Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Postquam determinavit Sanctus Thomas de volitis secundariis in communi, nunc de quibusdam in particulari determinat .

I. Et ponit hanc conclusionem: Deus vult etiam ea quae non sunt. Hanc autem conclusionem non probat Sanctus Thomas: sed adducit instantias contra ipsam et solvit singillatim, ex earum solutione relinquens conclusionem esse veram et probatam. Circa hoc autem duo facit: primo, ponit instantias; secundo, ad illas respondet .

Quod ad primum, duo sunt quae circa hanc conclusionem faciunt difficultatem. Unum est quia, cum relativa oporteat simul esse; et velle dicatur per comparationem volentis ad volitum: videtur quod nullus possit velle ea quae non sunt.

Alterum est quia Deus non potest dici Creator, Dominus et Pater nisi eorum quae sunt. Ergo, a simili, non potest velle nisi quae sunt.

Ex quibus sequitur quod Deus nihil velit quod non sit semper: cum velle divinum sit immutabile.

II. Quantum ad secundum, respondet Sanctus Thomas, et duo facit: primo, falsam quandam responsionem reprobat; secundo, ponit veram responsionem .

Dicebant ergo quidam ad has obiectiones quod, licet aliqua in seipsis non sint, in Deo tamen sunt et in eius intellectu, et sic Deus vult non entia: secundum scilicet quod in ipso sunt.

Contra hanc responsionem, quod sit insufficiens, arguit Sanctus Thomas dupliciter.

Primo. Sequitur quod Deus non velit non entia aliter quam sint in ipso, vel in eius intellectu. Sed hoc non intendunt qui de hac quaestione loquuntur: sed quod Deus velit ea esse in seipsis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia volens secundum hoc dicitur aliquid velle quod refertur ad volitum. Si ergo divina voluntas ad non ens refertur tantum ut est in Deo et in eius intellectu, sequitur quod velit illud tantum esse in Deo et in eius intellectu.

Secundo. Intellectus divinus non solum intelligit bonum esse in se, sed etiam in propria natura. Ergo et voluntas comparatur ad volitum eodem modo. — Patet consequentia. Quia voluntas comparatur ad rem volitam per suum obiectum, quod est bonum intellectum.

  1. Circa propositionem illam in prima reprobatione assumptam, Secundum hoc dicitur quilibet volens aliquid velle quod voluntas sua refertur ad volitum, attendendum quod eius potest duplex esse sensus. Unus, quod habitudo volentis ad volitum sit volenti ratio quod velit, accipiendo habitudinem pro ipso solo respectu. Et iste sensus est falsus. Non enim ex respectu habet volens quod velit: immo e contrario, quia habet actum volendi circa volitum, sequitur habitudo ad ipsum. — Alius sensus esse potest quod ex actu quo inclinatur voluntas in volitum, et ad quem consequitur respectus ad ipsum, dicitur volens velle aliquid. Et hic sensus est verus, et hic intentus. Volens enim dicitur aliquid velle quia eius voluntas in volitum inclinatur actu elicito, super quem fundatur habitudo volentis ad volitum. Ex quo sequitur quod, si voluntas inclinetur in volitum tantum ut habet esse in intellectu, quod volens velit tantum esse quod illud habet in intellectu.

Circa secundam rationem advertendum, cum inquit Sanctus Thomas voluntatem comparari ad rem volitam per suum obiectum, quod non vult excludere rem volitam ab obiecto voluntatis, quasi res volita non sit obiectum voluntatis, hoc enim repugnantiam includit: sed vult rem volitam distinguere ab obiecto formali voluntatis. Ipsa enim res volita est obiectum materiale: hoc autem quod dico, bonum intellectum, est obiectum formale. Et quia potentia non terminatur ad materiale obiectum nisi ut substat rationi formali, ideo dicitur quod voluntas non comparatur ad rem materialiter volitam nisi per bonum intellectum: idest, nisi inquantum habet rationem boni intellecti.

Advertendum quoque quod hoc loco non facit differentiam inter intellectum et voluntatem quantum ad hoc quod est comparari ad rem secundum quod est in seipsa: cum tamen superius inter illa quantum ad hoc posuerit differentiam. Quia, ut ibi declaratum est, quantum ad id quod terminat materialiter habitudinem intelligentis et volentis, non differt intellectus a voluntate: intelligit enim intellectus rem quantum ad esse quod habet extra intelligentem, et similiter voluntas vult rem secundum esse quod habet in seipsa. Et hoc modo loquitur hic Sanctus Thomas. — Quantum autem ad id quod est ratio terminandi propriam habitudinem utriusque, differunt. Esse enim quod habet res extra intellectum, sive in seipsa, non est ratio quod aliquid sit actu intellectum et terminet habitudinem intelligentis ut intelligens est, sed esse quod habet in anima. Esse autem rei in seipsa est ei ratio quare sit volita et terminet habitudinem volentis ut est volens. Et hoc modo locutus est superius. Unde nulla est contradictio.

