Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Postquam Sanctus Thomas a Deo universaliter omnem compositionem exclusit, nunc, ut manifestior et certior habeatur cognitio, particulariter vult diversas compositiones excludere 1. Circa hoc autem duo facit: primo, excludit compositiones quibus aliquid dicitur compositum ex aliquibus; secundo, compositionem qua aliquid dicitur compositum cum alio, cap. XXVI.
Circa primum, quinque facit: primo, excludit compositionem quantitativam; secundo, compositionem ex supposito et natura, cap. XXI; tertio, compositionem ex esse et essentia, cap. XXII; quarto, compositionem ex subiecto et accidente, cap. XXIII; quinto, compositionem ex genere et differentia, cap. XXIV.
Quantum ad primum, volens compositionem quantitativam a Deo excludere, ponit hanc conclusionem: Deus non est corpus. Circa hanc autem tria facit: primo enim ad eam rationes communes inducit; secundo, rationes Aristotelis 2; tertio, antiquorum excludit errores 3.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Omne corpus est compositum: quia continuum. Deus non est compositus. Ergo etc.
Secundo. Deus non est in potentia. Ergo non est corpus. — Antecedens supra est probatum. — Probatur consequentia. Quia omne corpus est continuum. Continuum autem est in potentia divisibile in infinitum.
Sed videtur haec ratio non concludere. Potentia enim quae est in continuo ad divisionem, non est potentia naturalis, ut patet in corporibus caelestibus: sed non repugnantiae. Esse autem in Deo potentiam non repugnantiae non videtur repugnare Deo.
Respondetur quod potentia non repugnantiae est duplex: una, quae habet fundamentum in ratione potentiae activae; alia, quae habet fundamentum in ratione potentiae passivae. Primam potentiam non repugnantiae non inconvenit Deo attribuere, puta quod Deus sit in potentia ad productionem alterius mundi: quia potentia activa perfectionem dicit. Sed bene inconveniens est Deo attribuere secundam potentiam: eo quod potentia passiva, inquantum huiusmodi, dicit imperfectionem. Potentia autem non repugnantiae ad divisionem in continuo fundatur super ratione potentiae passivae. Ideo hanc Deo attribuere est inconveniens. Cum enim sit per seipsum necesse esse, non solum non habet in se naturalem potentiam ad patiendum divisionem, verum etiam nihil in ipso esse potest per quod, inquantum illud habet, sit in potentia quomodocumque ut dividatur.
Tertio. Aut est corpus mathematicum, aut naturale. Non primum: quia illud non per se existit, cum sit accidens. Non etiam secundum: cum omne tale sit mobile, eo quod natura principium motus sit 4; Deus autem sit immobilis. Ergo non est corpus.
Quarto. Tunc intellectus et cogitatio nostra aliquid maius Deo cogitare posset. Et sic Deus non esset maior intellectu nostro. — Probatur consequentia. Quia quolibet finito maius cogitari potest. Omne autem corpus, tam rectum quam circulare, est finitum.
Advertendum quod non est contradictio inter id quod hic dicitur, et quod dictum est superius, cap. XI: quia, inquam, hic pro inconvenienti habetur quod Deo aliquid maius possit cogitari, ibi vero pro inconvenienti non habetur. Nam, ut ibidem diximus 5, non admisso esse in rerum natura aliquid quo maius cogitari non possit, non est inconveniens Deo maius aliquid posse cogitari: in quo sensu superius est locutus Sanctus Thomas. Sed posito quod aliquid tale sit in natura, ut iam ex praecedentibus 6 constare potest, maius aliquid Deo posse cogitari inconveniens est. Et ex hac suppositione hic procedit.
II. Quinto. Sequitur Deum non esse primum ens. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Super omnia corpora est aliquid nobilius et prius. Ergo, si Deus est corpus, ipso aliquid erit prius et nobilius. — Probatur antecedens. Secundum ordinem obiectorum est ordo potentiarum. Sed intellectus est supra sensum: quia intellectiva cognitio est certior sensitiva. Ergo supra sensibile est aliquid intelligibile. Sed omne corpus in rebus existens est sensibile. Ergo etc.
Circa illam propositionem, Cognitio intellectiva est certior quam sensitiva, considerandum est quod certitudo, si proprie sumatur, ut inquit Sanctus Thomas Tertio, d. xxvi, q. II, a. 4, est firmitas adhaesionis potentiae cognoscitivae ad suum cognoscibile. Dupliciter autem possumus cognitionem intellectivam et sensitivam comparare: uno modo, utramque respectu proprii obiecti considerando; alio modo, considerando utramque in ordine ad substantias sensibiles, quae et sub sensu et sub intellectu cadunt. Si primo modo loquamur, dico primo quod, remotis omnibus impedimentis, non est maior certitudo ex parte potentiae in intellectu quam in sensitiva. Sicut enim intellectus semper est verus circa quod quid est, ita sensus circa proprium sensibile. Et ideo ita firmiter adhaeret sensus suo sensibili proprio sicut intellectus intelligibili. — Dico secundo, quod maior est certitudo cognitionis intellectivae quam sensitivae ex parte obiectorum. Quia obiectum intellectus, quod est quod quid est, perfectius et invariabilius est obiecto sensus. Ideo, quantum est ex se, natum est facere maiorem certitudinem in intellectu quam sensibile, quod est multipliciter variabile, in sensu. — Dico tertio. Si absolute considerentur, adhuc certior est intellectiva cognitio. Sensitiva enim ex multis causis impediri per accidens a certitudine potest: puta ab organi indispositione et medii, ac etiam ex indebita distantia aut propinquitate. Intellectus autem, quamvis ex interventu compositionis decipi possit, ut dicitur III de Anima 7, tamen non tot causis sicut sensus potest impediri.
