Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Quinta conclusio, quintae respondens obiectioni, est: Deus cognoscit infinita.

Circa quam quatuor facit Sanctus Thomas: primo, ipsam probat; secundo, ostendit differentiam intellectus divini et humani respectu infinitorum; tertio, respondet fundamento obiectionis; quarto, ostendit cui scientiae divinae infinitorum cognitio tribuatur.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Infinitorum Deus est causa, si infinita sint entia: cum sit causa omnium eorum quae sunt. Ergo est infinitorum cognoscitivus: quia, cognoscendo se esse causam rerum, alia a se cognoscit.

Probat ista ratio quod sit cognoscitivus infinitorum, non absolute, sed sub conditione, si scilicet sunt infinita.

II. Secundo. Virtus divina ad infinita se extendit: cum sit infinita. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia non cognoscitur perfecte virtus nisi cognoscantur omnia in quae potest: cum secundum ea quantitas virtutis quodammodo attendatur. Deus autem suam virtutem perfecte cognoscit.

Adverte quod ideo dicit Sanctus Thomas quantitatem virtutis quodammodo attendi secundum obiecta, non autem quod secundum ea simpliciter attendatur, quia ut dicitur Prima, q. xlii, a. 1, ad 1, quantitas virtutis primo quidem attenditur in radice, in ipsa scilicet perfectione formae vel naturae: et sic dicitur magnitudo spiritualis quo modo dicitur magnus calor, propter suam perfectionem. In effectibus autem formae attenditur secundario, scilicet secundum comparationem virtutis ad obiecta. Et quia, ut dicitur I Sent., d. xvii, q. ii, a. 1, isto modo dicitur virtus habere quantitatem ex ordine ad extrinsecum, non quia in se divisionem aliquam habeat; ideo non attenditur simpliciter quantitas virtutis secundum obiecta, sed tantum secundum quid; simpliciter autem attenditur secundum formae perfectionem.

III. Tertio. In rebus naturalibus est infinitum in potentia, ut dicitur III Physicorum. Ergo Deus cognoscit infinita. — Patet consequentia. Quia Dei cognitio ad omnia se extendit quae qualitercumque sunt, sive actu sive potentia. — Confirmatur per exemplum de unitate, si cognosceretur quicquid est in ipsa in potentia: quia est potentia omnis numerus.

Adverte quod ideo unitas est potentia omnis numerus, quia est in potentia ad infinitas additiones numerorum, ex quibus infinitae numerorum species resultant. Potest enim unitati addi unitas, et sic resultat binarius; potest addi binarius, et sic resultat ternarius; et sic in infinitum. Et ideo unitas, quae fundamentum ponitur omnium numerorum, secundum eorum ordinatum processum, est potentia omnis numerus. Propter hoc, si quis cognosceret quicquid in ipsa potentialiter continetur, cognosceret infinitas species numerorum. Eodem modo, si Deus cognoscit quicquid est in potentia unitatis, cognoscit infinita. Et si cognoscit quicquid est in potentia continui potentialiter continentis infinitas partes et infinitas divisiones, infinita cognoscit.

IV. Quarto. A Deo infinita exemplari possunt habentia infinitas perfectiones: quia nec unum eorum, nec plura exemplata perfectionem ipsius adaequare possunt, cum sit infinitae perfectionis. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia per essentiam suam tanquam medio exemplari alia cognoscit.

Recte intelligendum est a Deo infinita exemplari posse: sic videlicet quod, quacumque perfectione producta, potest alia produci; et illa producta, alia; et sic in infinitum; non autem quia possint simul esse actu infinitae perfectiones a Deo productae. Propter hoc addidit quod semper remanet novus modus quo aliquid exemplatum ipsum imitari potest.

V. Quinto. Intelligere Dei est infinitum, sicut suum esse. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, sicut finitum ad finitum, ita infinitum ad infinitum. Intelligere autem nostrum finitum finita capere potest. Ergo intelligere Dei infinitum infinita.

Sed videtur ista comparatio non valere. Quia non repugnat finito ut totum accipiatur: repugnat autem infinito totum capi, cum infinitum sit cuius quantitatem accipientibus semper remanet aliquid accipiendum.

