Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Tertia conclusio, tertiae respondens obiectioni, est: Contingentium singularium ab aeterno Deus infallibilem scientiam habuit, nec tamen contingentia esse desistunt 1. Circa quam conclusionem tria facit Sanctus Thomas: primo, ipsam rationibus confirmat; secundo, ad obiectionem inductam respondet 2; tertio, propositum auctoritatibus corroborat 3.
I. Quantum ad primum, advertenda sunt duo in conclusione. Primo, quod fit mentio de singularibus contingentibus. Quia quod Deus cognoscat contingentia quantum ad naturas universales, hoc difficultatem non habet: cum ipsa universalia necessitatem quandam habeant et immutabilitatem, et sic subdi possint certae cognitioni. Sed quod singularia cognoscat, non parvam habet dubitationem, propter eorum mutabilitatem, ex qua videtur quod certae et infallibili cognitioni, qualis est cognitio divina, subdi non possint. Propter hoc, ut ostendat Sanctus Thomas velle se omnem difficultatem tollere, in conclusione et quod ad divinam scientiam et quod ad contingentiam pertinet assumit, inquiens quod et de istis habet Deus cognitionem infallibilem, non fallibilem et incertam sicut nos, ab aeterno. In quo datur intelligi quod ea cognoscit antequam sint, et tamen contingentia esse non desistunt: idest, ex eo quod sic a Deo cognoscuntur, non tollitur ab ipsis contingentia et mutabilitas, ut aliqui volunt suadere; immo et certitudo divinae scientiae et rerum contingentia simul stant.
II. Probatur ergo conclusio primo sic 4. Divini intellectus intuitus ab aeterno fertur super unumquodque eorum quae temporis cursu peraguntur, prout est praesens, ut supra est ostensum. Ergo nihil prohibet Deum de contingentibus ab aeterno infallibilem scientiam habere. — Probatur consequentia. Quia omnis cognitio quae supra contingens fertur ut est praesens, certa esse potest.
Ad huius assumpti declarationem notat Sanctus Thomas quod contingens non repugnat certitudini cognitionis nisi secundum quod futurum est: quia, cum possit non evenire, existimans ipsum futurum esse potest falli. Secundum autem quod praesens est, potest per certitudinem cognosci: quia pro tunc non potest non esse, licet in futurum possit non esse; quod iam pertinet ad contingens ut est futurum. Unde certus est sensus videns hominem currere, licet hoc quod dico hominem currere sit contingens.
Circa illud assumptum ad probationem consequentiae, nota quod Sanctus Thomas inquit cognitionem quae fertur supra contingens ut praesens est, posse esse certam, non autem absolute esse certam. Quia non est necessarium talem cognitionem esse certam: potest enim decipi sensus circa communia sensibilia praesentia, et etiam circa propria per accidens. Sed tamen, licet non sit necesse ut certa sit, non repugnat tamen sibi, ut est cognitio rei praesentis, quod sit certa: cum ipsum quod praesens est possit per certitudinem cognosci. Et ideo illa cognitio in qua error secundum se accidere non potest, ad contingens, ut est praesens, cum certitudine potest ferri: quia videlicet, quantum est ex parte contingentis, non repugnat quin per certitudinem sciri possit prout est praesens.
- Circa assignatam differentiam inter contingens ut est futurum et ut est praesens, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. II, a. 12, quod, si aliqua cognitio est certa omnino, ita quod in ea falsitas esse non possit, oportet ut cognoscibile nunquam deficiat ab eo quod de ipso cognoscitur: nam, si deficeret, sequeretur ipsam cognitionem esse falsam; sicut, si iudicarem Sortem sedere et non sederet, falsum cognoscerem. Et ideo oportet ut tale quod cognoscitur, in se quandam necessitatem habeat. Contingens autem, quandiu est futurum, necessitatem non habet: cum impediri possit ne eveniat, et sic possit non esse. Sed cum iam est praesens, et non amplius futurum, necessitatem habet, et non potest impediri ne sit pro illo tempore pro quo est, et per consequens pro tunc non potest non esse — quia omne quod est, quando est, necesse est esse, ut dicitur I Perihermenias 5. Ideo, ut futurum, certae cognitioni subdi non potest, sed bene ut praesens.
Sed tamen advertendum quod cognosci contingens ut futurum, dupliciter intelligi potest: uno modo, ut modus futuri se teneat ex parte esse quod convenit rei in sua causa; alio modo, ut se teneat ex parte esse effectus in se. Ex parte causae, cognoscere contingens ut futurum est cognoscere causam esse dispositam ad eius productionem. Ex parte autem effectus, est cognoscere quod ipse effectus erit, et quod aliquando erit verum dicere, hoc est, ipso demonstrato. Multum autem differunt istae cognitiones: sicut et multum differunt causam esse dispositam ad aliquid producendum; et ipsum esse aliquando futurum. Potest enim aliquando causa esse disposita ad productionem alicuius effectus, et tamen ille effectus nunquam eveniet: unde et II de Gen. 6 inquit Aristoteles quod futurus quis incedere non incedet. Quod ergo dicitur, contingens ut futurum certae cognitioni subdi non posse, intelligendum est secundo modo, non autem primo. Non enim potest per certitudinem iudicari quod illud erit: sed bene quod causa sit ad eius productionem disposita, potest certe sciri, quia illud habet quandam necessitatem; pro tempore enim pro quo causa est ad productionem sui effectus disposita, non potest non esse disposita, sicut et de effectu praesente dictum est quod pro tunc non potest non esse.
- Circa illam propositionem, Contingens ut praesens pro illo tempore non potest non esse, advertendum quod ly pro illo tempore potest determinare ly non potest, et potest determinare ly non esse.
Si primo modo, sic esset falsum, nec est intentum a Sancto Thoma. Est enim sensus quod contingens, in tempore in quo est, non habet potentiam ad non esse. Quod est falsum: cum corruptibile sit, et possit non esse in alio tempore, et absolute etiam illo tempore non esse.
Secundo modo, sensus est quod contingens praesens existens non habet potentiam ut illo tempore non sit in quo est. Hoc autem dupliciter potest intelligi: uno modo, de possibilitate absoluta; alio modo de possibilitate mutabilitatis. Si de possibilitate absoluta, sic verum est in sensu composito: nam haec propositio, Contingens ut praesens existens non est, est impossibilis. In sensu autem diviso est falsum, et eius oppositum est verum: demonstrato enim Sorte existente, est verum dicere, Hic potest isto tempore non esse, cum non sit de ratione Sortis absolute considerati quod isto tempore sit, sed bene de ratione eius ut existentis pro isto tempore. — Si autem de possibilitate mutabilitatis, sic in utroque sensu est verum. Quod enim est praesens pro aliquo tempore, non potest in illo tempore mutari de praesente in non praesens.
Similiter etiam propositio Philosophi, Omne quod est, quando est, necesse est esse 7, distinguenda est ut praecedens.