Si secundo modo comparentur, certior etiam est intellectiva cognitio. Quia sensus ipsam rei substantiam non penetrat, sed eius tantum extrinseca percipit accidentia. Intellectus autem ad rei intima procedit. Ex quo de re maior nascitur certitudo quam ex sola sensus perceptione.
Cum ergo pluribus modis intellectiva cognitio sit certior sensitiva, propositio Sancti Thomae absolute vera est, licet aliquam habeat exceptionem, ut ex primo dicto patet.
Sed occurrit dubium. Licet namque obiectum intellectus sit prius et nobilius obiecto sensus, non tamen videtur sequi quod aliquid sit prius corpore. Dicitur enim quod in corpore sensibili salvatur ratio obiecti sensus, scilicet accidentia sensibilia, et ratio obiecti intellectus, scilicet quod quid est substantiae; et in ipso corpore id quod est obiectum intellectus, est nobilius eo quod est obiectum sensus, sicut substantia nobilior est accidente.
Respondetur quod fundamentum rationis Sancti Thomae videtur hoc esse, quod sicut intellectus est certior sensu atque omnino supra sensum elevatus, ita oporteat esse intelligibile aliquid in rerum natura omnino supra sensibilia elevatum, quod, inquam, neque per se neque per accidens sensibile sit propter coniunctionem cum sensibili per se. Quidditas autem rei sensibilis, licet per se solo intellectu perceptibilis sit, per accidens tamen sub sensu cadit, ut dicitur II de Anima 8. Ideo supra ipsam oportet aliud intelligibile esse.
III. Sexto. Deo nihil est nobilius. Ergo non est corpus. — Probatur consequentia. Quia, cum corpore non vivente vivens sit nobilius; vivente autem vita sit nobilior, eo quod vivens per vitam habeat supra alia corpora nobilitatem; omne corpus habebit aliquid nobilius se.
Advertendum quod nomine vitae Sanctus Thomas hoc loco accipit animam, qua corpus vivit; et corpus accipit absolute, ut est corpus, ut scilicet habens esse corporeum, et ut ab anima distinguitur ut anima est. Ideo haec ratio probat Deum non esse corpus ut contra animam distinguitur: non autem ut habens vitam etiam dicitur corpus. Ad hunc sensum sequitur quod quolibet corpore, sive vivente sive non vivente, est aliquid prius, scilicet ipsa anima, quae ad corpus, ut praescindit ab anima sive secundum rem sive secundum rationem (hoc enim ad propositum nihil refert), sicut actus ad potentiam comparatur. — Si autem acciperetur corpus vivens non pro parte dumtaxat quae ab anima vivificatur, sed pro composito ex anima et corpore, sic anima non esset vivente nobilior: cum pars non sit suo toto nobilior, immo imperfectior.
Illud etiam quod inquit Sanctus Thomas, rem viventem esse nobiliorem corpore non vivente, intelligendum est simpliciter et absolute. Secundum quid tamen potest aliquod corpus non vivens esse nobilius vivente. Cum enim rei nobilitas a forma sumatur, sitque anima ex propria ratione nobilior forma dante tantum esse corporeum, sequitur rem animatam simpliciter re inanimata nobiliorem esse. Sed quia potest esse ut nobilior forma secundum substantiam sit imperfectior secundum aliquam particularem rationem, puta secundum quod corpus informat, quia ignobiliori modo informat; sicut inquit Sanctus Thomas I Parte, q. LXX, a. 3, ad 2, et Pot. q. VI, a. 6, ad 13, de anima intellectiva quod est nobilior secundum se forma caeli si caelum est inanimatum, non autem secundum quod corpus informat, cum illa det esse incorruptibile, anima autem corruptibile per comparationem ad corpus: idcirco non inconvenit non vivens secundum aliquam particularem rationem esse nobilius vivente. Sic dicimus muscam esse simpliciter nobiliorem caelo, secundum quid autem caelum nobilius esse musca. Nec obstat quod caelum est causa eius: quia non est causa principalis, sed instrumentum intelligentiae moventis.
IV. Quantum ad secundum 9, ponit quatuor rationes philosophorum, quibus ex aeternitate motus probant quod nec est corpus neque virtus in corpore 10.
Prima ratio est ista. Deus est primus motor caeli omnino immobilis, per se scilicet et per accidens: cum moveat motu sempiterno. Ergo non est corpus, neque virtus in corpore. — Probatur consequentia. Quia nullum corpus movet nisi moveatur: cum oporteat movens et motum esse simul. Similiter nulla virtus in corpore movet nisi per accidens moveatur. — Ista ratio sumitur partim ex VII et partim ex VIII Physicorum.
Ad evidentiam huius rationis considerandum primo, quod ista propositio, Nullum corpus movet localiter nisi moveatur, intelligenda est hoc loco de motu pure locali, in quo unum corpus movetur ab alio non per impressionem alicuius formae quae sit principium formale motus, sed per solum moventis impulsum. Cum enim oporteat movens (scilicet immediatum) et motum esse simul, de quo VII Phys. 11 satis diximus, non potest mobile mutare locum nisi et movens locum mutet aut secundum totum aut secundum partem. Si enim, mobili transeunte de uno loco ad alium, movens non mutaret locum, iam movens non esset simul cum moto.
Secundum hanc glossam solvitur instantia de generante gravia et levia, et de magnete ferrum trahente, et similibus:
quoniam ista movent imprimendo formam per quam moventur mobilia, non autem per solum impulsum et ab extrinseco. Movet enim generans gravia dando illis gravitatem, qua descendunt; et magnes movet ferrum imprimendo illi qualitatem qua ad ipsum movetur.
Notandum secundo, quod per virtutem in corpore intelligit Philosophus, et Sanctus Thomas, virtutem materialem ad corporis extensionem extensam. Talis enim, moto corpore, sive motu recto sive circulari, per accidens moveretur. Non autem virtus quae esset indivisibiliter in corpore, per accidens moveretur si corpus circulare moveretur, ut superius 12 de mente Sancti Thomae est ostensum.
