse Sanctus Thomas tangat, scilicet ex causa productiva et ex susceptivo, tamen unus ad alium de necessitate consequitur. Nam si in aliquo recipiatur, oportet ut ab aliqua causa producatur: cum nihil seipsum de non esse ad esse producat. Similiter si habet causam productivam, oportet quod eius sit aliquod susceptivum: quia esse, ut superius ostendimus, non est hoc finitum et determinatum nisi quia est huius, aut actu aut aptitudine et proportione.

VII. Sexto. Deo non potest cogitari aliquid melius et perfectius. Ergo est infinitus. — Probatur antecedens. Tanto aliquid est perfectius secundum aliquam perfectionem quanto illam melius pleniusque participat. Sed non potest plenius participari quam ut per suam essentiam sit tale: sicut Deus est ipsa bonitas et ipsum esse. Ergo etc.

Sed videtur illa consequentia non valere: Deo nihil potest cogitari perfectius, Ergo est infinitus. Immo magis sequitur, Ergo est finitus: quia infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliud accipere.

Respondetur quod consequentia bona est, et necessaria, et proportionaliter ad quantitatem infinitam tenet. Licet enim infinitum sit tale in se quod, quantitate quacumque finita eius accepta, semper remanet aliquid accipiendum, infinito tamen maius quantum cogitari non potest, eo modo quo est infinitum. Et si aliquo quanto maius quantum potest cogitari, illud non est infinitum, sed finitum: cum possit excedi. Simili modo infinitum secundum perfectionem tale est quod, accepto quocumque modo finito in ipso secundum considerationem intellectus nostri, semper remanet alius modus accipiendus. Nihil tamen ipso potest perfectius cogitari. Immo, si aliquo aliud perfectius potest cogitari, illud est finitae perfectionis, utpote potens a perfectiori excedi.

VIII. Septimo. Intellectus noster intelligendo in infinitum extenditur. Quod hoc signo patet: quia, quacumque quantitate finita data, potest maiorem in infinitum excogitare. Ergo oportet esse aliquam naturam intelligibilem infinitam, quam oportet esse rerum maximam. — Probatur consequentia. Quia alioquin frustra esset haec ordinatio intellectus ad infinitum.

Sed non videtur ista ratio concludere, propter duo. Primo, quia intellectus multa falsa et impossibilia potest concipere.

Secundo, quia non datur intellectui ordinatio ad apprehendendum aliquod intelligibile infinitum, licet habeat inclinationem ad intelligendum sive excogitandum aliquid maius quocumque finito dato divisim in infinitum.

Ad huius evidentiam sciendum quod ordinatio haec intellectus ad infinitum nihil aliud est quam virtus intellectus ad cogitationem rei infinitae. Quam ex signo hoc convincitur datam intellectui, quod quocumque finito maius excogitat in infinitum, quasi natura ipsius intellectus impellente ad inquisitionem alicuius intelligibilis infiniti. Propter quod non quiescit intellectus inquisitio quousque ad intelligibile infinitum pervenerit.

Unde ad primum dicitur quod, licet intellectus aliquando impossibilia excogitet, habet tamen inclinationem ad intelligibile infinitum. Et ideo, nisi illud inveniretur, frustra data esset sibi naturalis haec inclinatio.

Similiter ad secundum, negatur antecedens. Immo ex modo cogitandi in infinitum persuadetur quod habeat inclinationem ad perveniendum ad aliquod intelligibile infinitum.

Veruntamen istam rationem persuasivam puto, non demonstrativam.

IX. Octavo. Non potest intellectus noster cogitare aliquid maius Deo. Ergo est infinitus. — Patet consequentia. Quia quolibet finito potest intellectus maius cogitare. — Probatur antecedens. Quia effectus non potest extendi ultra suam causam. Intellectus autem est effectus Dei.

Sciendum quod, cum effectus sit quaedam causae similitudo, non potest maioris virtutis esse sua causa, ut superius est ostensum. Sed hoc est intelligendum proportionaliter, secundum modum effectus. Nam aliqui effectus a sua causa accipiunt virtutem alia producendi secundum esse naturale; aliqui vero secundum esse concepibile, non secundum esse naturale, quemadmodum est intellectus speculativus. Sicut ergo effectus non potest per virtutem quam accipit a sua causa producere effectum in esse naturae sua causa perfectiorem, ita nec intellectus potest in esse concepibili producere aliquid sua causa praestantius. Quod est dictu: Non potest aliquid praestantius sua causa cogitare. Si ergo Deus intellectus nostri est causa, sequitur quod nihil potest maius aut perfectius Deo cogitare.