Respondetur quod repugnat infinito secundum se totum capi ab intellectu si successive accipiatur. Et sic intelligitur quod remanet semper aliquid accipiendum: procedens enim successive in cognitione infiniti, nunquam pervenit ad cognitionem totius, sed semper remanet aliquid accipiendum. Non autem repugnat infinito totum comprehendi, per intellectum infinitum, simul: ita scilicet quod nihil ipsius remaneat intelligendum, aut sit extra intellectum infinitum.

VI. Sexto. Deus perfecte cognoscit seipsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia intelligens maximum intelligibile non minus cognoscit minora, sed magis, ut dicitur III de Anima. Infinita autem entia, quomodocumque sint infinita, essent minoris infinitatis quam Deus; et secundum aliquid essent finita, quia haberent esse receptum. Ergo, si Deus intelligit se, potest etiam omnia infinita cognoscere.

Adverte quod unum infinitum simpliciter maius esse non potest alio infinito simpliciter: sed bene infinitum simpliciter est maius infinito secundum quid; sicut, si esset corpus secundum omnem dimensionem infinitum, esset maius corpore infinito secundum longitudinem tantum. Ideo, cum Deus sit simpliciter infinitus, omnia autem creata, quantumcumque ponantur infinita, sint infinita secundum quid, propter limitationem eorum ad certum genus aut speciem, inquit Sanctus Thomas quod sunt minoris infinitatis quam Deus.

VII. Septimo. Intellectus divinus secundum efficaciam, sive perfectionem, est infinitus. Ergo per unum, quod est essentia sua, potest infinita cognoscere. — Probatur consequentia. Quia quanto intellectus est efficacior et limpidior in cognoscendo, tanto ex uno potest plura cognoscere: sicut omnis virtus, quanto est fortior, tanto est magis unita.

VIII. Octavo. Nulla perfectio intelligibilis divino intellectui deest: cum sit simpliciter perfectus, sicut essentia. Sed id ad quod intellectus noster est in potentia, est eius perfectio intelligibilis. Est autem in potentia ad infinitas species intelligibiles: cum et numerorum et figurarum species sint infinitae. Ergo etc.

Confirmatur. Quia alioquin intellectus noster esset plurium cognoscitivus quam intellectus divinus: vel intellectus divinus non cognosceret omnia actu quorum est cognoscitivus in potentia. — Probatur consequentia. Quia intellectus noster potest in infinitum species numerorum multiplicare. Ergo, si illas infinitas species non potest cognoscere Deus, plura cognoscere poterit intellectus noster quam intellectus divinus. Si autem cognoscere potest sed non actu cognoscit, ergo non cognoscit omnia simul quorum est cognoscitivus.

Adverte primo quod, quia species intelligibilis ad quam intellectus noster est in potentia, est intelligibilis perfectio intellectus; ideo oportet ut omnes species intellectus nostri ad quas est in potentia, sint in intellectu divino; secundum tamen modum intellectus divini, non autem secundum modum intellectus nostri. Et quia secundum species infinitas ad quas intellectus noster est in potentia, nata sunt intelligi infinita, ideo potest Deus per illas in ipso existentes intelligere infinita.

Adverte secundo, quod intellectus noster dicitur esse in potentia ad infinitas species intelligibiles, non quia possit simul informari infinitis speciebus intelligibilibus, hoc enim repugnat infinito, ut scilicet sit in actu: sed quia, quotcumque species habeat, adhuc alias potest recipere in infinitum, si duret in infinitum et cognoscat per acceptionem specierum. Eodem modo intelligendum est quod potest in infinitum species numerorum multiplicare. Unde potentialitas intellectus est infinita aliquo modo in potentia, non potentialitate reducibili totaliter in actum perfectum, sed reducibili in actum permixtum potentiae, ut dicitur de infinitate numerorum et divisionis continui.

IX. Nono. Divinus intellectus cognoscit omnia simul. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia infinitum non repugnat cognitioni nisi inquantum repugnat numerationi, qua successive cognoscitur: sic enim eius cognitio compleri non potest, nec eius numeratio. Sed bene potest ab aliquo intellectu totaliter cognosci.

X. Decimo. Pluralitas nullam differentiam in Dei cognitione facit. Ergo nec infinitas. Ergo nihil differt ad intellectum divinum finitorum vel infinitorum cognitio. Ergo, cum finita cognoscat, nihil prohibet ut etiam infinita cognoscat. — Antecedens patet. Quia plura simul cognoscuntur a Deo. — Consequentia vero probatur. Quia, cum omnis quantitas in quadam multiplicatione partium consistat, ex quo numerus habet ut sit prima quantitatum, si pluralitas nullam facit differentiam, nec etiam quod quantitatem consequitur, qualis est infinitas, aliquam faciet differentiam.