V. Secunda ratio. Deus est potentiae infinitae. Ergo non est virtus in corpore, neque etiam est corpus. — Consequentia probatur. Quia nulla virtus infinita est in magnitudine: quia non potest esse nec in infinita magnitudine, eo quod illa non detur, ut III Phys. et I Cael. probatur; nec in finita. Ergo etc. — Quod autem non possit esse in magnitudine finita, probatur: quia moveret in instanti; quod motui repugnat, ut probatur VI Physicorum. Probatur consequentia. Quia effectum quem facit potentia minor in maiori duratione, facit maior in minori; potentia autem infinita est maior omni potentia finita; ergo in minori duratione movebit quam quaecumque potentia finita. Non autem in minori tempore: quia tunc potentia infinita moveret in aequali tempore cum potentia finita, ut per Aristotelis deductionem, facta potentiae divisione, constat. Ergo in instanti.
Quod autem Deus sit infinitae potentiae, quod erat antecedens, probatur. Quia movet tempore infinito. Nulla autem potentia finita potest movere tempore infinito: quia, si sic ponatur, pars illius corporis, habens partem potentiae, movebit in minori tempore, quanto enim aliquid est maioris potentiae, tanto maiori tempore motum continuare poterit; et sic sequeretur quod tempus finitum mensuraret tempus infinitum, ut deducitur dividendo corpus et potentiam eius in partes.
Ista ratio est manifeste Aristotelis, VIII Physicorum 13.
VI. Contra hunc Aristotelis processum multas inducit Sanctus Thomas obiectiones et solvit 14. Prima obiectio est Avicennae, ut a Commentatore, VIII Phys., comment. 78, recitatur. Quia Aristoteles in sua demonstratione supponit corpus quod primum motum causat, divisibile esse. Hoc autem negari posset, et dici quod illud corpus non est divisibile: sicut etiam de corpore caelesti patet.
Respondet Sanctus Thomas (et est Averrois responsio) quod conditionalis potest esse vera cuius antecedens est impossibile. Et si aliquid illius veritatem destruat, illud est impossibile. Sicut, si aliquid destrueret hanc conditionalem, Si homo volat, habet alas, esset impossibile. Non utitur ergo Aristoteles hoc antecedente tanquam vero, scilicet quod tale corpus sit divisibile: sed hac conditionali vera, Si illud corpus dividatur, pars eius erit minoris potentiae quam totum. Cuius quidem veritas, si ponatur primum movens esse corpus, tollitur. Ideo illud est impossibile.
- Sed in hac responsione circa veritatem illius conditionalis dubitatur 15, si eam ut Philosophus accipit intelligamus, comparando scilicet partem potentiae ad partem mobilis. Nam qualis est proportio totius ad totum, talis est proportio partis ad partem, et per consequens temporis ad tempus, ut patet VII Physicor., text. 36 16. Ergo, quanto tempore totum movet totum, tanto pars movebit partem. Ergo non est maior potentia totius in comparatione ad totum motum quam potentia partis in comparatione ad partem mobilis.
Ad hanc obiectionem, quae videtur et contra Aristotelem esse et contra Sanctum Thomam, ab aliquibus respondetur quod illa propositio assumpta ab Aristotele, Nulla potentia finita potest movere tempore infinito, sic est intelligenda: scilicet quod nulla potentia habens durationem finitam potest movere mobile finitum in duratione tempore infinito. Sic autem accepta propositione probanda, patet quod pars potentiae durativae, quae scilicet minus durat, movet partem mobilis quantum ad eius durationem in minori tempore. Ex quibus habetur quod non potest tempus motus esse perpetuum, et movens et motum corruptibilia. Quod ergo adducitur VII Physic., non est ad propositum: quia ibi intelligitur quantum ad intensionem; in hac autem ratione loquimur quantum ad extensionem durationis.
-
Sed quod ista responsio non sit ad mentem Aristotelis, arguitur. Eo modo accipitur in propositione de qua est sermo potentia finita, quo modo accipitur potentia infinita in conclusione per ipsam probanda, scilicet, Potentia primi motoris est infinita: quia termini in praemissis et conclusione sunt in eodem significato accipiendi. Sed in dicta conclusione accipitur potentia infinita non tantum duratione, sed intensive etiam et secundum vigorem. Ergo etiam in praemissis accipienda est potentia infinita secundum vigorem, non tantum secundum durationem. — Probatur minor ex processu Aristotelis. Nam probat primum motorem non esse in magnitudine, arguendo quia potentia infinita non potest esse in magnitudine, Deus autem est potentiae infinitae. Maiorem vero probat quantum ad magnitudinem finitam, quia, si virtus infinita esset in magnitudine finita, in non tempore moveret. Hoc autem non sequitur ex infinita duratione potentiae, sed ex infinitate vigoris. Ergo in illa propositione accipitur potentia infinita secundum vigorem, non autem secundum durationem tantum: nisi velimus Aristotelem aequivocasse, in maiori accipiendo potentiam infinitam secundum vigorem, in minori autem infinitam secundum durationem.
-
Sed contra hanc expositionem, antequam ad dubium respondeamus, ex Aristotelis processu XII Metaph. 17 oritur dubium. Nam, cum primae substantiae perfectionem ostendisset, textu 42 inquirit utrum ponendum sit unam dumtaxat huiusmodi substantiam esse, an plures. Textu vero 43 concludit oportere tot substantias esse huiusmodi quot lationes astrorum sunt, propter praedictam causam: quod exponens Sanctus Thomas inquit, quia scilicet movent motu sempiterno, et per consequens virtute infinita.