Intelligit ergo Sanctus Thomas in sensu secundo propositionem suam, et in sensu composito. Propter hoc subiunxit quod potest in futurum non esse, et quod hoc iam pertinet ad futurum: quia videlicet, licet praesens ut praesens non possit non esse in tempore in quo est praesens, habet tamen potentiam ut in tempore futuro non sit; quia respectu futuri temporis, puta diei crastinae, habet potentiam ad hoc ut sit vel non sit, et sic habet rationem futuri.
III. Sed duo sunt quae videntur difficultatem habere. Primum est quod contingens futurum certae cognitioni subdi non potest. Contra enim arguit Durandus 8. Sicut ex causa necessaria sequitur infallibiliter proprius eius effectus, ita ex causa impedibili non impedita. Sed, cognita causa necessaria, propter infallibilitatem productionis effectus per certitudinem cognoscitur eius effectus. Ergo et, cognita causa impedibili et omnibus quae impedire possunt et quod non impedietur, per certitudinem eius effectus cognosci potest. Sed aliquis, puta Deus, hoc potest cognoscere. Ergo contingens ut futurum per certitudinem potest cognosci.
Arguitur etiam argumento Aureoli 9. Deus per certitudinem cognoscit quod Antichristus erit. Sed hoc est cognoscere contingens ut est futurum. Ergo contingens ut futurum subditur certae cognitioni.
- Secundum est quod Deus cognoscit contingens ut est praesens 10. Contra arguit Aureolus 11. Si sic est, sequitur quod contingens ab aeterno est praesentialiter in seipso: quod est falsum. Probatur consequentia. Sicut ex cognitione attingente rem ut praeteritam, infertur quod ipsa res fuit; et ex cognitione attingente rem ut futuram, infertur quod ipsa res erit; ita ex cognitione attingente rem ut praesentem in seipsa, infertur quod res est praesens in seipsa. Valet enim, Vidi Sortem sedere, Ergo Sortes sedit; Videbo Sortem sedere, Ergo Sortes sedebit; Video Sortem sedere, Ergo Sortes sedet. Si ergo Deus videt ab aeterno contingens ut praesens, sequitur quod ipsum ab aeterno sit in sua praesentialitate in seipso, non tantum in cognitione cognoscentis.
IV. Ad primum contra primam propositionem dicitur quod duo tanguntur in propositione Sancti Thomae: scilicet quod cognitum sit contingens; et sit futurum. Quodcumque horum desit, potest effectus per certitudinem cognosci. Nam si effectus in causa necessitatem habet, quantumcumque sit futurus, potest per certitudinem cognosci: quia in sua causa determinationem et immutabilitatem habet, sicut eclipsis futura. Si etiam in causa necessitatem non habeat sed contingentiam, si consideretur ut praesens, quia iam est determinatus et extra suam causam, potest subdi certae cognitioni. Dicitur ergo quod effectus existens in causa absolute impedibili, ut consideratur nullo modo impedita, neque ante productionem neque in ipsa productione, non habet rationem contingentis ut sic, sed necessarii effectus: quia dicitur tunc tantum effectus contingentiam habere in causa quando impediri causa potest. Ideo, si consideretur ut in causa semotis omnibus quae impedire possunt, consideratur ut habens in causa necessitatem, non autem contingentiam, praesertim loquendo de causis naturaliter agentibus: nam causa est ad quam necessario sequitur effectus deductis impedimentis. Et cognoscere contingens isto modo non est cognoscere contingens ut contingens est, sed ut necessarium. Loquitur autem Sanctus Thomas de contingenti ut contingens est in sua causa, non autem ut necessitatem habet in ea: quia tunc etiam ut futurum per certitudinem cognosci potest. — Ista responsio haberi potest ex tertia ratione inferius 12 adducenda.
Aliter etiam dici potest: scilicet quod tunc non cognoscitur contingens ut futurum, sed ut praesens. Quia non potest certitudinaliter cognosci causa nullo modo impediri a productione effectus, nisi quando cognoscitur usque ad ipsam productionem effectus inclusive quod non impeditur: in quolibet enim instanti praecedenti potest impediri. Et sic cognoscitur effectus ut praesens.
- Ad secundum 13 dicitur quod ly ut positum in consequente dupliciter potest intelligi: primo, ut denotet conditionem cognitam de re; secundo, ut denotet rationem certitudinis ex parte rei cognitae. Primo modo, sensus est quod Deus, cognoscendo quod Antichristus erit, cognoscit futuritionem Antichristi, et non solum Antichristum. — Secundo modo, sensus est quod ratio quare futurum ipsum per certitudinem cognoscitur, est ipsa futuritio, sive quia cognoscitur in causa.
Si primo modo accipiatur, sic etiam dupliciter illud consequens potest intelligi. Uno modo, conditionem accipiendo in ordine ad Deum cognoscentem. Et sic negatur minor. Ad hoc enim ut cognoscatur aliquid ut futurum cognoscenti, non sufficit ut cognoscatur propositio de futuro, sed requiritur, iuxta doctrinam Sancti Thomae Verit., q. II, a. 12, ut inter cognitionem cognoscentis et rei eventum sit ordo praesentis ad futurum. Ordo autem cognitionis divinae ad rem contingentem non est huiusmodi, sed est ordo praesentis ad praesens, ut patuit superius 14. — Alio modo, accipiendo conditionem illam in ordine ad nos. Et sic conceditur minor et totum argumentum: sed non arguitur contra intentum. Non enim intendimus quod res non possit cognosci per certitudinem habere hanc conditionem quod sit futura: sed quod ex eo quod cognoscitur ut futura, non habet ut per certitudinem cognoscatur.
Si autem secundo modo accipiatur, sic est quidem contra intentum, sed negatur minor. Quamvis enim Deus cognoscat quod Antichristus erit per certitudinem, ratio tamen certitudinis ex parte rei cognitae est quia videt ipsum in sua praesentialitate: non autem quia cognoscit ipsum in sua causa, secundum quod dicitur cognosci ut futurus nobis. Si enim cognosceret ipsum tantum ut est in suis causis, et non cognosceret ipsum ut praesentem in seipso, non cognosceret per certitudinem istam propositionem, Antichristus erit.
V. Ad rationem contra secundam propositionem 15 respondet, conformiter ad ea quae dicta sunt in praecedenti capitulo, quod dupliciter potest cognosci res ut praesens. Uno modo, quia attingitur ut praesens secundum tempus quo ipsa cognitio mensuratur. Et tunc verum est quod ex tali cognitione potest absolute inferri quod res est in seipsa: sicut et ex cognitione qua attingitur aliquid ut praeteritum, infertur quod fuit. — Alio modo, quia attingitur ut praesens secundum aliquam mensuram praesentem superiorem tempore, in qua et ipsa existentia rei, et tempus nondum existens in quo aliquando verum erit dicere hoc est, continentur. Et tunc negatur quod ex tali cognitione possit inferri quod res sit absolute: quia talis cognitio terminatur ad rem ut praesentem, non secundum tempus nobis praesens, sed secundum aeternitatem et secundum tempus nobis futurum ut et ipsum est in aeternitate. Cum autem dicitur absolute hoc est, significatur quod habeat esse in tempore praesenti nobis, ut superius patuit 16. Modo, diximus quod Deus cognoscit futura ut praesentia in sua actualitate, non quidem in tempore nobis praesenti, sed in aeternitate, et in tempore nobis futuro secundum quod et ipsum in aeternitate continetur. Ideo non sequitur quod ex eius cognitione inferatur futura iam esse.
