Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Tertio, ostendit Sanctus Thomas quae sint divinae voluntatis obiecta 1. Circa hoc autem duo facit: primo, agit de volito principali; secundo, de volitis secundariis, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Principale volitum divinae voluntatis est divina essentia.
Probatur primo sic. Quod a Deo principaliter intelligitur est divina essentia. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia bonum intellectum est obiectum voluntatis.
Adverte quod principaliter intellectum non solum accipitur id quod primo, secundum nostrum modum concipiendi, apprehenditur, sed etiam id quod est summe intelligibile: tale enim est etiam summe volitum et principaliter.
Secundo. Si non sic esset, aliquid esset superius divina voluntate, quod ipsam moveret. Cuius contrarium ex praedictis patet. — Probatur consequentia. Quia appetibile comparatur ad appetitum sicut movens ad motum. Et similiter volitum ad voluntatem: cum voluntas sit de genere appetitivarum potentiarum in nobis 2.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. XXIII, a. 1, ad 3, et Prima, q. XIX, a. 2, ad 2, cum dicitur appetibile comparari ad appetitum sicut movens ad motum, quod hoc intelligitur de primo et per se appetibili, quod est finis: non autem de secundario appetibili, quod propter finem appetitur. Nam tale, ut dicitur I Sent., d. XLV, a. 2, ad 2, non se habet ut movens voluntatem, sed ut effectum et motum ab ea.
Adverte etiam quod inquit Sanctus Thomas voluntatem in nobis 3 esse de genere potentiarum appetitivarum, ut ostenderet oportere etiam in Deo, secundum nostrum modum intelligendi, finem movere voluntatem. Genus enim potentiarum appetitivarum invenitur in Deo, suo modo, proportionaliter ad nostrum appetitum: sicut et genus cognoscitivarum potentiarum. Sed sicut potentia cognoscitiva est in Deo quantum ad perfectionem actus, qui est cognoscere, non autem quantum ad imperfectionem; ita et appetitus est in Deo non quidem quantum ad hunc actum qui est appetere, qui aliquam imperfectionem includit, sed quantum ad alios actus, quales sunt delectari, amare et huiusmodi 4. Et quia commune est appetitui, quantum ad omnem actum respectu finis, ut a fine moveatur, ideo et hoc in Deo ponere oportet, secundum nimirum modum intelligendi quo ex creaturis Deum cognoscimus, et quo apprehendimus Dei voluntatem ac eius bonitatem ut duo distincta. Si autem finis divinae voluntatis poneretur aliquid ab ipsa realiter distinctum, oporteret ut ab illo voluntas divina realiter moveretur motione causae finalis. Et hoc est fundamentum huius rationis.
II. Tertio. Si Deus aliquid aliud velit principaliter quam seipsum, aliquid aliud erit Deo causa volendi. Ergo et causa essendi: cum suum velle sit suum esse. — Probatur consequentia. Quia principale volitum unicuique volenti est causa volendi.
Adverte quod haec ratio distinguitur a praecedenti: quia in illa comparabatur obiectum ad potentiam, in ista autem comparatur ad actum, sicut causa ad effectum.
Quarto. Deus est ultimus finis: quia est summum bonum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia unicuique volenti principale volitum est suus ultimus finis.
Quinto. Divinae voluntati nihil ex aequo proportionatur nisi eius essentia. Ergo etc. — Probatur consequentia.
Quia unaquaeque virtus ad suum obiectum principale secundum aequalitatem proportionatur: cum virtus rei secundum obiecta mensuretur, ut dicitur I Caeli, text. 116.
Circa probationem consequentiae, attendendum quod ista aequalitas inter virtutem et obiectum non est semper accipienda secundum aequalitatem praedicationis, sed in aliquibus accipitur secundum aequalitatem alicuius continentiae: ut scilicet omne ad quod terminatur virtus, contineatur in principali obiecto; et quicquid continetur in principali obiecto, natum sit attingi a potentia. Sic autem dicimus divinam essentiam adaequari divinae voluntati: quia omne quocumque modo volitum ab ipsa, continetur in divina essentia tanquam in summo bono et exemplari omnis bonitatis. Nullum autem bonum creatum continet omne quod cadit sub divina voluntate: nisi forte continentia rationis et analogiae. Ubi advertendum quod, licet in aliis inferioribus pro adaequato obiecto potentiae assignetur aliquid commune secundum rationem, oportet tamen Deo, quantum ad operationes immanentes, assignare obiecta communia communitate virtualis continentiae. Quia, cum virtus divina sit perfectissima, perfectissimam sibi obiecti communitatem oportet assignare. Perfectior est autem communitas virtualis continentiae quam communitas rationis secundum praedicationem: cum illa sit continentia actualis, ista autem sit continentia potentialis et materialis. Ideo divinae voluntati assignatur hic divina essentia tanquam proportionatum obiectum, utpote quae virtualiter et secundum eminentiam omne volitum contineat.