Ex quibus duplex contra nostram interpretationem habetur ratio. Prima est, quia sunt plures substantiae eiusdem conditionis cum prima. Sed non possunt esse plures habentes potentiam infinitam secundum vigorem. Ergo et prima non est infinita secundum vigorem, sed tantum secundum durationem. Ergo male exponitur illa conclusio, Primus motor est infinitae potentiae secundum vigorem.
Secunda est, quia sunt tot quot lationes astrorum, propter assignatam causam de primo motore secundum Philosophum, quia scilicet movent motu sempiterno et virtute per consequens infinita. Sed non sunt plures infinitae potentiae secundum vigorem, sed tantum duratione infinitae. Ergo et causa assignata de primo motore quod non sit in magnitudine, quia scilicet est potentiae infinitae, intelligenda est de infinitate durationis, non autem de vigoris infinitate.
- Ad huius evidentiam considerandum est quod, cum Philosophus ostenderit, XII Metaph. 18, oportere esse unam substantiam omnino separatam et primam, conditiones quae primae illi substantiae attribuuntur inquantum prima est, aliis convenire non possunt, cum plures non sint primae: sicut quae homini conveniunt inquantum est homo, non conveniunt non hominibus. Cum ergo habere potentiam infinitam intensive conveniat primae substantiae inquantum est prima, sicut et esse optimum et nobilissimum, ut inferius 19 ostendetur; ideo aliis caelorum motoribus convenire idipsum non potest, cum primae substantiae rationem non habeant. Aliae autem conditiones, non convenientes illi ut prima est, possunt et aliis habentibus secum uniformitatem convenire.
Cum ergo Philosophus inquit, Utrum sit una talis substantia an plures, non est sensus, Utrum sit una quae habeat omnes conditiones superius de prima demonstratas, an sint plures tales: quia certum est unam tantum esse primam. Sed, cum immediate concluserit esse primam substantiam sempiternam et immobilem, separatam a sensibilibus, non existentem in magnitudine, et impassibilem ac inalterabilem, inquirit an sit una tantum talis, scilicet sempiterna, immobilis et impassibilis. Id quod ex verbis Sancti Thomae constare potest. In principio enim lectionis 20 inquit: Postquam Philosophus ostendit perfectionem substantiae immaterialis, hic inquirit de unitate vel multitudine eius: intellige, substantiae immaterialis.
Per hoc patet ad primam rationem responsio. Dicitur enim quod apud Philosophum sunt plures substantiae eiusdem conditionis cum prima quantum ad immaterialitatem, sempiternitatem et impassibilitatem, non autem quantum ad omnes conditiones.
Ad secundam dicitur quod, dum inquit Philosophus esse plures propter praedictam causam, non refert causam propter quam prima substantia non est in magnitudine, sed causam immediate dictam in textu 43, quia scilicet motum sempiternum a sempiterna substantia esse necesse est et secundum se immobili, et unum motum oportet ab uno motore esse. Unde quod inquit Sanctus Thomas, quod movent virtute infinita, intelligendum est, non secundum vigorem infinita, quod solum primae causae convenit, sed secundum durationem. Quia enim movent infinito tempore, virtutem motivam earum necesse est esse infinitae durationis, sive esse sempiternam, quod idem est. Ideo oportet et ipsas esse substantias duratione infinitas, sive sempiternas.
VII. Ad dubium ergo principale 21 redeundo, iuxta doctrinam Sancti Thomae VIII Physic. 22, responderi potest, primo 23, quod Aristoteles loquitur per comparationem ad aliquod signum in magnitudine. Sic enim maius tempus requiritur ad hoc ut totum mobile signum aliquod magnitudinis pertranseat, quam ut illud pertranseat eius pars. Obiectio autem procedit de toto et parte absolute sumptis, non autem in comparatione ad signum magnitudinis.
- Sed contra istam responsionem instatur. Tum quia Aristoteles nullam mentionem de spatio facit, sed esse tantum tria inquit, scilicet movens, quod movetur, et tempus.
Tum quia, abscisa parte a toto, velocitas attendetur penes punctum medium partis et totius, non respectu puncti in spatio, sed totius spatii.
Tum quia Aristoteles loquitur tam in motu circulari quam in motu recto. In circulari autem motus non consideratur respectu determinati signi in spatio.
- Ad horum evidentiam considerandum est quod, cum tempus motus dupliciter dividatur, secundum scilicet partes magnitudinis super quam fit motus, secundum quod totum mobile prius pertransit unam partem magnitudinis quam totam; et secundum partes mobilis, secundum quod aliquod signum magnitudinis prius pertransit una pars mobilis quam totum, et prius una pars quam alia: in VII Physicorum 24, ut inquit Sanctus Thomas VIII eiusdem 25, comparatur tota potentia ad partem potentiae secundum quod tempus motus dividitur ad divisionem magnitudinis: est enim verum quod in quanto tempore totum mobile, a tota potentia motum, pertransit aliquam magnitudinem, in tanto pars mobilis, a parte potentiae mota, eandem magnitudinem pertransibit; qualis enim est proportio totius potentiae ad totum mobile, talis est proportio partis moventis ad partem mobilis, si partes moventis et mobilis proportionabiliter sumantur. In VIII autem Physicorum accipit Philosophus tempus secundum quod dividitur ad divisionem mobilis. Nam, si potentia constituatur ex decem partibus, ut inquit Albertus 26, ex quibus habet ut in decem horis totum mobile moveat, in unaquaque hora videlicet unam partem mobilis faciendo signum aliquod pertransire, certum est quod una pars potentiae, existens in una parte moventis, faciet unam partem mobilis in una hora dictum signum pertransire. Et universaliter verum est, hoc modo tempus dividendo, quod maior potentia in maiori tempore movebit et minor in minori.
