Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Ostenso quis sit modus ex parte rei cognitae quo Deus alia a se cognoscit, restat investigandum quis sit modus ex parte cognoscentis . Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, agit de modo ex parte medii cognoscendi; secundo, ex parte ipsius cognitionis, cap. LV. — Circa primum duo facit: primo, quosdam excludit falsos modos; secundo, quis verus sit modus ostendit, capite LIII.

Quantum ad primum, tres modos excludit. Tripliciter enim falso possumus intelligere Deum multa cognoscere: aut scilicet ponendo in intellectu divino multitudinem intellectorum habere esse distinctum; aut ponendo ipsas formas intellectas subsistentes esse, Deumque per illas intelligere; aut ponendo ipsas habere esse in intellectu creato, et sic per ipsas Deum intelligere. Quapropter ad excludendum tres istas imaginationes, tres ponuntur conclusiones: prima et secunda ponitur in hoc capite; tertia, capite sequenti .

I. Prima itaque conclusio est: Multa a Deo intellecta in Deo distinctum esse non habent. Probatur. Aut ista intellecta essent idem quod divina essentia; aut essent illi superaddita. Non primum: quia tunc in essentia divina aliqua esset multitudo, scilicet intrinseca. Nec secundum: quia in Deo esset aliquod accidens. Ergo etc.

Adverte quod, si multa haberent esse distinctum in Deo et essent idem realiter cum essentia, non possent ad ipsam essentiam comparari nisi tanquam eius partes essentiales. Et sic ipsa essentia non esset simplex, sed ex partibus composita, ad modum essentiarum materialium. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod poneretur in eo multitudo, scilicet partium essentialium.

II. Secunda conclusio est: Non possunt etiam poni huiusmodi formae intellectae per se existere, ut per eas divinus intellectus intelligat: ut Plato, ad evitanda dicta inconvenientia, posuit.

Probatur primo. Formae rerum materialium sine materia intelligi non possunt. Ergo multo minus possunt sine materia esse: quo scilicet modo sunt actu intellectae.

Adverte quod, quamvis Commentator, VII Metaph., comm. 21 et 34, teneat, ut superius diximus, materiam cadere in definitione rerum materialium tantum ut id quod essentiam defert, non tanquam de essentia rei; tenet tamen Sanctus Thomas, Prima Parte, qu. LXXV, a. 4, et VII Metaph., l. 9, et in tractatu de Ente et Essentia , materiam esse partem quidditatis rei materialis. Tum quia definitio rerum naturalium materiam et formam continet. Nec ponitur materia in ea tanquam additum essentiae: quia illud est proprium accidentis, definiri per additamentum; aut etiam formarum quae sunt partes. — Tum quia materia est de essentia omnium individuorum naturalium. — Tum quia haec Aristotelis intentio esse videtur, qui VIII Metaph., text. 15 et 16 , ponit differentiam inter quidditatem compositorum et simplicium quantum ad unitatem, quod compositorum definitio est una quia ex actu et potentia natum est fieri unum; simplicium autem quidditates seipsis habent unitatem, eo quod formae dumtaxat sint. Nono etiam Metaph., in ultimis textibus , dicit quod in quidditatibus compositorum accidit error propter multitudinem partium, qui in simplicibus non accidit, propter carentiam partium.

Propter hoc ergo inquit Sanctus Thomas quod formae, idest quidditates, rerum naturalium sine materia nec esse nec intelligi possunt: quia videlicet nihil potest intelligi aut esse absque eo quod ad eius pertinet essentiam.

III. Secundo. Si Deus per formas intellectas subsistentes extra ipsum, posito quod essent, intelligeret, sua perfectio in intelligendo ab alio dependeret. Et per consequens in essendo: cum suum intelligere sit suum esse. — Probatur consequentia. Quia ad perfectionem intellectus divini requiritur ut multitudinem rerum intelligat. Ergo, si formae per quas intelligit sunt extra ipsum, oportet ut ab alio perfectio suae intellectionis dependeat.