Adverte quod, ut dicitur super Boetium de Trin., q. Ⅳ, a. 2, ad 6 , formaliter quidem quantitas discreta est prior quantitate continua: sed materialiter quantitas continua est prior discreta, cum numerus causetur ex divisione continui. Et ideo, cum inquit Sanctus Thomas quod numerus est prima quantitatum, intelligendum est de primitate formali et perfectionali: ut patet ex principiis quantitatis discretae et continuae; unitas enim simplicior est et abstractior, ac per hoc perfectior puncto, quod supra indivisibilitatem addit positionem in continuo.

Patet etiam quod, ut innuit hoc loco Sanctus Thomas, id unde sumitur ratio quantitatis, scilicet multiplicitas partium, perfectius convenit numero quam aliis quantitatibus. Immo non videtur continuo convenire nisi ratione numeri in continuo potentialiter inclusi.

  1. Occurrit autem dubium circa hanc rationem. Quamvis enim aliquid alteri non repugnet ratione alicuius communis, potest tamen sibi repugnare ratione propriae naturae: sicut dividi in partes aequales non repugnat numero impari ratione quantitatis aut numeri, repugnat tamen sibi inquantum est numerus impar. Ita diceret aliquis quod, licet infinitis non repugnet cognosci ratione pluralitatis, repugnat tamen sibi ratione infinitatis. Et sic, licet pluralitas non faciat differentiam in divina cognitione, poterit tamen infinitas differentiam facere: ut scilicet possit Deus finita cognoscere, non autem infinita. Et multum differt Deum cognoscere finita, et ipsum cognoscere infinita.

Respondetur quod, ubi est eadem ratio repugnantiae prioris et posterioris, si ab aliquo removeatur ratio repugnantiae prioris, nec etiam posterius repugnabit. Propter hoc inquit Philosophus, IV Phys. , quod, si duo corpora possent esse in eodem loco, etiam infinita possent esse. Cum ergo eadem sit ratio in intellectu nostro quare plura non possit simul intelligere, et quare non possit intelligere infinita, quia videlicet per plures species illa intelligeret, non potest autem simul pluribus speciebus uti; si ab aliquo intellectu removeatur quod ea quae intelligit per plures species cognoscat, sicut poterit plura per unam speciem simul intelligere, ita et infinita, quantum est ex parte intellectus cognoscentis. Et ita, cum pluralitas intelligibilium nullam faciat differentiam in cognitione divina, eo quod quicquid intelligit per suam essentiam simul intelligat; nec etiam infinitas differentiam faciet, quantum est ex parte intellectus divini; quod intendit Sanctus Thomas per istam rationem concludere. Sicut enim plura per suam essentiam simul cognoscit, ita per eandem infinita potest cognoscere simul. Cui si addatur quod in praecedenti ratione sumptum est, scilicet quod infinito non repugnat cognosci nisi inquantum successive cognoscitur, relinquitur nullam repugnantiam esse quin intellectus divinus infinita cognoscat: neque, inquam, ex parte intellectus, neque ex parte cognoscibilis. Unde ista ratio est prioris rationis confirmatio.

Confirmatur et auctoritate Psalmi, ubi dicitur: Sapientiae eius non est numerus.

XI. Quantum ad secundum , deducit Sanctus Thomas ex praedictis differentiam inter intellectum divinum, et nostrum in cognitione infiniti. Et ponit quadruplicem differentiam, quae huius diversitatis est causa.

Prima est, quia intellectus noster simpliciter est finitus.

Secunda est, quia intellectus noster, cum diversa per diversas species cognoscat, non potest infinita per unam cognitionem cognoscere. Sed bene intellectus divinus.

Tertia est, ex praecedenti sequens, quia intellectus noster non potest simul multa cognoscere, et ita non potest infinita cognoscere nisi successive ea numerando. Intellectus autem divinus multa simul intuetur, quasi per unam speciem visa.

Quarta est, quia intellectus divinus est eorum quae sunt et eorum quae non sunt. Non autem intellectus noster.

Advertendum quod prima differentia, quia scilicet intellectus noster est finitus, intellectus autem divinus infinitus, per se sumpta non est causa diversitatis respectu cognitionis infinitorum, sed cum aliis: quia, secundum doctrinam Sancti Thomae , anima Christi cognoscit infinita in Verbo, et tamen intellectus eius est finitus.