Ad primam ergo instantiam respondetur quod Philosophus enumeravit ea tantum quorum divisione ad suam rationem indigebat, scilicet movens, quod movetur, et tempus. Magnitudinis autem divisione non indigebat: cum motus acciperetur per comparationem ad determinatum eius signum. Ideo magnitudinem non enumeravit.
Ad secundam dicitur quod licet, parte abscisa a potentia, attendatur velocitas penes punctum medium partis et totius respectu spatii, si tempus ad divisionem spatii dividatur; si tamen dividatur tempus ad divisionem mobilis, velocitas attendetur respectu determinati signi in magnitudine.
Ad tertiam dicitur quod etiam in motu circulari pars in minori tempore pertransit aliquod signum magnitudinis, aut realis aut imaginariae, quam totum. Nam in inferioribus sphaeris aliqua pars orbis, puta corpus planetae, pertransit aliquod signum superioris orbis in minori tempore quam totus orbis; et suprema sphaera pertransit prius secundum partem, et in minori tempore, aliquod signum superioris orbis imaginati, quam secundum totum.
VIII. Secundo ad principale dubium responderi potest 27 quod Sanctus Thomas hoc loco non accipit partem moventis in ordine ad partem mobilis, ut Aristoteles accepit: sed comparando tantum ad motus durationem. Quanto enim virtus est maior, tanto magis potest suum motum suamque operationem continuare. Quod intelligendum est de virtute per se, non autem per accidens conveniente rei. Quanto enim ignis fuerit maior virtute, tanto magis calefactionem continuare potest, et sic de aliis. Ideo pars illius virtutis, tanquam minor virtus, minus poterit motum continuare. Ex quo apparet instantiam illam contra Sancti Thomae rationem nullo modo militare: cum illam propositionem non assumat quae impugnatur.
IX. Secunda obiectio quam Sanctus Thomas contra rationem Aristotelis inducit 28, est ista. Posset enim aliquis dicere quod, quamvis corpus dividatur, aliqua tamen virtus esse potest in corpore quae non dividitur diviso corpore, sicut anima rationalis. Et sic ratio non concludit qua probatur nullam potentiam finitam posse infinito tempore movere: procedit enim ex hac suppositione, quod in parte corporis pars etiam potentiae sit.
Respondetur quod non per totum rationis principalis processum probatur Deum non esse coniunctum corpori ut anima rationalis humano corpori iuncta est, hoc enim alterius rationis est: sed quod non est virtus in corpore sicut virtus materialis, quae dividitur ad corporis divisionem. Sic enim constat quod omnis talis virtus minor est in parte corporis quam in toto.
Considerandum autem, ad huius maiorem intelligentiam, quod formarum quibus aliquid operatur aliqua secundum se indivisibilis est et in subiecto indivisibiliter recipitur. Et hoc est quando tota est in toto tanquam in adaequato susceptivo, et tota etiam est in qualibet parte sui adaequati susceptivi: sicut anima intellectiva in humano corpore. Et talis non dividitur ad divisionem susceptivi: nam, si in qualibet parte est tota, non potest una eius pars in una parte susceptivi esse et alia in alia parte. — Aliqua vero, licet secundum se quidem indivisibilis sit, in subiecto tamen divisionem per accidens capit et extensionem: sicut albedo, sicut color, sicut frigus. Si enim ista ab omni subiecto separata essent, omni quantitativa divisione carerent: in subiecto autem non sic sunt quasi totum sit in toto et totum in qualibet parte, sed totum est in toto et pars in parte. Unde et ad subiecti divisionem et ipsa dividuntur. Tales dicuntur virtutes materiales. Et de numero talium virtutum materialium non esse Deum hac ratione probatur.
X. Tertia obiectio 29 est quia, si corporis cuiuslibet potentia finita est, et per potentiam finitam non potest aliquid infinito tempore durare, sequitur corpus caeleste corruptibile esse.
Ad hanc obiectionem primo Sanctus Thomas aliorum responsiones inducit, et eas reprobat; secundo, veram solutionem ponit 30.
- Respondent quidam, scilicet Alexander, ut inducit Commentator, VIII Phys., comm. 79, de cuius opinione ibidem latius inquiritur a Sancto Thoma 31, quod caeleste corpus secundum se quidem potest deficere, ab alio vero, quod infinitae est potentiae, suae durationis perpetuitatem acquirit. Cui responsioni Platonis verba in Timaeo 32, quae etiam a Simplicio, in I Caeli 33 adducuntur, favere videntur.
Sed contra eam arguitur ratione Commentatoris, XII Metaph., comm. 41. Nam impossibile est, apud Averroem, ut quod ex se potest non esse, ab alio perpetuitatem acquirat. Sequeretur enim quod corruptibile mutaretur in incorruptibile.
- Ideo secunda est ipsius Commentatoris responsio inquitientis quod in caelo non est potentia ad esse, sed tantum ad ubi, secundum Philosophum, VIII Metaph., text. 12. Ideo non est etiam in eo potentia ad non esse. Unde ratio non concludit, quae supponit in caelo potentiam ad esse inveniri.
Contra hanc responsionem arguit Sanctus Thomas quia, admisso quod in corpore caelesti non sit potentia passiva ad esse, est tamen in eo potentia quasi activa, quae est virtus essendi. Unde I Caeli inquit Aristoteles, text. 20, quod caelum habet virtutem ut sit semper.
- Advertendum pro illa Commentatoris propositione, Quod ex se potest non esse, ab alio perpetuitatem acquirere non potest, quod corruptibile et incorruptibile opposita sunt et genere distinguuntur, ut dicitur X Metaph. 34, quando ab intrinseco et essentiali principio proveniunt. Et quia unum genus in alterum transmutari non potest, ideo quod est per naturam corruptibile, sive potens non esse, non potest incorruptibile essentialiter fieri. Sed quod aliquod secundum naturam corruptibile perpetuum per aliquod superadditum fiat, hoc inconveniens non est, ut inquit Sanctus Thomas, II Sent., d. xix, 2, ad 4, et de Malo, q. v, 5, ad 10: semper enim remanet secundum naturam corruptibile. Propositio ergo Commentatoris, si intelligatur ad hunc sensum, quod impossibile est ut quod ex se potest non esse ab alio perpetuitatem super essentialia principia fundatam acquirat, vera est. Si autem quod etiam per aliquid superadditum essentiae perpetuitatem acquirere non possit, falsa est.