VI. Secundo 17. Res cognoscuntur a Deo secundum esse quod habent in seipsis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia contingens secundum quod est in seipso, non differt a necessario quantum ad esse, supra quod fundatur verum: licet differat ab ipso secundum quod unumquodque consideratur in sua causa. Sed necessarium potest infallibiliter cognosci. Ergo et contingens isto modo.
Pro declaratione eorum quae inducuntur hoc loco, considerandum quod effectus necessarius, et etiam contingens, habet et quod sit res et natura quaedam in se, et quod sit effectus. Primo modo, absolute dicitur: secundo modo, dicit ordinem ad causam. Sic ergo necessitatem et contingentiam possumus in istis dupliciter considerare: scilicet absolute, secundum quod sunt naturae quaedam; et inquantum effectus sunt, secundum ordinem scilicet ad causam.
Si absolute et secundum se considerentur, sic dicitur res necessaria illa quae, quantum est ex natura sua, deficere non potest nec potest non esse: sicut dicimus corpora caelestia esse entia necessaria. Contingens autem dicitur illa quae, quantum est ex conditione propriae naturae, potest deficere et non esse, quae etiam dicitur res possibilis et corruptibilis: sicut Sortes et sessio eius. Et ista necessitas et contingentia est intrinseca et essentialis rei, et nunquam removetur a re: in quocumque enim statu ponatur res contingens, semper est contingens et nunquam intrinsece necessaria; et res necessaria semper est necessaria et nunquam contingens.
Si autem consideretur in ratione effectus, sive in ordine ad causam, dicitur effectus necessarius ille qui procedit a causa necessario agente et quae impediri non potest. Dicitur autem effectus contingens ille qui a causa quae impediri potest natus est procedere; et per consequens, licet quandoque causa sit inclinata ad eius productionem, potest tamen non evenire. Sed dupliciter potest iste effectus, in ratione effectus et ut ordinem ad causam dicit, considerari: scilicet quantum ad naturam effectus ut effectus est; et quantum ad modum essendi quem habet. Si quantum ad effectus naturam consideretur, sic contingentia semper ei convenit: quomodocumque enim effectus contingens esse habeat, semper est contingens effectus, idest, semper est effectus causae impedibilis. Si autem quantum ad modum essendi, sic quandoque est contingens, quandoque est necessarius. Inquantum enim virtualiter est in causa et nondum est productus, sic est contingens: quia, ut sic, potest esse et non esse. Inquantum autem habet esse in actu in seipso tanquam iam productus extra suam causam; sic est necessarius: quia iam determinatus est ad esse, et non potest amplius pro illo tempore non esse quo est.
-
Hoc est ergo quod inquit Sanctus Thomas, quoniam contingens differt a necessario secundum quod unumquodque est in sua causa, non autem secundum id quod utrumque horum in se est: non quia natura contingentis mutetur in necessarium, aut ut res est aut ut est effectus; sed quia modus essendi mutatur, et secundum unum sibi convenit contingentia, secundum alium vero necessitas. Nam secundum quod est in causa, convenit sibi contingentia: et in hoc differt a necessario, quia necessarium, secundum etiam quod est in causa, modum habet necessitatis, eo quod non potest non produci; contingens autem, secundum quod est in causa, habet modum contingentiae; quia potest impediri ne producatur. Secundum vero quod est in seipso, sibi convenit necessitas: et in hoc non differt a necessario, quia, sicut necessarius effectus, ut in seipso existens, est determinatus ad esse et non potest non esse, ita et effectus contingens secundum illum modum est ad esse determinatus et pro tunc non potest non esse, licet possit in futurum non esse. Et quia veritas cognitionis et enuntiationis super esse rei fundatur, sive ipsum esse rei comitatur, ideo ex illo consurgit quod ita de effectu contingente potest determinate et vere dici, quando est in seipso, quod est, sicut de necessario: Sorte enim currente, ita vere dici potest quod Sortes currit, sicut de eclipsi existente quod eclipsis est. Secundum autem quod uterque consideratur ut futurus, scilicet secundum quod virtualiter est in causa, non similiter potest determinate affirmative dici de utroque quod erit: de eclipsi enim determinate dici potest quod erit, non autem de Sorte quod curret. Et hoc significavit Sanctus Thomas cum dixit quod contingens, secundum quod in seipso est, non differt a necessario quantum ad esse, supra quod fundatur verum: quia scilicet ita est determinatum pro tunc quantum ad esse sicut necessarium; et per consequens ita potest certitudinaliter et determinate cognosci ac enuntiari vere sicut necessarium.
-
Advertendum postremo quod ista ratio differt a prima: quia illa procedit ex praesentialitate rei, ista autem ex necessitate sive differentia a necessario; quamvis ex uno alterum sequatur. Unde ista ratio est confirmatio praecedentis.
VII. Tertio. Deus scit non solum causas contingentium, sed etiam ea quibus possunt impediri: cognoscendo scilicet quod impedient aut quod non impedient. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, sicut ex causa necessaria sequitur effectus certitudinaliter, ita ex causa contingenti completa si non impediatur.
Adverte, ut dictum est in prima ratione ad obiectionem Durandi 18, quod ista cognitio qua cognoscuntur causae contingentis et quod non impediantur vel quod impediantur, non est cognitio contingentis ut contingens est, sed ut habet necessitatem. Et intelligitur de effectu causarum naturalium. Quia fortassis de effectibus voluntatis cognitio causarum et impedimentorum non sufficit ad certitudinem cognitionis nisi cognoscatur ipsa causa ut actu ultimate operans non impedita, quod est cognoscere effectum ut iam est in suo esse, non autem solum ut est in causis.
Quarto. Sicut res apud nos sunt causa cognitionis, ita e contrario scientia Dei est causa rerum. Sed necessaria interdum non modo necessario, sed probabili cognoscimus. Ergo et contingentia possunt esse cognita a Deo et tamen scientia de ipsis necessaria haberi. — Minor probatur. Quia, licet effectum non contingat perfectionem suae causae attingere, interdum tamen ab ea deficit.
VIII. Quinto 19. Si negaretur talium cognitio a Deo, hoc maxime esset quia scientia Dei est causa rerum scitarum et est necessaria, a causa autem necessaria non provenit effectus contingens. Sed hoc non obstat. Quia scientia Dei est causa remota, non autem proxima. Licet autem causa remota sit necessaria, si tamen causa proxima fuerit contingens, effectus contingens erit: alioquin contingeret effectum esse remota causa. Videmus enim quod plantae non necessario fructificant, licet motus solis sit necessarius, propter causas intermedias contingentes.
- Circa hanc rationem duo sunt quae difficultatem faciunt. Primum est quod scientia Dei de rebus contingentibus est causa necessaria. Secundum est quod cum eius necessitate stat effectus contingentia, eo quod sit causa remota, non autem proxima.
