Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Postquam determinavit Sanctus Thomas de obiectis secundariis divinae voluntatis, nunc de modo volendi ipsa determinat1. Et primo, ex parte volentis; secundo, ex parte voliti, cap. LXXVIII.
Circa primum duo facit: primo, determinat de ipso volendi modo; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus unico actu voluntatis se et alia vult.
Probatur primo. Deus omnia alia vult propter se tanquam propter finem. Ergo uno actu et se et alia vult. — Probatur consequentia. Quia finis comparatur ad id quod propter ipsum tantum desideratur, sicut ratio formalis ad obiectum. Virtus autem uno actu fertur in obiectum et in rationem formalem obiecti: sicut eadem visione videmus lucem et colorem, qui fit visibilis actu per lumen.
Adverte, cum dixit Sanctus Thomas quoniam, cum aliquid volumus propter finem tantum, illud accipit rationem voliti ex fine, quod ideo addidit tantum, quia id quod est ad finem dupliciter potest appeti, scilicet secundum se, et in ordine ad finem: sicut medicina dulcis potest appeti et inquantum dulcis, et inquantum conferens ad sanitatem. Quando appetitur ratione propriae bonitatis, sic non habet rationem voliti ex ordine ad aliquem alium finem: sed tunc tantum quando appetitur ut utile et ordinatum ad finem.
Adverte etiam quod Sanctus Thomas aliquando indeterminate loquitur de effectu luminis: sicut prima, q. LXXIX, a. 3, ad 2, ubi recitat et opinionem quae tenet lumen requiri ad visum ut faciat colores actu visibiles, et opinionem quae tenet lumen requiri ut medium fiat actu lucidum, quae videtur esse Commentatoris2, et secundum utramque suum propositum declarat. Hic autem acceptat primam opinionem: quam etiam tenere videtur Verit., q. VIII, a. 14, ad 6, et I Sent., d. XLV, a. 2, ad 1. Secundum quam opinionem dicendum esset quod color, licet in tenebris sit actu color, non est tamen in actu sufficienti ad movendum diaphanum motione spirituali, et propter hoc non est actu visibilis. Unde esse visibile in potentia et fundamentaliter convenit quidem colori in secundo modo per se3: non autem esse actu visibile secundum actum completum, sed completur per hoc quod est actu illuminatus, ut ex lumine et colore fiat unum obiectum visus, in quo lumen est formale, color autem materiale obiectum; et lumen videtur terminatum ad corpus coloratum, quod sine corpore terminato videri non posset, ut sic; iuxta ea quae dicuntur Verit., q. XIV, a. 8, ad 4. — Posset tamen dici quod Sanctus Thomas nec hic nec alibi dicit lumen requiri propter colores quasi illam opinionem sequatur: sed ex suppositione illius opinionis vult habere quod uno actu fertur visus in colorem et lumen; si enim requiritur propter colorem, comparatur ad ipsum ut formale ad materiale.
II. Secundo4. Quolibet actu quo Deus vult se, vult se et alia propter se. Sed alia a se non vult nisi inquantum vult se. Ergo etc. — Minor probata est in praecedenti capite. — Maior vero probatur. Non est ponere aliquem actum Dei volentis quo velit se et quo non velit se perfecte: cum in eo nihil sit imperfectum. Ergo, volendo se, vult se secundum totam suam virtutem. Ergo vult se et alia propter se quolibet actu quo vult se. Prima consequentia probatur: quia quod perfecte cognoscitur et desideratur, secundum totam suam virtutem cognoscitur et desideratur. Secunda vero probatur: quia finis virtus est non solum secundum quod in se desideratur, sed etiam secundum quod alia fiunt appetibilia propter ipsum.
III. Sed circa hunc processum dubium occurrit. Ex hoc enim videtur probari posse quod Deus necessario absolute velit alia a se: cuius oppositum inferius ostenditur5. Arguetur enim sic. Deus necessario vult se perfecte. Ergo necessario vult se secundum totam suam virtutem. Ergo necessario vult alia propter se. — Antecedens patet. Quia in ipso nihil potest esse imperfectum. — Prima consequentia et secunda probantur ex eisdem propositionibus ex quibus probatae sunt hoc loco in propositionibus de inesse: prima quidem, quia quod perfecte desideratur, secundum totam suam virtutem desideratur; secunda vero, quia virtus finis est ut per ipsum alia appetantur.
Respondetur quod ratio Sancti Thomae optime concludit propositum. Nec ex ipso processu argui potest quod Deus alia a se necessitate absoluta velit, sed bene necessitate ex suppositione: quam concedit Sanctus Thomas inferius6 in volitione divina respectu aliorum a se reperiri. Supponit enim ista ratio Deum velle alia a se propter seipsum tanquam propter finem: id quod in praecedenti capite est ostensum. Et consequenter supponit divinam bonitatem exercere causalitatem finis respectu creaturarum. Et ex hac suppositione vult ostendere quod eodem actu velit et se et alia. Ex istis autem suppositis sequitur quod Deus alia a se de necessitate suppositionis velit: non autem de necessitate absoluta. Nam si supponamus Deum exercere causalitatem finis in creaturis, necessario sequitur quod Deus velit se tanquam exercentem causalitatem finis: et consequenter quod necessario velit alia a se. Sed quia illa suppositio non est absolute necessaria, quia non necessario Deus exercet finis causalitatem; potuit enim ab aeterno nolle aliquid producere, et sic non exercere causalitatem finis, quae est ut propter ipsum alia desiderentur et fiant: ideo non vult Deus alia a se necessario absolute, sed libere.