Vel etiam dicendum quod, quia intellectus noster est finitus, ideo non potest cognoscere simpliciter infinitum, neque etiam anima Christi, ut dicitur III Sent. : sed tantum infinitum secundum quid, quando per aliquid unum anima cognoscit, sicut anima Christi per Verbum. Intellectus autem divinus, qui est infinitus, potest simpliciter infinita cognoscere.

XII. Quantum ad tertium , respondetur obiectioni. Et quia fundatur obiectio super auctoritate Philosophi dicentis quod infinitum, inquantum infinitum, est ignotum, dicitur quod est ignotum si per mensurationem suarum partium cognoscere ipsum aliquis vellet, quod esset cognoscere infinitum inquantum infinitum. Non autem sic ipsum Deus cognoscit, sed totum simul. Unde non cognoscit, ut ita dicatur, infinitum secundum quod est infinitum: sed ut ad suam scientiam se habet ac si esset finitum.

Adverte primo, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. XIV, a. 12, ad 1, [quod] cum de ratione quantitatis sit ordo partium, et infinitum sequatur quantitatem, cognoscere infinitum per modum infiniti est cognoscere ipsum numerando partem post partem. Et ideo inquit Sanctus Thomas hic quod haec est propria ratio quantitatis, ut scilicet per numerationem suarum partium cognoscatur. Et quia nunquam compleri posset numeratio infiniti, ideo infinitum, inquantum infinitum, est ignotum.

Advertendum secundo, quod ideo dixit Sanctus Thomas Deum non cognoscere infinitum inquantum infinitum, addito ut ita dicatur, quia, ut dicitur Verit., q. II, 2, ad 7, de ipso Deo, si fiat vis in verbo, infinitum nulli est finitum. Sed pro tanto potest aliquo modo dici finitum, comparatum ad divinam cognitionem, quia ita perfecte ab ipsa cognoscitur sicut finitum ab intellectu finito; et quia non cognoscitur successive sed simul, sicut finitum.

Considerandum postremo quod, cum dicimus Deum infinitam multitudinem perfecte cognoscere, non est sic intelligendum quasi ad aliquod ultimum eius cognitio pertingat, repugnat enim infinito, ea parte qua est infinitum, habere ultimum: sed quia nulla pars illius latet eius cognitionem. Et sicut, quacumque data parte infiniti, adhuc ulterior datur in infinitum, ita, quacumque visa, videt Deus ulteriorem: et, cum nulla remaneat sibi incognita, videt tamen nullam esse ultimam. Et hoc est ipsum infinitum perfecte cognosci a Deo.

XIII. Quantum ad quartum , cum duplicem ponamus in Deo scientiam, scilicet visionis et simplicis intelligentiae, inquit Sanctus Thomas Deum cognoscere infinita scientia simplicis intelligentiae, quia cognoscit ea quae sunt in potentia sua et creaturae, quae sunt infinita: non autem scientia visionis, quia ea quae aliquando sunt actu non sunt infinita.

Ex quo sequitur maiorem rationis, qua sic arguebatur , Singularia sunt infinita, Sed infinitum est ignotum, Ergo non cognoscit singularia, esse falsam. Non sunt enim singularia infinita: cum generatio, secundum fidem, ex neutra parte sit infinita.

  1. Sed occurrit dubium: quia Sanctus Thomas videtur sibi ipsi contradicere. Nam in Quaestionibus de Verit., q. XX, a. 4, ad 1, et Prima Parte, q. XIV, a. 12, tenet quod non solum potest, absolute loquendo, Deus cognoscere infinita scientia visionis, sed etiam nunc de facto cognoscit, quia cognoscit infinitas cogitationes damnatorum, si animae damnatorum perpetuae sunt et habent volubiles cogitationes. Cuius oppositum hic dicitur.

Respondetur quod hoc loco loquitur de naturis subsistentibus: quia argumentum supponebat singularia subsistentia esse infinita. De istis enim non est verum quod scientia visionis infinita cognoscat: quia Deus non producet infinita subsistentia. — In Quaestionibus autem de Veritate et in Prima Parte loquitur absolute, ut etiam scientia visionis ad accidentia et non per se subsistentia extenditur. Sic enim infinita scientia visionis cognoscit: sicut infinitas partes continui, et infinitas cogitationes damnatorum.

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work