X. Nono . Virtus Dei est infinita. Ergo eius essentia. — Antecedens probatur. Quia movet tempore infinito. — Consequens vero probatur. Quia virtus nominat principium actionis: unumquodque autem agit per formam suam, quae est essentia vel pars essentiae.

Si dicatur quod haec ratio supponit aeternitatem motus, quam theologi non ponunt: — dicitur quod procedit quidem ex aeternitate mundi, sed tamen infinitas virtutis magis etiam confirmatur non posita aeternitate mundi. Tanto enim virtuosius est agens in agendo quanto potentiam magis ab actu remotam reducit in actum: sicut maiori virtute opus est ad calefaciendum aquam quam aerem. Sed quod omnino non est infinite distat ab actu. Ergo, si mundus factus est postquam omnino non fuit, factoris virtus est infinita.

Licet autem haec ratio ex aeternitate mundi non sumatur, valet tamen etiam secundum ponentes mundi aeternitatem: cum ponerent Deum aeternum mundi sempiterni causam existere, sicut pes ab aeterno fuisset causa vestigii, si ab aeterno fuisset impressus in pulvere. Sive enim ab aeterno sive ex tempore sit productus mundus, nihil est in re quod non sit a Deo productum. Et sic productus est nulla praesupposita materia. Ex quo aliter formatur ratio. Proportio virtutis activae accipitur secundum proportionem potentiae passivae ad actum: quia quanto potentia passiva magis elongata ab actu praeintelligitur vel praeexistit, tanto a maiori virtute in actum reducitur. Ergo, cum virtus finita requirat aliquam potentiam materiae, illa quae non requirit materiam, est infinita.

  1. Circa illam propositionem, Unumquodque agit per formam suam, quae est essentia vel pars essentiae, advertendum quod intelligitur de primo principio formali, non autem de proximo. Quia, ut inquit Sanctus Thomas Prima Parte, q. LXXVII, 1 , in creaturis substantia non est proximum principium actionis, sed forma accidentalis, quae rationem potentiae habet.

Similiter cum dicitur, Virtus nominat principium actionis, accipitur indistincte, ut fit extensio ad primum et ad proximum principium. In creaturis enim virtus, ut nominat principium proximum, non est rei substantia, sed accidens rei substantiam concomitans: ut autem nominat principium primum, est substantia. Sed quia in Deo primum formale principium et proximum non distinguuntur, cum sua virtus et sua operatio sint sua substantia, ideo in ipso universaliter verum est quod virtus Dei est eius essentia.

XI. Ad primam rationis formam qua probatur virtutem Dei esse infinitam quia ex nulla potentia produxit mundum , Scotus, IV Sent., d. I, q. 1 , negat minorem. Quando enim extrema sunt immediata, tanta praecise est eorum distantia quanta est extremum alterum maius: sicut, si produceretur suprema creatura possibilis produci, adhuc inter ipsam et Deum esset infinita distantia, quia Deus est infinitus, illa vero finita esset. Distantia autem affirmationis et negationis entis et non entis creati est immediata. Et actus creatus non est infinitus, sed finitus. Ergo distantia inter illa non est infinita, sed finita.

Ad secundam formam , inquit quod, quamvis distantia nullius potentiae ad actum nullam proportionem habeat ad distantiam quae est alicuius potentiae ad actum, ex hoc non sequitur quod virtus quae potest super istam, sit improportionabilis virtuti quae potest super illam. Quia positivum non est improportionabile alteri positivo nisi propter infinitatem in altero. In illis autem distantiis non est proportio quia altera non habuit aliquam quantitatem secundum quam potuit proportionari, eo quod sit distantia non entis ab ente.