Contra primum dubitatur 20: quia aut accipitur scientia in ratione scientiae; aut in ratione causae. Si in ratione scientiae, videtur quod non sit necessaria, sic. Actus divinae voluntatis circa contingentia non est necessarius. Ergo nec actus divinae cognitionis. — Antecedens patet. Quia alioquin Deus vellet existentias creaturarum de necessitate naturae et non libere. — Consequentia etiam patet. Quia res contingens non est prius scibilis fore quam sit volita fore. Si in ratione causae, arguitur etiam quod non sit causa necessaria. Scientia Dei est necessaria. Ergo non potest esse quin eius effectus eveniat: hoc enim est de ratione causae necessariae. Ergo eius effectus non est contingens. Et sic non stat contingentia effectus cum necessitate scientiae divinae. Cuius oppositum hic dicitur.
- Contra secundum arguitur rationibus Scoti, I Sent., d. xxxix 21. Primo, quia omnia erunt necessaria. — Probatur consequentia. Causa movens inquantum mota, si necessario movetur, necessario movet. Sed omnis causa secunda movet inquantum movetur a prima. Ergo, si a prima necessario movetur, et ipsa necessario movebit. Et sic omnis effectus erit necessarius.
Secundo. Causa prior prius naturaliter respicit effectum quam causa posterior. Ergo in illo priori, si habet necessariam habitudinem ad ipsum, dabit sibi esse necessarium. Ergo secunda non poterit illi dare esse contingens.
Tertio. Quicquid producitur a causis posterioribus, potest immediate produci a causa prima. Et tunc eandem entitatem haberet quam prius, et esset contingens sicut modo. Ergo contingentiam suam modo habet a causa prima, et non tantum a causa proxima.
Quarto. Deus multa produxit immediate et producit. Et tamen omnia contingenter. Ergo etc.
IX. Ad primae difficultatis evidentiam, considerandum primo, quod hic non loquimur de scientia quantum ad entitatem eius, certum est enim, cum sit idem quod divina essentia, quod est entitas necessaria: sed loquimur de ipsa secundum quod dicit ordinem ad scitum contingens; sive sit ordo scientiae inquantum scientia est, ad ipsum scitum ut est scitum: sive sit ordo scientiae ut est causa, ad scitum inquantum est effectus eius. Et loquimur de scientia visionis: non autem de scientia simplicis intelligentiae, quam constat secundum rationem praecedere actum voluntatis, et necessariam omnino esse, ut dicitur Prima, q. xix, a. 3, ad 6.
Considerandum secundo 22, quod scientiam divinam, inquantum scientiam, esse necessariam, dupliciter intelligi potest: scilicet aut absoluta necessitate, aut necessitate immutabilitatis. Si loquamur de absoluta necessitate, sic non est necessaria: quia illud dicitur absolute necessarium cui repugnat, absolute loquendo, aliter esse; sicut dicimus hominem necessario esse animal rationale, quia homini repugnat non esse animal rationale. Quicquid autem Deus scit scientia visionis, non repugnat absolute Deum nescire: quia, sicut ab aeterno determinavit illud fore, puta Antichristum, ita ab aeterno potuit determinare Antichristum non fore; cum ad esse creaturae volendum non necessitetur, et ideo, sicut ab aeterno cognovit ipsum fore, ita potuit ab aeterno cognovisse ipsum non fore; scientia enim visionis sequitur determinationem divinae voluntatis. — Si autem loquamur de necessitate immutabilitatis, sic est necessaria: quia quod ab aeterno scivit fore, semper scit; et non potest mutari, ut prius sciat et postmodum nesciat, sicut accidit scientiae nostrae.
X. Sed tamen advertendum, quia Sanctus Thomas quandoque dicit hoc antecedens, Deus scivit hoc esse futurum, esse necessarium absolute 23, quod necessarium absolute potest accipi dupliciter. Uno modo, pro eo quod ex terminorum rationibus est necessarium, ita quod eius oppositum est impossibile, tanquam ex terminis contradictionem implicans: sicut hominem esse animal rationale. — Alio modo, pro eo quod in se est necessarium, non autem solum quantum ad dependentiam ad aliam propositionem: et sic dicitur necessaria propositio absolute cuius proprium significatum est necessarium. Necessarium vero secundum dependentiam ad aliam propositionem tantum, est cuius significatum non est necessarium, sed tantum ordo ipsius ad aliud est necessarius: sicut istius conditionalis, Si Sortes currit, Sortes movetur, consequens est necessarium necessitate consequentiae tantum, scilicet quantum ad ordinem dependentiae ad antecedens, non autem quantum ad suum significatum. Necessarium absolute hoc modo sumptum communius est quam necessarium absolute primo modo sumptum: continet enim sub se et illud necessarium absolute, et necessarium necessitate immutabilitatis.
Cum ergo in illo antecedente duplex possit esse necessitas, scilicet consequentiae, sive ordinis ad aliquod antecedens, et necessitas significati in se, determinavit Sanctus Thomas modum necessitatis, dicens ipsum esse necessarium absolute, quasi diceret: In ista conditionali, Si Deus scivit aliquid futurum esse, illud erit, antecedens non solum est necessarium necessitate illationis ex aliquo antecedente, quasi scilicet necessario ad aliquod antecedens consequatur, sed etiam est necessarium in se, idest, secundum suum proprium significatum. Est enim necessarium necessitate immutabilitatis, quia de vero in falsum mutari non potest. Unde et in fine huius capituli idem vocat necessarium absolute et necessarium necessitate consequentis. Et sic patet non esse contradictionem dicti Sancti Thomae ad id quod diximus.
- Ex his ostenditur error illorum qui dicunt Sanctum Thomam intelligere in illo antecedente de necessitate absoluta primo modo. Dicunt enim quod ipse accipit necessarium absolute pro eo cuius oppositum est simpliciter impossibile; et quod loquitur de scientia Dei non in se, sed ut significatur per verbum praeteriti temporis, ut cum dicimus, Deus scivit hoc. Licet enim scientia Dei de contingentibus non sit necessaria absolute, ista tamen est necessaria absolute, Deus scivit hoc: quia est de praeterito; propositio vero de praeterito est absolute necessaria, et eius contradictorium est simpliciter impossibile, etiam per divinam potentiam.
Ista enim opinio, quantum ad tres sui partes, assumit falsum. Falsum est enim quod Sanctus Thomas non loquatur de scientia Dei in se, sed tantum ut significatur per verbum praeteriti temporis: immo non facit differentiam inter scientiam Dei in se, et ipsam ut significatur in praeterito. — Falsum est etiam quod loquatur de necessario absolute primo modo. — Et falsum est quod propositio omnis de praeterito sit absolute necessaria, ita quod eius contradictorium sit simpliciter impossibile.
Primum horum patet ex I Sent., d. XXXVIII, a. ult., ad 4. Ibi enim ait Sanctus Thomas quod illud antecedens est necessarium absolute, tum ex immobilitate divini actus, tum ex ordine ad scitum, quia terminatur scientia Dei ad rem ut est in seipsa. Ubi constat quod loquitur de scientia Dei in se, non autem secundum quod significatur per verbum praeteriti temporis: quia illae conditiones conveniunt scientiae Dei in se, non autem ut significatur.