Unde ad rationem adductam, intellecto primo consequente de virtute Dei quantum ad eius exercitium et actualem causalitatem, conceditur consequentia de necessitate ex suppositione, negatur autem de necessitate absoluta. — Et ad probationem, negatur assumptum de virtute quantum ad eius actum exercitum. — Similiter, accepto primo consequente in sensu quo conceditur, ultima consequentia conceditur de necessario ex suppositione, negatur autem de necessario absolute. Nec assumptum probat consequentiam de necessario absolute, sed tantum de necessario ex suppositione.
Si autem primum consequens intelligatur de virtute finis quantum ad actum signatum et actum primum, sic conceditur prima consequentia de necessitate etiam absoluta: sed negatur ultima consequentia. Ad cuius probationem dicitur quod virtus finis, hoc modo sumpta, non est ut propter ipsum alia actu desiderentur, sed ut propter ipsum alia desiderari possint: sicut virtus agentis, quantum ad eius actum primum, non est ut aliquid per ipsam producatur, sed ut per ipsam aliquid produci possit.
IV. Sed ista responsio aliquam videtur difficultatem pati. Si enim ista consequentia, Deus necessario vult se perfecte, Ergo necessario vult se secundum totam suam virtutem, quantum ad eius actum exercitum et causalitatem actualem valet facta suppositione quod Deus causalitatem finis in creaturis exerceat, non autem valet non facta illa suppositione; sequitur quod aliquid pertineat ad perfectionem volitionis divinae facta aliqua suppositione, quod non pertinet ad eius perfectionem illa suppositione non facta. — Ex hoc autem ulterius sequitur quod absolute aliqua perfectio quae nunc inest divinae volitioni, absolute potest illi non inesse: cum conditio quae nunc supponitur, scilicet quod Deus exerceat causalitatem finis in creaturis, absolute potuerit non esse. Et sic non omnis perfectio conveniens Deo est absolute necessaria, sed aliqua est possibilis. Quod est contra ea quae in praecedentibus sunt determinata 7.
Responderi ad hoc potest quod dupliciter aliquid ad perfectionem divinae volitionis potest pertinere: uno modo, intrinsece, scilicet ex parte actus volendi in se; alio modo, extrinsece, scilicet ex parte obiecti voliti. Si loquamur de pertinente ad perfectionem volitionis intrinsece, sic negatur sequela. Nam, cum actus divinae volitionis sit unus respectu omnium volitorum a Deo, et sit idem quod divina essentia; quantumcumque ponatur ex aliqua suppositione ad aliquam rationem voliti extendi ad quam illa suppositione non facta non extenderetur, propter hoc ipse actus non habet in se perfectionem aliquam quam non haberet illa suppositione non facta, sed semper remanet eiusdem perfectionis intrinsece; sicut et divina essentia semper eiusdem in se perfectionis manet, quantumcumque secundum diversos respectus rationis aliquo modo possit intelligi variari. — Si vero de pertinente ad perfectionem volitionis extrinsece loquamur, sic non est inconveniens aliquid pertinere ad perfectionem volitionis divinae aliqua suppositione facta, quod, illa suppositione non facta, ad eius perfectionem non pertineret. Hoc enim nihil aliud est dictu quam quod volitionis divinae perfectio ad aliquod obiectum, vel ad aliquam rationem obiecti, aliqua suppositione facta habitudinem habet, ad quod, illa suppositione remota, habitudinem non haberet. Sicut, si ponamus Deum determinasse se producturum alium mundum, pertinet ad perfectionem divinae scientiae extrinsece ut ad hanc Dei determinationem extendatur: hoc autem non supposito, non pertinet ad divinae scientiae perfectionem ut ad hanc determinationem habitudinem habeat.
Cum autem instatur quia tunc aliqua perfectio quae nunc inest divinae volitioni, poterit absolute non inesse; et sic non omnis perfectio divina erit absolute necessaria: — dico quod nullum horum est magis inconveniens de perfectione sibi extrinsece conveniente quam quod habitudo divinae voluntatis ad creata possit absolute sibi non convenire, et non sit necessaria absolute.
V. Tertio 8. Si alio et alio actu vellet se et alia, esset quidam discursus in eius voluntate. Hoc autem in Deo non est: cum sit extra omnem motum. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia ita se habet finis in operabilibus sicut principia in speculabilibus: quia sicut per principia cognoscimus conclusiones, ita ex fine procedit appetitus et operatio eorum quae sunt ad finem. Sed in intellectu est discursus per hoc quod separatim cognoscuntur principia et ex eis in conclusiones devenimus. Ergo, si aliquis seorsum velit finem et ex eo velit ea quae sunt ad finem, erit ibi discursus voluntatis.
Adverte quod, licet discursus proprie pertineat ad rationem, tamen improprie et per quandam similitudinem potest etiam in voluntate poni discursus, secundum quod in ipsa ponitur successio operationum quarum una est alterius causa.
Quarto. Sequeretur quod duo actus simul essent in voluntate divina. Quod est impossibile: quia unius simplicis potentiae non sunt simul duae operationes, scilicet totaliter distinctae. — Probatur consequentia. Quia Deus semper vult se.
Quinto. Sequitur quod erit aliquid aliud movens divinam voluntatem. — Probatur consequentia. Quia in omni actu voluntatis volitum comparatur ad voluntatem ut movens ad motum. Quod intelligendum est de primo et per se volito aliquo actu: ut conveniret aliis a Deo, si Deus alia vellet non quidem volendo se, sed seorsum et separatim.
Sexto. Esse Dei est tantum unum. Ergo et velle: quia velle Dei est suum esse.
Ultimo. Intelligit uno actu se et alia inquantum essentia sua est exemplar omnium. Ergo vult se et alia uno actu, inquantum bonitas est ratio omnis bonitatis. — Patet consequentia. Quia velle competit Deo secundum quod est intelligens: scilicet, concomitanter et consecutive 9.