XII. Pro responsione ad ista, et confirmatione rationis Sancti Thomae, sciendum ex doctrina eius IV Sent., d. v, q. 1, a. 3 , quod duplex est distantia infinita. Quaedam est simpliciter infinita, quando scilicet ex parte utriusque extremi est infinita: hoc autem est quando utrumque extremum est infinitum. Quaedam vero est secundum quid infinita: et est quando ex parte unius extremi tantum est infinita. Cum enim tantum distet aliquid ab uno oppositorum quantum accedit ad alterum, si accedat aliquid ad oppositum extremum ut illud habeat infinite, necesse est ut ab altero distet infinite: si autem participet opposito finite, ab altero finite tantum distabit. Inter ens ergo et non ens omnino non est distantia infinita simpliciter nisi illud ens sit infinitum. Et quia nullum ens creatum est infinitum, ideo distantia entis creati ad non ens non est simpliciter infinita. Immo est finita ex parte ipsius entis: quia ens perfectius isto ente creato magis a non ente distat quam hoc ens. Est tamen ex parte non entis ipsa distantia infinita: eo quod a quocumque nihil magis distet quam non ens. Unde distantia non entis omnino ab ente non est proportionabilis distantiae alicuius entis ab alio: alioquin posset dari distantia unius entis ab alio maior quam sit distantia non entis omnino, secundum modum processus Aristotelis IV et VIII Physicorum . Inter ens ergo et non ens est distantia secundum quid infinita.

Sciendum secundo, quod ista distantia secundum quid infinita, utpote ex parte non entis tantum, requirit virtutem infinitam, cum virtus activa proportionetur distantiae potentiae ab actu: secundum proportionalitatem hoc, inquam, modo, quod qualis est proportio distantiae unius ab actu ad aliam distantiam, talis est proportio virtutum activarum inter se; quia, ut inquit Sanctus Thomas hic, tanto unumquodque agens est virtuosius, et aliud agens excedens, quanto potentiam magis remotam ab actu reducit ad actum. Sed distantia non entis omnino ad ens nullam habet proportionem ad distantiam quae est inter duo entia: alias esset invenire aliquam distantiam entis ad ens aequalem distantiae non entis ab ente. Ergo virtus quae operatur ex non ente omnino, nullam habet proportionem ad virtutem quae operatur ex ente praesupposito. Ergo est infinita. — Patet consequentia. Quia potentia activa talis dicitur improportionata quia excedit omnem potentiam finitam: sicut illa distantia quae est inter ens et non ens dicitur improportionata distantiae omni quae est inter entia, quia omni distantia quae est inter entia maior est. Potentia autem excedens omnem potentiam finitam, est infinita.

  1. Sic ergo patet rationem Sancti Thomae efficacem esse, nec solutionem Scoti esse sufficientem. Unde ad primum dicitur quod utique ex parte entis creati illa distantia non est infinita, ut ratio probat. Est tamen infinita ex parte non entis, ut diximus: cum nihil ab ente magis distare possit quam omnino non ens. Et haec infinitas distantiae arguit infinitatem virtutis: cum proportionentur virtutes elongationibus potentiarum ab actu.

Responsio etiam ad secundam formam rationis nulla est. Negat enim istam consequentiam, Distantiae istae sunt improportionabiles, Ergo et virtutes: cum tamen ostenderimus ipsam esse necessariam, quia qualis est proportio istarum distantiarum, talis est ipsarum virtutum; quia quanto una distantia magis excedit aliam, tanto una virtus magis aliam excedit, eo quod maior distantia maiorem virtutem requirat.

  1. Sed adhuc probari potest ex processu quo Aristoteles, IV Phys., text. 72 , probat motum factum in vacuo nullam proportionem habere ad motum factum in pleno. Si enim virtus agens ex nulla omnino praesupposita potentia proportionatur ei quae agit ex materia praesupposita non obstante distantiarum improportione, detur, gratia exempli, quod sit in duplo maior. Tunc sumo aliam virtutem quae agat ex materia in duplo magis indisposita quam sit materia ex qua agit alia virtus. Ergo ipsa erit in duplo maior illa. Sed in eadem proportione se habebat ad ipsam virtus agens ex nulla omnino praesupposita materia. Ergo virtus producens ex aliqua materia est aequalis potentiae agenti ex [nulla] praesupposita materia. Sed hoc est inconveniens: quia per experientiam patet, quanto aliquid magis elongatur ab actu, tanto maiorem potentiam requirere. Ergo etc.