Secundum quoque esse falsum, patet ex dictis. Quia Sanctus Thomas in Prima Parte et Qu. Verit.24, ponit hoc consequens, hoc erit, esse similiter absolute necessarium sicut et antecedens. Nullus autem diceret illud consequens esse illo primo modo necessarium absolute: immo Sanctus Thomas, in Prima Parte25, declarat eius necessitatis rationem, quia omne quod est, quando est, necesse est esse; quod constat necessarium esse non absolute, sed immutabiliter pro eodem nunc.
Tertium quoque falsum esse convincitur et in se, et apud Sanctum Thomam. In se quidem, quia accipio hanc propositionem veram de praeterito, Adam fuit, et arguo sic. Deus, absolute loquendo, potuit non producere Adam: quia libere produxit. Ergo potuit nunquam vera esse haec propositio, Adam est. Ergo et ista de praeterito, quae illam de praesenti praesupponit, potuit non esse vera. Ergo sua opposita potuit esse vera, scilicet, Adam non fuit. Ergo ista, Adam fuit, non est necessaria absolute, tanquam videlicet sua opposita implicet contradictionem. Ergo non omnis propositio de praeterito est illo modo necessaria absolute. — Apud Sanctum Thomam quoque illud esse falsum constat ex iis quae dicit Verit., q. XXIII, a. 4. Ibi enim, ad 4, inquit quod Deum voluisse aliquid, postquam voluit, est necessarium ex suppositione, sicut et Sortem cucurrisse postquam cucurrit. Manifestum est autem quod illae sunt propositiones de praeterito. Ergo etc. — Sed verum est quod, implicando in re praeterita praeteritionem, propositio est absolute necessaria: sicut si dicam, Adam praeteritus fuit, in sensu composito.
XI. Considerandum tertio26, quod etiam scientiam, inquantum causam, necessariam esse, dupliciter potest intelligi: uno modo, ex parte causae in se; alio modo, ex parte productionis effectus. Primo modo dicitur causa necessaria quando dispositio secundum quam est productiva effectus, et quae est fundamentum habitudinis ad effectum tanquam ad producibile, est in se necessaria et non potest aliter se habere: eo modo quo dicimus motum solis esse causam necessariam, quia non potest non esse (secundum scilicet opinionem philosophorum). Secundo modo dicitur causa necessaria quando non potest non producere effectum: sicut motum orbium dicimus esse causam necessariam defectionis solis aut lunae. Utroque modo scientia divina est causa necessaria rerum scitarum: et quia scilicet non potest non esse; et quia non potest impediri quin effectus divinae scientiae eveniat, secundum modum quo statutum est per illam ut eveniat.
Attendendum tamen quod, cum sit duplex necessarium, scilicet absolute necessarium, et ex suppositione ac etiam immutabilitatis necessitate, non sic intelligitur divinam scientiam esse in se necessariam ex parte causae et ex parte dependentiae effectus, quasi in illis sit necessitas absoluta. Hoc enim non est verum, ad mentem Sancti Thomae: cum apud ipsum scientia visionis potuerit non esse ab aeterno, sicut et Deus potuit ab aeterno non determinasse creaturarum productionem; similiter et effectus libere ab ipsa proveniant, cum potuerit Deus ab aeterno determinare ut non evenirent. Sed intelligitur de necessitate suppositionis et immutabilitatis. Supposito enim quod in scientia Dei sit ut ille effectus eveniat, non poterit impediri quin eveniat. Quod in causis secundis contingentibus non invenitur: potest enim aliqua talis causa esse disposita ad productionem effectus, et tamen impediri ab eius actuali productione. Et similiter, supposito quod Deus habeat scientiam de aliquibus rebus ut producendis, non potest mutari ut illam non habeat.
XII. Istis suppositis, ad dubium contra primam propositionem27 respondetur quod hic quidem sermo est de scientia Dei ut habet habitudinem causae ad causatum. Veruntamen utroque modo est necessaria aliquo modo, ut ostendimus.
Cum primo improbatur quod necessitatem non habeat in ratione scientiae: respondetur quod actus divinae voluntatis circa contingentia, licet non sit necessarius absolute, est tamen necessarius necessitate immutabilitatis, quo modo diximus scientiam visionis esse necessariam.
Cum autem improbatur quod nec in ratione causae sit necessaria: dicitur primo, quod eo modo quo causa est necessaria, non potest esse quin eius effectus eveniat. Si enim est necessaria absolute, non potest esse absolute quin effectus eveniat: si autem sit necessaria ex suppositione, non potest esse ex suppositione quin eveniat effectus. Modo, dictum est scientiam Dei esse necessariam non absolute, sed ex suppositione. Ideo non sequitur quod eius effectus non possit non esse, nisi ex suppositione. Cum autem infertur, Ergo non est contingens, negatur consequentia: quia necessitas ex suppositione non tollit contingentiam; Sortem enim sedere absolute est contingens, et tamen est necessarium supposito quod sedeat.
Dicitur secundo quod, causa existente necessaria, non potest esse quin eius effectus eveniat eo modo quo est eius effectus. Si enim sit eius effectus quantum ad esse rei absolute, non potest esse quin effectus eius eveniat quantum ad esse absolute consideratum: si autem sit eius effectus quantum ad esse simul et modum contingentiae et necessitatis, non potest esse quin eveniat secundum illum modum. Scientia autem Dei est causa rerum quantum ad esse et modum. Ideo non potest esse quin effectus ille eveniat necessario qui est in scientia Dei ut eveniat necessario: et non potest esse quin contingenter eveniat effectus qui in scientia Dei est ut contingenter eveniat. Constat autem ex hoc non tolli contingentiam effectus: immo potius poni.
XIII. Ad evidentiam secundi dubii28, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae ubi supra29, et Verit., q. II, a. 14, quod, cum ad esse effectus dependentis a pluribus causis ordinatis utraque causa requiratur, utriusque defectus inducit defectum in effectu. Et ideo, sive causa prima sit contingens sive secunda, effectus contingens erit: non autem, si una sit necessaria, effectus erit necessarius. Defectus enim alicuius quod ad esse requiritur, defectum inducit in effectu; ad integritatem autem rei requiritur integritas cuiuscumque facientis ad esse rei; nam malum, ut inquit Dionysius30, ex singulis defectibus accidit, bonum vero ex integra causa. Unde et videmus in syllogismis quod, minori existente contingenti, sequitur conclusio contingens, quamvis maior sit necessaria.