Advertendum etiam in ratione contra Commentatorem quod Sanctus Thomas non admittit tanquam illud verum putet, in caelo non esse potentiam ad esse, cum ipse teneat caelum ex materia et forma compositum esse, ut patet VIII Phys., lect. 21, et ut fortassis inferius declarabitur 35: sed tanquam in responsione Commentatoris pro vero assumptum. Cuius etiam veritas si concedatur, responsio difficultatem non evacuat.
Circa illud quod inquit Sanctus Thomas, quod in corpore caelesti est quasi potentia activa, quae est virtus essendi, notandum quod virtus essendi ad potentiam formae pertinet, non ad potentiam materiae, ut inquit Sanctus Thomas I Caeli, lect. 6. Forma enim secundum sui conditionem dat esse materiae, et diversae formae dant diversa esse. Unde aliquae dant esse corruptibile, aliquae vero incorruptibile; aliquae magis durativum, aliquae minus, loquendo de esse variabili. Huius autem aliam rationem quaerere non oportet nisi ipsam formae naturam, licet et conditio materiae concurrat: quae tamen propter naturam et conditionem formae talis sit necesse est, non autem e contra; materia enim propter formam est, non autem forma propter materiam. Quia ergo forma non est principium effectivum proprie, sed tamen ad activi principii causalitatem appropinquat, cum videamus omne agens per aliquam formam operari; ideo inquit Sanctus Thomas virtutem essendi esse quasi activam potentiam, non autem simpliciter activam.
XI. Secundo, suam ponit responsionem 36. Et dicit duo. Primo quod, quia motus secundum sui rationem quantitatem habet et extensionem, ideo duratio eius infinita potentiam moventem infinitam requirit. — Secundo quod, licet corpus finitum in infinitum duret, non oportet tamen ut virtus essendi sit infinita in finito corpore: quia esse extensionem quantitatis non habet, praecipue in re cuius esse est invariabile, sicut est caelum, et ideo non attingitur a tempore nisi per accidens. Non differt enim quod per virtutem essendi aliquid duret per instans, aut infinito tempore.
Ad huius responsionis evidentiam considerandum est quod, quanto virtus causae maior est et perfectior, tanto effectum sibi per se correspondentem maiorem perfectionemque facit; et e contra, quanto effectus per se perfectior est, tanto causam perfectiorem efficacioremque requirit: oportet enim causas effectibus proportionatas esse. Cum ergo motus sit per se effectus motivae virtutis, cui per se convenit extensio ac duratio successiva; atque idcirco, quanto fuerit motus maioris durationis, tanto secundum hanc durationis rationem perfectior existat: ideo maiorem virtutem in causa motiva motus qui fuerit maioris durationis exposcit; et, si fuerit duratione infinitus, infinitam virtutem requiret, alioquin perfectioni effectus per se causae perfectio non responderet. Idcirco bene inquit Sanctus Thomas durationem infinitam motus potentiam moventem infinitam requirere. — Loquitur autem de potentia movente quae est prima: non autem de potentia movente quae est proxima, et quasi instrumentum primae causae, ut VIII Physicorum 37 declarat.
Sciendum etiam quod, cum tempus primo et per se sit mensura motus, sub tempore cadit unumquodque inquantum subest mutationi et variationi. Licet ergo nullum esse substantiale, ut sic, ex se sub tempore cadat, si tamen motui aut variationi coniungatur, tempore mensuretur necesse est: si autem invariabile sit, nullo modo sub tempore cadit. Inde sequitur quod maior virtus requiritur ad hoc ut aliquid maiori tempore in esse variabili duret: et si aliquid deberet in esse variabili infinito tempore durare, oporteret esse virtutem infinitam a qua haberet infinitam durationem, sicut et motus infinitus infinitam virtutem in movente primo requirit. Ad hoc autem ut aliquid infinito tempore duret in esse invariabili, non requiritur infinita potentia: cum illud esse non cadat sub tempore, et ideo infinitas temporis nihil faciat ad magnitudinem potentiae. Illud enim esse invariabile a forma rei dependet absolute, ex eo quod invariabiliter coniungitur potentiae; et non refert an per instans dumtaxat, vel tempore infinito duret, cum nullo modo mensuretur tempore, sed mensura permanente et indivisibili. Unde quod inquit Philosophus, caelum habere virtutem ut sit semper, non est intelligendum quasi ipsa virtus essendi directe et per se sit perpetuitatis causa: sed indirecte et consecutive, inquantum videlicet dat esse invariabile et ex consequenti non cadens sub tempore et corruptione, ex quo sequitur ut caelum semper sit postquam eam virtutem essendi habuit. Unde habet virtutem ut sit semper, negative: quia scilicet nullum sibi tempus determinat.
Advertendum quoque, cum inquit Sanctus Thomas quod esse invariabile non attingitur a tempore nisi per accidens, quod aliter convenit esse substantiali variabili attingi a tempore per accidens (nam et ipsum superius diximus sub tempore per accidens tantum cadere), et aliter esse invariabili. Nam per accidens quod attribuitur esse variabili, accipitur ut opponitur ei quod est primo, et est idem quod est per aliud: non convenit enim sibi mensurari tempore nisi quia variationi subest, variabilitas tamen sibi convenit per se, licet non primo. Per accidens autem quod esse invariabili convenit, accipitur ut opponitur ei quod est per se: attingi enim dicitur a tempore quia motui, qui per se primo tempore mensuratur, est coniunctum, licet motus nullam faciat in ipso esse variationem; sicut dicimus musicum calefieri per accidens quia coniungitur ei quod calefit, licet alteratio musicam non variet.