Advertendum autem circa illam propositionem Sancti Thomae, Quanto potentia passiva maior praeexistit, aut praeintelligitur, tanto a maiori virtute activa in actum completur, quod potentiam passivam maiorem esse dupliciter intelligi potest: uno modo, quia magis elongatur ab actu; alio modo, quia magis disposita est ad susceptionem actu, eo modo quo dicimus in ligno aut aere esse maiorem potentiam ad statuam quam in aqua. Primo modo potentia dicitur simpliciter maior potentia: quia scilicet minus habet de actu. Secundo modo dicitur maior in ordine ad actum: quia capacior est actus et magis ad ipsum disposita. Propositio ergo Sancti Thomae intelligitur de potentia maiori primo modo, non autem secundo modo: difficilius enim est ex aqua facere statuam, et maiorem virtutem requirit, quam facere ex ligno aut cupro.

XIII. Decimo. Diuturnitas Dei est infinita. Ergo et Deus est infinitus. — Probatur consequentia. Quia res tanto est diuturnior quanto eius causa est efficacior. Si ergo diuturnitas Dei est infinita, cum causam non habeat nisi seipsum, ipse erit infinitus.

Advertendum, cum dicitur Deum non habere aliam causam nisi seipsum, quod hoc non ideo dicitur quasi ipse suum esse producat, hoc enim est impossibile: sed quia sua substantia est sibi ratio essendi, et non oportet ponere aliam causam eius productivam.

  1. Circa istam propositionem. Unaquaeque res tanto est diuturnior quanto eius causa est efficacior, dubium occurrit. Videtur enim contrariari ei quod superius, cap. XX, dixit Sanctus Thomas. Ibi enim voluit quod, quia esse invariabile non habet aliquam extensionem quantitatis, ideo duratio infinita ipsius infinitam virtutem non requirit, quia non refert quod per illam virtutem aliquid duret tempore infinito vel finito. Ergo maior diuturnitas in esse invariabili non exigit maiorem et efficaciorem virtutem. Cuius oppositum hic dicitur.

Ad hoc dicitur primo, quod nulla est contradictio in dictis Sancti Thomae. Quia hic loquitur de virtute causae effectivae diuturnitatis: talis enim est infinita si durationem infinitam causet. Superius autem loquebatur de virtute causae formalis esse rei, quam non oportet esse infinitam si causet esse perpetuum. Patet hoc ex doctrina Sancti Thomae XII Metaph., lect. 6, et in Quaestionibus de Anima, art. 14, ad 4.

Dicitur secundo, quod ratio huius diversitatis est quia esse comparatur ad formam sicut ipsam per se consequens. Quod autem aliquid per se consequens rem semper ei insit, non arguit ipsam esse infinitatem: sicut quod dualitas semper sit par, non arguit ipsam esse infinitam. Ad causam autem efficientem comparatur sicut effectus ab eius virtute productus. Effectus autem causae efficientis tanto durabilior est, ceteris paribus, quanto virtus agentis fuerit efficacior. Videmus enim quod tanto est durabilior caliditas in aqua quanto ab efficaciore virtute ignis fuerit introducta. Unde, licet duratio temporis per accidens se habeat ad esse substantiale, ad ipsam tamen virtutem agentis se habet per se, tanquam effectus conditio.

Dicitur tertio quod, sicut res diuturnior est cuius causa efficiens est efficacior in agendo, ita, si aliqua res careat causa efficiente propter suam perfectionem, tanto perfectior erit in se quanto fuerit diuturnior: quia sua diuturnitas non provenit ab alio, sed tantum a perfectione naturae propriae. Ideo bene infert Sanctus Thomas quod, quia diuturnitas Dei est infinita, et ipse sibi suae diuturnitatis est causa negative (idest, non habet diuturnitatem ab alio, sed ipse est sua infinita duratio), eius virtus et perfectio est infinita.

Confirmatur ultimo auctoritate Psalmistae. — Auctoritate etiam antiquorum philosophorum, qui, ab ipsa veritate coacti, posuerunt primum principium esse infinitum: licet errarent in ponendo ipsum primum principium esse corpus.

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work