Considerandum secundo quod, cum dupliciter causa possit dici necessaria, scilicet aut quia sua dispositio semper eodem modo se habet et mutari non potest, aut quia suum effectum necessario producit ita quod non potest illum non producere; cum inquit Sanctus Thomas quod, licet prima causa sit necessaria, tamen effectus potest esse contingens propter contingentiam secundae causae, non intelligitur primam causam esse necessariam secundo modo, sed tantum primo modo. Nam, secundo modo accipiendo, implicat contradictionem aliquam causam esse necessariam et tamen eius effectum posse non produci: nam, si potest effectus non produci, potest causa non producere. Propter hoc bene inquit Scotus, II Sent., d. I, q. III31, quod philosophi latenter concesserunt duo contradictoria, dicendo aliquid contingenter fieri, et primam causam necessario causare. Patet etiam ex hoc exemplo Sancti Thomae. Dat enim exemplum de motu caeli, quem dicit necessarium esse: constat autem quod est in se quidem necessarius, non autem necessario causat haec inferiora, ut dicitur inferius in libro III, c. LXXXVI, et Prima, q. CXV, a. 6.
Sensus ergo est quod stant simul primam causam alicuius effectus esse in se necessariam, et immutabilem secundum dispositionem qua est activa, et semper eodem modo se habentem, et tamen eius effectum contingenter evenire, propter contingentiam et mutabilitatem secundae causae: non autem quod prima causa sit necessario sui effectus productiva, et tamen ille effectus contingenter eveniat.
XIV. Ad primum igitur Scoti 32 dicitur primo, quod non procedit contra sensum Sancti Thomae. Procedit enim ac si diceret Sanctus Thomas posse simul stare ut prima causa necessario absolute producat effectum, et tamen effectus contingenter eveniat, admisso etiam causam primam necessario agere, non quidem respectu ultimi effectus mediante causa secunda producti, sed respectu ipsius causae secundae, ita videlicet quod in causam secundam necessario agat. Dicitur secundo, ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xxxviii, a. 5, et Verit., q. v, a. 9, ad 10, quod, cum virtus causae primae recipiatur in causa secunda secundum modum causae secundae, agente prima causa in secundam, si causa secunda contingens sit et defectibilis, etiam effectus contingenter eveniet et defectibiliter. Unde assumptum ad probationem consequentiae falsum est: stant enim simul causam moventem, inquantum mota est, necessario moveri a causa prima; et tamen non necessario movere, eo quod actio primae causae modificetur in causa secunda secundum modum ipsius causae secundae.
-
Ad secundum dicitur quod causa prima, producens effectum mediante causa secunda, non in aliqua priori duratione attingit effectum in qua non attingatur a causa secunda: licet dicatur prius agere, inquantum secunda non agit nisi virtute primae. Unde non oportet ut effectus in aliquo priori instanti habeat necessitatem a prima causa: sed, simul productus a causa necessaria et contingente, propter causae secundae contingentiam et ipse contingentiam habet.
-
Ad tertium dicitur primo, quod habere contingentiam a causa prima dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod prima causa sit causa contingentiae rerum. Et sic verum est contingentia habere a causa prima contingentiam: causat enim Deus et res, et necessitatem et contingentiam rerum. — Alio modo, quod res sint contingentes propter contingentiam et inefficaciam causae primae, cuius effectus impediri possit. Et hoc modo res non habent contingentiam a causa prima. Dicitur secundo quod, si aliquid eorum quae nata sunt produci a causa prima mediante causa secunda contingenti, a sola causa prima produceretur, illud esset contingens secundum quod est res: quia posset, quantum est ex se, deficere et non esse. Esset etiam contingens absolute in ratione effectus: quia esset effectus natus produci a causa propria impedibili. Non esset tamen contingens in ordine ad causam tunc producentem, sed esset effectus libere productus.
-
Ad quartum dicitur quod eorum quae immediate a Deo producuntur, tanquam scilicet a solo Deo producibilia, aliqua sunt res in se necessariae, sicut corpora caelestia et animae rationales; aliqua vero sunt res secundum se contingentes, ut gratia, iuxta ea quae superius 33 in secunda ratione sunt dicta, quia scilicet sunt tales naturae quibus convenit secundum se ut possint non esse; nihil tamen est contingens contingentia conveniente rei in ordine ad causam, tanquam scilicet causam contingentem et impedibilem habens, sed sunt effectus libere producti.
XV. Sexto 34. Deus cognoscit unumquemque effectum non solum in se, sed etiam in ordine ad quaslibet suas causas proximas. Ergo cognoscit aliqua et evenire, et contingenter evenire. Ergo cum certitudine divinae scientiae stat rerum contingentia. — Probatur antecedens. Quia Deus est cognitor totius esse, cuius est principium. — Prima quoque consequentia patet. Quia ordo contingentium ad suas causas proximas est ut contingenter ex eis proveniant. — Secunda vero probatur. Quia scientia Dei non esset vera et perfecta si non hoc modo res evenirent sicut Deus eas evenire cognoscit. Si ergo cognoscit et ipsas habere esse aliquando, sive aliquando evenire, et contingenter, cum veritate suae cognitionis et certitudine stat quod effectus contingenter eveniat.
XVI. Quantum ad secundum 35, respondet ad obiectionem factam 36. Et dicit ipsam tripliciter deficere 37. Obiectio autem erat: Cognitio omnis quae est de contingenti, cum est futurum, falli potest: cum possit evenire oppositum eius quod existimatur; alioquin necessarium esset. Quod etiam patet ex nostra cognitione, quae est de ipsis tantum coniecturalis. Dei autem cognitio falli non potest. Ergo non potest esse de futuris contingentibus. Si autem diceretur quod, licet divina scientia falli non possit, potest tamen mutari secundum rerum mutationem per novam rei cognitionem, hoc non obstat rationi: quia impossibile est quod Deus aliquid de novo cognoscere incipiat, eo quod immutabilis sit.
XVII. Respondet ergo primo 38, et quod falsum assumitur, et quod in illius assumptione committitur fallacia consequentis. Falsum quidem assumitur, quia non est verum quod omnis cognitio de futuro contingenti falli possit, aut quomodocumque variari. Nam posteriorum variatio prioribus variabilitatem non inducit: cum contingat effectus ultimos contingentes esse, primis causis necessariis existentibus. Et ideo, cum res scitae a Deo posteriores sint eius scientia, non autem priores sicut apud nos, ipsarum variatio non inducit variationem in scientia divina: neque scilicet de veritate in falsitatem, neque de ignorantia ad cognitionem. — Committitur quoque fallacia consequentis si ex hoc quod nostra cognitio de rebus variabilibus est variabilis, arguatur id in omni cognitione accidere. Adverte quod, cum arguitur sic, Scientia nostra de rebus variabilibus est variabilis, Ergo omnis cognitio talium est variabilis, non committitur formaliter fallacia consequentis: cum, ut dicitur in tractatu Fallaciarum Sancti Thomae 39, illa fallacia accidat tantum in conditionalibus argumentationibus. Sed tamen virtualiter et fundamentaliter talis fallacia committitur, sicut in ista, Homo currit, Ergo omne animal currit: quia virtualiter continetur argumentatio a positione consequentis ad positionem antecedentis, sic arguendo, Si homo currit, animal currit: Ergo, si animal currit, homo currit: tanquam videlicet consequens sit omnino idem cum antecedente. Similiter in proposito virtualiter continetur similis argumentatio: ac si omnino sit idem cognitionem nostram rerum variabilium variabilem esse, et absolute cognitionem talium esse variabilem.