Ad dubium ergo responsio Sancti Thomae est quod per potentiam finitam non potest aliquid durare tempore infinito si illud, aut primo aut non primo sed tamen per se, tempore mensuretur, cuiusmodi est motus et esse variabile. Sed bene potest id quod habet esse invariabile, sicut est caelum, per potentiam finitam infinito tempore consecutive durare, eo quod omnino per accidens attingatur a tempore.
XII. Quarta obiectio est 38, quia non videtur inconveniens quod movens qui movendo non alteratur, quamvis sit virtutis finitae, moveat infinito tempore. Nam, cum motus nihil consumat de potentia eius, poterit deinceps movere sicut prius: sicut virtus solis, quae finita est, infinito tempore potest secundum naturam in haec inferiora agere, quia in agendo eius virtus activa non minuitur.
Ad hanc obiectionem respondet, primo, Sanctus Thomas; secundo, removet quoddam dubium. Respondet ergo quod illa propositio, Potentia finita non potest movere tempore infinito, intelligenda est de potentia finita corporis finiti, et quod talis non potest de se tempore infinito movere. Cuius ratio est quia, cum corpus non moveat nisi motum, si contingat ipsum non moveri, continget etiam non movere. Quantum autem est ex se, omne corpus quod movetur potest non moveri: eo quod inter terminos motus, qui sunt oppositi, moveatur. Ideo ex se sibi non convenit ut perpetuo tempore moveatur. Et sic non convenit sibi ex se ut perpetuo tempore moveat. — Quod autem obiicitur de caelo: — dicitur quod corpus quod potest de se moveri et non moveri, movere et non movere, potest motus perpetuitatem ab alio habere, sed illud oportet esse incorporeum: propter quod oportet primum movens incorporeum esse. Et hoc modo sol potest perpetuo inferiora movere, non quidem ex se, sed virtute incorporeae substantiae.
Secundo, removet dubium quod fieri posset. Diceret enim aliquis quod id quod ex se potest moveri et non moveri, non potest ab alio acquirere motus perpetuitatem: sicut inquit Commentator id quod potest esse et non esse, non posse ab alio perpetuitatem essendi acquirere 39. — Respondet autem quod non est eadem ratio de motu et de esse. Nam motus est quidam defluxus a movente in id quod movetur: idest, aliquid instabile, et successionem habens, ac in quodam fieri consistens. Esse autem est aliquid fixum et quietum in re: idest, totum simul existens, et non consistens in fieri. Ideo potest aliquod mobile ab alio perpetuitatem motus acquirere quam ex se non habet, secundum causae moventis influxum. Quod autem de se est in potentia ad non esse, non potest, secundum viam naturae, ab alio essendi perpetuitatem acquirere.
XIII. Circa hanc responsionem duplex occurrit dubium. Primum est, quia motus caeli, secundum doctrinam Sancti Thomae 40, non cessabit naturaliter, sed tantum virtute divina. Et secundum Aristotelem est naturaliter perpetuus. Ergo, quantum est ex se, non potest non moveri: quia si ex se et ex natura sua posset non moveri, posset naturaliter quiescere, et sic cessare a motu. Ergo falsa est illa propositio Sancti Thomae quod corpus omne quod movetur, possibile est non moveri. Secundum est quia, si corpus habens potentiam finitam potest ab aliquo acquirere perpetuitatem in moveri et ut moveat tempore perpetuo, ergo ad hoc ut aliquid moveat tempore infinito, non requiritur ut habeat potentiam infinitam, sed sufficit ut habeat finitam virtutem aeternam. Cuius oppositum assumit demonstratio Aristotelis. Et sic ex perpetuitate motus non demonstrabit primum motorem esse virtutis infinitae.
- Ad evidentiam primi dubii considerandum quod motus caeli, ut inquit Sanctus Thomas, Pot., q. v, 5, non sic est sibi naturalis quasi aliquam virtutem naturalem ei inhaerentem consequatur: sed quia in ipso est aptitudo et principium passivum ad talem motum. Ideo perpetuitas et permanentia motus caeli non est consideranda per comparationem ad aliquam eius virtutem et formam naturalem, sed per comparationem ad intelligentiam moventem, quaecumque sit illa. Ex quo sequitur quod, quantum est ex ipso caelo, in quo est aptitudo ad acquisitionem motus ab alio, in ipso etiam est aptitudo ad hoc ut non moveatur: quia, si movens extrinsecum cesset a movendo, ipsum caelum non movebitur. Et universaliter omne quod movetur, inquantum movetur, est in potentia ad moveri et non moveri, inquantum, si movens moveat, ipsum movetur, si autem non moveat, ipsum non movetur. Cum enim termini motus sint oppositi; et id quod movetur sit ad utrumque terminum in potentia: dum est sub uno termino, potest a movente ad alium terminum moveri, postmodum cessare a motu, si cessaverit movens movere.
Ad argumentum ergo, negatur consequentia. Quia, cum dicitur quod non cessabit naturaliter, intelligitur quod in ipso caelo non est aliqua naturalis virtus per quam ad quietem tendat, sicut est in gravibus gravitas, quae ad quietem in loco deorsum inclinat: sed, sicut ab extrinseca forma motum habet, ita ab illa quietem habebit, si aliquando quiescet. — Ad probationem, negatur consequentia. Licet enim ex se et ex natura quae est materia, possit non moveri, non tamen sequitur ut quiescat naturaliter, modo quo hic loquimur de naturali quiete, quae scilicet ex inclinatione formae naturalis procedit. — Quod autem inquit Aristoteles, motum caeli naturaliter esse perpetuum, non hoc ideo dicit quasi putet caeli motum a naturali eius forma procedere: sed quoniam existimavit intelligentiam moventem necessario movere. Huic autem non repugnat ipsum caelum, quantum est ex se, posse non moveri.