Hic notanda sunt duo. Primum est quod non inquit Sanctus Thomas absolute perfectionem divini intellectus consistere in cognitione multitudinis rerum, sed quoniam hoc ad perfectionem sui intellectus requiritur. Perfectio enim divinae intellectionis simpliciter dependet ex perfectione primi intellecti, quod est divina essentia: sicut et in omnibus aliis virtutibus perfectio operationis attenditur in comparatione ad primum et principale eius obiectum. Sed verum est quod ad perfectionem divini intellectus exigitur ut sua intellectio non solum ad suam essentiam, sed etiam ad rerum multitudinem se extendat: idest, ut habeat in se unde se ad rerum extendat multitudinem. Tum quia tanto intellectus perfectior est in intelligendo quanto ad plura se extendit. Tum quia non esset perfecta cognitio causae nisi effectus ab ipsa procedentes cognoscerentur.

Alterum est quod intellectus perfectionem dependere ab illis formis subsistentibus dupliciter potest intelligi. Uno modo, tanquam a forma eliciente actum intelligendi: eo modo quo intellectio nostra a specie intelligibili dependet. Alio modo, tanquam ab obiecto immediate actum intelligendi terminante: eo modo quo nostra intellectio perfectionem habet a conceptu per intellectum formato et producto. Utro modo concurrant formae intellectae ad perfectionem intellectus, non potest divini intellectus perfectio ab illis dependere: cum quicquid est in Deo perfectissimum sit ex se.

IV. Sed tunc occurrit dubium. Nam non est intelligibile quod aliqua operatio possit esse aut intelligi absque termino operationis suo modo: cum omnis operatio ad aliquod obiectum terminetur. Si ergo Deus rem intelligit quantum ad proprium esse quod habet in natura, ergo talis intellectio non poterit esse aut intelligi absque re quae intelligitur. Ergo a re extrinseca de necessitate divina dependet intellectio. Et sic etiam non erit inconveniens intellectionem divinam dependere, tanquam ab obiecto, ab illis formis subsistentibus.

  1. Ad huius evidentiam considerandum primo, quod aliter loquendum est si ponamus Deum alia a se in sua essentia videre: et aliter si ea in seipsis abstracta et subsistentia ut actu intellecta, Deum intelligere ponamus. Nam primo modo, res se habent ut secundario intellecta, divina autem essentia ut primo et per se intellectum. Et quia operatio intellectus specificatur et perficitur ex primo et per se obiecto, non autem ex iis quae in primo et per se obiecto videntur, ideo non oportebit perfectionem divini intellectus dependere ab aliis, licet alia videat in seipso. — Si autem ponamus Deum intelligere res tanquam per se subsistentes actu intellectas, non tanquam contentas in divina essentia, tunc habebunt rationem primi et per se intellecti. Et ideo perfectio intellectus in intelligendo ab aliquo extrinseco dependebit.

Considerandum secundo, pro maiori declaratione, quod, cum intellectum intelligatur secundum quod est in intellectu, licet multitudo intellectorum requiratur ad perfectionem divini intellectus, hoc tamen non intelligitur quantum ad esse quod in seipsis habent: sed quantum ad esse quod habent in divina essentia intellecta. Et quia esse quod in divina essentia habent est ipsa divina essentia, ideo, cum dicitur quod multitudo intellectorum requiritur ad perfectionem divini intellectus, non dicitur quod requiratur aliquid distinctum a Deo: sed tantum ipsa divina essentia, quae omnium intelligibilium est similitudo. Ita quod intelligit quidem Deus multa intellecta quantum ad eorum proprias existentias et naturas, sed tamen non requiruntur ad perfectionem divini intellectus quantum ad esse quod in seipsis habent, sed quantum ad esse quod habent in Deo. Et sic non perficitur divinus intellectus ab aliquo alio a se.