XVIII. Sed occurrit dubium circa primam partem responsionis. Licet enim variatio posterioris non inducat necessario variationem prioris in omnibus, ubi tamen oportet prius et posterius esse adaequata, ibi necessario, variato uno, necesse est alterum variari, si debeat aequalitas remanere: nam, si ab uno aequalium removeatur aliquid quantitatis, non remanent amplius aequalia nisi tantundem ab alio removeatur. Modo, inter scientiam divinam et rem scitam oportet esse adaequationem: cum de ratione verae cognitionis sit adaequatio. Ergo, facta variatione in re, necesse est aut mutari cognitionem per novam existimationem; aut ipsam, eandem manentem, falsam esse et inadaequatam.
- Ad huius evidentiam considerandum quod aliter tempus in quo res est sub aliqua dispositione, se habet ad cognitionem nostram: et aliter ad cognitionem divinam. Ad nostram enim cognitionem comparatur sicut ad rem existentem sub tempore. Unde fit ut, cum cognoscitur aliqua rei dispositio ut praesens, et ipsa res cognita et cognitio intelligatur praesenti tempore mensurari; cum autem cognitio fertur in aliquid sicut futurum aut sicut praeteritum, intelligatur illud esse futurum aut praeteritum in comparatione ad ipsam etiam cognitionem. Cum enim iudico Sortem sedere, intelligitur sessionem Sortis esse in praesenti tempore, in quo est mea cognitio; et cum iudico Sortem sedisse, intelligitur sessionem Sortis esse praeteritam respectu temporis in quo mea cognitio est; et similiter, cum iudico Sortem esse sessurum, intelligitur Sortis sessionem respectu cognitionis meae futuram esse. Ex quibus sequitur, cum in diversis partibus temporis res diversimode se habeat, quod etiam secundum quod ad cognitionem nostram comparatur, variationem habet. Si enim Sortes hodie sedeat, et iudicem ipsum sedere, sessio ipsius est praesens cognitioni meae; si autem cras non sedeat, et iudicem etiam ipsum sedere, erit sessio non amplius praesens cognitioni meae, sed praeterita; et per consequens remanet inaequalitas inter cognitionem meam et rem, cum iudicem ipsam esse in tempore in quo est mea cognitio, et tamen in illo non sit. Si autem debet esse aequalitas, oportet ut et iudicium mutetur: ut scilicet die crastina ipsum Sortem iudicem non sedere, sed sedisse, sicut ipse mutatus est de sedente in non sedentem.
Ad cognitionem autem divinam comparatur tempus non sicut ad rem sub tempore contentam, sed sicut ad id quod est supra omne tempus, utpote aeternitate mensuratum, quae omni differentiae temporis adest. Ideo, quantumcumque res in seipsa varietur, non variatur tamen secundum quod ad divinam cognitionem refertur: cum semper quantum ad omnem sui dispositionem sit divino conspectui praesens pro omnibus temporis partibus quibus diversimode disponitur. Si enim Sortes hodie sedeat, semper Deus videt Sortem hodie sedere; et si cras non sedeat, semper videt ipsum cras non sedere. Et sic res nunquam variatur in comparatione ad divinam cognitionem, ut sit sibi aliquando praesens, aliquando praeterita, aliquando futura, sed semper est sibi praesens: licet cognoscat Deus esse nobis eam aliquando praeteritam, aliquando futuram. Et sic ex rei variatione in se neque tollitur adaequatio scientiae divinae et rei scitae, manente eadem cognitione; neque oportet Deum novam formare cognitionem: quia non variatur res in ordine ad divinam cognitionem, ut nunc uno modo se habeat ad eam, nunc alio modo; sicut evenit cognitioni nostrae, cui aliquando sessio Sortis est praesens, aliquando praeterita, aliquando futura.
Quod autem adducitur de aequalibus quantitatibus, non cogit. Quia quando unum quantum aequale alteri quanto variatur secundum quantitatem, sicut variatur in se, ita etiam variatur in ordine ad quantum cui erat aequale: et ideo tollitur aequalitas inter illa. Quod autem intelligitur a Deo, licet varietur in se, non tamen in ordine ad divinam cognitionem variatur. Ideo non tollitur adaequatio inter scientiam Dei et rem ab ipso scitam.
XIX. Sed insurgit aliud dubium. Si res semper eodem modo se habet in comparatione ad divinam cognitionem, cum, antequam Christus nasceretur, Deus sciret Christum nasciturum; et quando nascebatur, sciret Christum nasci: sequitur quod nunc etiam Deus scit Christum esse nasciturum, et Christum nasci. Quod tamen est falsum: cum Christus non sit nunc nasciturus, neque nunc nascatur.
- Respondetur quod, cum dicitur, Deus nunc scit Christum nasciturum, praesens tempus per verbum et adverbium importatum potest se tenere aut ex parte cognitionis, aut ex parte rei cognitae. Si ex parte cognitionis teneatur, sic Deus nunc cognoscit Christum nasciturum. Sensus est enim quod nunc est illa cognitio Dei qua cognoscit Christum nasciturum: pro tempore scilicet in quo erat verum Christum nasciturum quoad nos. Quod sane verissimum est: cum cognitio Dei sit aeterna, et tempus in quo fuit verum dicere Christus est nasciturus, ab aeterno sit divinae cognitioni praesens.
Si autem ex parte rei cognitae teneatur, sic non cognoscit Deus nunc Christum nasciturum. Sensus enim esset ipsum cognoscere quod nunc Christus est nasciturus. Quod esset false cognoscere: cum Christus non sit nunc nasciturus. Nec tamen sequitur quod in divina scientia sit mutatio: sed tantum quod rerum mutationem Deus cognoscit, dum cognoscit quod Christus aliquando respectu nostrum est nasciturus, et aliquando est natus; et quod unum enuntiabile nunc est verum, aliud vero alio tempore.
Si ergo accipiatur tempus ex parte cognitionis, negatur falsitas consequentis. Et ad probationem, negatur consequentia. Licet enim nunc non sit Christus nasciturus, est tamen nunc cognitio qua cognoscitur nasciturus pro tempore in quo erat verum dicere, Christus est nasciturus.
Si autem accipiatur tempus ex parte rei cognitae, negatur consequentia. Quia, licet res in comparatione ad divinam cognitionem semper eodem modo se habeat, quia semper est sibi praesens secundum omnem sui dispositionem; in seipsa tamen mutatur, ut aliquando Christi nativitas nobis praesens sit, aliquando praeterita, aliquando futura. Et ideo cognoscitur a Deo esse nobis aliquando praesens, aliquando praeterita, aliquando futura.