III. Remota igitur hac falsa responsione, ponit Sanctus Thomas veram responsionem . Ad primum enim respondet quod, cum relatio consequens apprehensionem sit ad rem non solum secundum quod est in intellectu, sed etiam secundum quod est in seipsa (licet tunc non sit nisi in intellectu), cum apprehendens apprehendat ipsam esse secundum quod in se est, eo quod non solum apprehendat ipsam intelligi, quod est ipsam esse in intellectu, sed etiam eam esse vel fuisse vel futuram esse; oportet etiam ut relatio divinae voluntatis ad non entia sit non solum secundum quod sunt in Deo cognoscente, sed etiam secundum quod in propria natura sunt secundum aliquod tempus; ipsum enim velle sequitur modum apprehensionis.

  1. Sed non videtur ista ratio argumento satisfacere. Non enim per hanc respondetur ad propositionem ab Aristotele sumptam, scilicet, Relativa oportet simul esse: ex qua sequitur non posse esse habitudinem volentis nisi ad rem existentem.

Dicitur quod ex iis quae dicit Sanctus Thomas hic, relinquitur illam propositionem assumptam falsam esse, si de ipsis rebus quae relative denominantur, quae et dicuntur relativa materialiter, intelligatur. Non enim oportet res quae relative dicuntur, simul esse: immo potest esse habitudo existentis ad non existens in seipso. — Si autem intelligatur de relativis formaliter, sive de ipsis relationibus, sic oportet illa simul esse. Non enim potest una relatio esse quin opposita etiam sit: neque unum potest ad aliud referri quin et illud aliquo modo referatur ad ipsum.

  1. Sed, cum relatio omnis exigat fundamentum, remanet dubium quomodo possint esse relationes, et tamen res relativae non simul esse.

Respondetur quod relatio realis exigit fundamentum reale et existens: ideo non possunt simul esse relationes reales quin etiam sint in actu res relativae et fundamenta relationum. Relatio autem rationis non exigit fundamentum reale et in natura existens, sed sufficit quod sit in apprehensione: sicut et ipsa habitudo non habet esse nisi in apprehensione. Cum ergo habitudo inter ens et non ens, qualis est habitudo intelligentis et volentis non ens, sit habitudo rationis, sufficit ut ipsa res intellecta et volita sit in intellectu. Ideo hic dicit Sanctus Thomas quod, licet ista res cognita non sit nisi in cognoscente, relatio tamen consequens apprehensionem est ad eam prout est secundum propriam naturam, non prout est in cognoscente, quasi diceret: Relatio est quidem ad esse rei in propria natura, sed sufficit quod ipsa res, et propria natura, et eius esse, pro isto nunc nobis praesenti, sit in intellectu.

IV. Ad secundum respondet quod non est simile de relatione volentis ad volitum, et de aliis inductis. Quia velle est actio immanens: ideo potest terminari ad id quod non est actu existens extra. Facere autem, creare et gubernare significant actionem terminatam ad exteriorem effectum, sine cuius existentia huiusmodi actio non potest intelligi.

Adverte differentiam esse inter actionem immanentem et transeuntem, quod per immanentem, inquantum immanens est, non producitur aliquis effectus in materiam exteriorem; per transeuntem autem aliquis effectus producitur. Et quia actio non est productiva effectus proximi complete et perfecte nisi cum effectus per ipsam capit esse, ideo talis actio non potest esse nisi respectu rei nunc existentis: et habitudo quae illam actionem consequitur, non est nisi ad rem habentem esse. Propter hoc inquit Sanctus Thomas actionem huiusmodi non posse intelligi, scilicet esse in natura, sine rei existentia, idest, nisi intelligatur ipsa res esse. Quia vero actio immanens non est termini extrinseci productiva, ideo ad eius esse non oportet terminum esse. Neque habitudo quae illam consequitur actionem, requirit ut terminus eius sit in rerum natura. Immo et potest intelligi ipsa actio immanens dato quod terminus eius non sit in actu. Non autem facere aut creare, quae significantur per modum actionis transeuntis.

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work