  1. Ad dubium ergo dicitur quod de intellectione divina qua Deus intelligit hanc rem, puta lapidem, dupliciter possumus loqui: uno modo, quantum ad ipsam intellectionem absolute secundum suam naturam consideratam; alio modo, inquantum est huius intellectio. Si primo modo consideretur, sic non dependet ab hac re intellecta, sed et absque ea potest intelligi: quia non a lapide specificatur, sed ab essentia divina primo et per se intellecta; potest autem intelligi unumquodque absque eo quod non est de ratione eius. — Si secundo modo, sic non inconvenit divinam cognitionem ab obiecto extrinseco dependere. Cum enim dico divinam intellectionem ut intellectionem lapidis, dico ipsam cum habitudine rationis ad lapidem. Modo, non est inconveniens aliquem respectum rationis intellectum in Deo a creatura dependere in ratione termini, et sine ea intelligi non posse: sicut non potest intelligi Deus quod sit Dominus creaturae, non intellecta creatura.

V. Tertio. Deum intelligere praeexigitur ordine naturae ad hoc quod huiusmodi intelligibilia sint: — si, inquam, ponantur subsistere. Ergo non per hoc multa intelligibilia intelligit quod per se existant extra eum. — Probatur antecedens. Quia necesse erit huiusmodi formas esse a Deo causatas: cum omne quod est praeter essentiam suam, sit ab ipso causatum, ut infra ostendetur. Rerum autem causa est per intellectum, ut etiam ostendetur.

Advertendum quod dicit Sanctus Thomas Deum intelligere haec intelligibilia praeexigi ordine naturae ad esse ipsarum, non autem dixit ordine temporis. Quia possent quidem ab aeterno esse productae, et sic unum non esset prius altero duratione. Semper tamen necesse est ut ordine naturae praecedat: quia causa naturaliter est prior suo effectu.

VI. Quarto. Sequeretur quod intellectus Dei esset in potentia; et ipsa similiter intelligibilia essent intellecta in potentia. Et sic indigeret aliquo reducente in actum. — Probatur consequentia. Quia tunc tantum intellectus est in actu quando actu informatur intelligibili; et intelligibile in actu, quando est unum cum intellectu; quando autem sunt separata, utrumque est in potentia; sicut patet etiam in sensu et sensibili.

Sed videtur falsum esse quod inquit Sanctus Thomas, quoniam, si illa intelligibilia non sint in intellectu divino, erunt intelligibilia in potentia. Dato enim quod nullus intellectus intelligeret substantias separatas, adhuc tamen essent actu intelligibiles: quia separatae a materia.

Respondetur quod de huiusmodi formarum intelligibilitate dupliciter loqui possumus: uno modo, absolute; alio modo, in ordine ad hunc intellectum. Si absolute loquamur, etiam si nullum intellectum informent, sunt actu intelligibiles. Si autem in ordine ad intellectum divinum, sic, si ipsum non informant, sunt intellectae in potentia ab ipso: sicut et intellectus non intelligens aliqua potest quidem esse actu intelligens absolute, alia videlicet intelligendo, non est tamen actu respectu eorum quae non intelligit.

Quinto. Intellectum oportet esse in intelligente. Ergo non sufficit ponere formas intellectas extra Deum, ad hoc ut intelligat.

VII. Tertia conclusio est: Non potest poni multitudo intelligibilium in alio intellectu praeter divinum, ad hoc ut a Deo intelligantur. Probatur eisdem rationibus quibus probata est praecedens conclusio. Tum, inquam, quia divinus intellectus esset in potentia. — Tum quia non potest esse quod aliquis intellectus ad operandum disponatur, scilicet formam habendo intelligibilem, et alius exequatur; sed oportet ut idem disponatur et exequatur; sicut unumquodque est per essentiam suam, non per essentiam alterius.

Adverte quod voluit comparare Sanctus Thomas essentiam rei et formam intelligibilem proportionaliter in ordine ad esse et intelligere. Sicut enim unicuique est proprium esse, ita et propria operatio. Ideo quemadmodum se habet res ad dispositionem ad esse, ita ad dispositionem ad operationem. Essentia autem, quam consequitur esse, non est in alio ab habente esse, sed per essentiam in se existentem res est. Ideo et forma quam consequitur intellectio, non est in alio ab ipso intelligente. — Quomodo autem formam quae est principium operationis oportet esse in operante, inferius ostendetur.

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work