-
Ex his patet sensus istius propositionis, quam Sanctus Thomas Prima Parte 40 concedit, scilicet, Non quicquid Deus scivit, scit, si, non ad res, sed ad enuntiabilia referatur. Si enim tempus importatum per hoc verbum scit ex parte scientis se teneat, sic quicquid Deus scivit, modo scit. Sensus est enim quod, de quocumque enuntiabili Deus scientiam habuit in tempore nobis praeterito, etiam nunc de eo scientiam habet, pro illo scilicet tempore in quo est verum: quia et ipsum enuntiabile, et tempus in quo est verum, semper est divino conspectui praesens. — Si autem ex parte enuntiabilis sciti se teneat, sic non quicquid Deus scivit, scit: quia non quodcumque enuntiabile scivit esse verum in tempore nobis praeterito, scit verum esse in tempore nobis praesenti. Nam scivit hoc enuntiabile, Christus nascetur, verum esse antequam Christus nasceretur: non scit autem quod nunc sit verum, quia verum non est. Ad hunc ergo sensum admittit Sanctus Thomas hanc propositionem esse veram, Non quicquid Deus scivit, scit: non autem ad primum sensum.
-
Sed remanet dubium, quare illam propositionem admittat si ad enuntiabilia referatur, non autem si referatur ad res. Nam sicut enuntiabile, idem manens, de veritate in falsitatem variatur, ita eadem res de esse variatur in non esse, et de una dispositione in aliam. Si ergo propter variationem enuntiabilis conceditur quod non quodcumque enuntiabile Deus scivit, scit; ita propter variationem rei debet concedi quod non quamcumque rem Deus scivit, scit.
Respondetur quod non est eadem ratio de illa propositione si de enuntiabilibus intelligatur, et si intelligatur de rebus. Quia cum de enuntiabilibus intelligitur Deum aliquid scivisse aut scire, significatur veritatem enuntiabilis simul esse in tempore per illud verbum importato cum divina cognitione: cum enim dicitur, Deus scivit Christum esse nasciturum, significatur hoc enuntiabile tempore praeterito habuisse veritatem, in quo Deus de ipso scientiam habuit. Similiter cum dicitur, Deus scit Christum esse nasciturum, significatur in tempore praesenti simul esse veritatem ipsius enuntiabilis et divinam cognitionem de ipso. Et quia non omne enuntiabile quod fuit verum in praeterito tempore, est verum in praesenti tempore, licet in tempore praesenti Deus de ipso cognitionem habeat pro tempore pro quo est verum, modo superius exposito; ideo non quodcumque enuntiabile Deus scivit modo scit; intellige modo superius exposito, scilicet si tempus ex parte scibilis se teneat. — Cum autem dicitur Deum aliquam rem scivisse aut scire, non importatur rem simul esse cum divina cognitione in tempore per verbum importato, sed tantum quod res divinam terminet cognitionem. Et quia ab aeterno res divinam terminat cognitionem quantum ad omnem suam dispositionem, eo quod omne tempus ab aeterno divinae cognitioni sit praesens; ideo, quamcumque rem Deus scivit, etiam modo scit, quia eius intuitus semper in rem, in quacumque dispositione sit, feratur.
Prima ergo responsio Sancti Thomae est quod maior in obiectione assumpta est falsa 41.
XX. Respondetur, secundo, ad probationem maioris 42; et negatur assumptum; ostenditurque ibi accidere fallaciam accidentis. Est quidem assumptum hoc falsum, quod possit evenire oppositum eius quod existimatur de futuro contingenti: scilicet, secundum quod cognoscitur a Deo. Licet enim, cum dicitur, Deus scivit vel scit hoc futurum, quoddam medium accipiatur inter divinam cognitionem et rem scitam, scilicet tempus locutionis respectu cuius res scita dicitur futura; non tamen dicitur res futura respectu divinae cognitionis, quae, in momento aeternitatis existens, ad omnia praesentialiter se habet. Et quia quod est non potest, quantum ad illud instans in quo est, non esse; ideo res futura cognita a Deo, ut ab ipso cognoscitur, non potest aliter evenire, ex suppositione. Unde, si subtraheretur tempus locutionis, non diceretur hoc esse cognitum a Deo tanquam futurum et non ens, ut habeat locum quaestio an possit non esse: sed sic diceretur cognitum tanquam in sua existentia visum, quo in loco non habet locum quaestio an pro tunc possit non esse.
Committitur autem fallacia accidentis. Quia, cum tempus praesens et praeteritum coexistat aeternitati, habitudo praesentis temporis aut praeteriti ad futurum attribuitur aeternitati, dum dicitur quod cognitum a Deo est futurum et non ens, tanquam videlicet sit futurum divinae scientiae. In quo per accidens est deceptio: quia, cum habitudo temporis praesentis aut praeteriti ad futurum non conveniat tempori ut coexistit aeternitati, sed aliunde, ut ab aeternitate distinguitur, non debet hoc attribui aeternitati. Ideo, si attribuatur, est deceptio secundum accidens.
Adverte quod per hanc responsionem non vult excludere Sanctus Thomas a Deo cognitionem futuri ut futurum est nobis: sed tantum cognitionem futuri ut futurum suae cognitioni; et cognitionem futuri ut est tantum in causis suis, eo modo quo nos futurum cognoscimus; sic enim, ut superius 43 ostendimus, futurum contingens non subest certae cognitioni. Nam Deus futurum cognoscit secundum esse quod habet in causis suis, secundum quod dicitur nobis futurum; et secundum esse quod habet in seipso. Propter hoc cognitio sua de ipso nobis futuro est certissima: et res quae hoc modo cognoscitur, secundum scilicet quod est in causis et secundum quod est in seipsa, ex hac suppositione quod in seipsa cognoscatur, non potest aliter evenire pro illo tempore pro quo cognoscitur secundum suum esse, licet absolute loquendo possit aliter evenire.
XXI. Respondetur, tertio, ad probationem assumpti 44. Conceditur enim quod futurum cognitum a Deo est necessarium, cum unumquodque cognoscatur tanquam praesentialiter visum: sed est necessarium non quidem absolute, vel, ut a quibusdam dicitur, necessitate consequentis; sed sub conditione, vel necessitate consequentiae. Unde huiusmodi rationes peccant secundum fallaciam compositionis et divisionis. Cum enim dicitur, Quod videtur sedere necesse est sedere, de dicto et in sensu composito est vera, nam ista propositio est necessaria, Quod videtur sedere sedet: de re autem, sive de sensu diviso, est falsa, non enim necessarium est Sortem sedere, qui videtur sedere, cum contingenter sedeat. Unde, quia non est necessarium Sortem sedere, qui videtur sedere, in sensu diviso, concludere non esse necessarium sedere quod videtur sedere in sensu composito, scilicet secundum quod illud stat sub cognitione, est arguere a sensu diviso ad compositum.
Advertendum quod Sanctus Thomas propositionem de sensu composito vocat de dicto, illam autem de sensu diviso vocat de re. Quia in illa de sensu composito modus ponitur tanquam totius dicti determinatio: cum enim dicitur, Quod videtur sedere necesse est sedere, sensus est istam propositionem esse necessariam, Quod videtur sedere sedet; ubi patet quod modus necessitatis totum quod dicitur determinat. In illa autem de sensu diviso modus determinat rem subiecti: cum enim dicitur, Quod videtur sedere necessarium est sedere in sensu diviso, sensus est quod huic rei, puta Sorti, quae videtur sedere, convenit ut sedeat de necessitate et non contingenter.
Quantum ad tertium 45, confirmatur conclusio auctoritate Sap. viii, Eccli. xxxix, et Isaiae xlviii.