- Ad evidentiam secundi dubii, notandum est ex doctrina Sancti Thomae VIII Physic. 41, quod, cum tempus motus dupliciter dividi possit, scilicet secundum partes mobilis et secundum partes magnitudinis aut spatii, duplex infinitas motui potest convenire: scilicet secundum partes mobilis, et secundum partes magnitudinis super quam fit motus. Primum esset quando mobile secundum partes infinitas eiusdem quantitatis, non autem eiusdem proportionis, aliquod determinatum magnitudinis spatium pertransiret: quod sane esse non posset nisi mobile esset corpus infinitum. Secundum esset si unum corpus finitum infinitas partes eiusdem quantitatis pertransiret, vel idem spatium finitum infinities per replicationem. Prima infinitas motui per se convenit, utpote ex proprio subiecto: secunda vero per aliud, utpote ex extrinseco. — Sicut autem est infinitas per se conveniens motui, et infinitas quae sibi per aliud convenit, ita duplex est movens: quoddam scilicet quod ex se primo movet et ab alio non habet ut moveat, qualis est primus motor; quoddam vero quod non per se primo movet, sed ab alio habet ut moveat, scilicet secundario moventia. Et sic duplex esse causa infinitatis motus potest: scilicet primaria, quae per se primo et non per aliud motum infinitum causat; et secundaria, quae motus infiniti non per se primo, sed ex eo quod ab alio movetur, est causa. — Quia vero causae per se debet effectus per se correspondere, ut ex II Phys. 42 ab Aristotele docemur, quia non determinatur virtus causae ex ordine ad effectum per accidens, sed in ordine ad effectum per se; ideo illa causa quae est primo et per se, non in virtute alterius, infinitum motum causans, debet esse tantae virtutis ut possit motum per se infinitum causare; quod est dictu, ut possit infinitum corpus movere si daretur. Et quia haec virtutem requirit infinitam, ideo primam causam infinitatis motus, quae primo et per seipsam causat, virtutem habere infinitam oportet: non autem causam secundariam, quae non ex se primo, sed ab alio perpetuitatem movendi habet. Motus ergo perpetuitas, quae est infinitas eius per accidens, non arguit infinitam virtutem secundarii agentis: quia infinitas per accidens tantum potest etiam virtuti incorruptibili finitae, ex eo quod ab alio mota movet, convenire; sicut dictum est 43 quod sol ab alio habet ut perpetuo haec inferiora moveat.
Quod autem istud sit secundum mentem Aristotelis, ex propositionibus ab eo sumptis apparet. Ad probandum enim finitam potentiam non posse finitum infinito tempore movere, assumit quod maius in maiori tempore movet et minus in minori: quod habet veritatem dumtaxat ubi tempus motus ad divisionem mobilis dividitur, ut superius 44 ostendimus. Ex qua propositione concluditur quod potentia finita non potest movere infinito tempore, scilicet ex parte mobilis tempus infinitum accipiendo, si debet praemissis conclusio concordare; et ex consequenti quod requiritur potentia infinita ad talem motum infinitum. Et sic, cum ad primam causam infinitatis per accidens motus requiratur ut possit movere mobile infinitum, ut ostendimus, sequitur oportere primam causam perpetuitatis motus infinitae virtutis esse.
Ad dubium ergo, negatur consequentia de eo quod movet tanquam prima et per se causa infinitatis motus. Sed bene sequitur quod secundariam causam non oportet infinitam esse, quia virtutem perpetuandi motum ab alio habet et non ex se. Quod concedimus.
- Sed contra istam determinationem occurrit dubium. Posito, per impossibile, quod nulla esset causa virtutis infinitae, sed esset aliqua intelligentia aeterna finitae virtutis, illa posset motum perpetuum continuare: quia, ut inquit Sanctus Thomas VIII Phys.45, ad hoc quod aliquid sit causa motus infiniti per reiterationem, non requiritur ut habeat virtutem infinitam, sed sufficit si habeat virtutem immobilem finitam. Ergo motus aeternus non arguit de necessitate potentiam infinitam in aliqua causa.
Respondetur primo quod, illo casu posito, licet impossibilis sit, illa intelligentia causaret quidem motus perpetuitatem, ex eo quod virtus sua motiva perpetua esset et immobilis, non tamen causaret illam tanquam per se prima causa talis perpetuitatis: quia non ex ratione propriae virtutis, sed ex conditione sibi adiuncta, scilicet ex immobilitate et perpetuitate suae virtutis. Et tunc poneretur effectus absque sua prima et per se causa: quod est impossibile. Non est autem mirum si ex uno impossibili posito aliud sequitur impossibile. — Si autem arguatur: Illa esset prima causa, quia non haberet aliam priorem. Ergo esset primo et per se causa perpetuitatis: — negatur consequentia. Stat enim quod aliquid sit primum in aliquo ordine ex aliqua suppositione facta, et tamen non sit primo et per se causa alicuius effectus: sicut Adam est primus homo, et tamen non est primo et per se causa hominis inquantum homo est.
Responderi secundo potest quod, posito illo casu, talis intelligentia non causaret motum perpetuum: cum illum non habeat causare nisi ut ab intelligentia infinitae virtutis movetur. — Quod autem inquit Sanctus Thomas, quoniam ad aeternitatem motus per reiterationem sufficit ut habeat virtutem immobilem finitam: intelligitur, supposito primo motore infinito. Ideo, illo remoto, aut nullo modo moveret, aut certo et determinato tempore. — Si autem instetur, quia illa substantia semper maneret eadem; idem autem, manens idem, natum est semper facere idem: — dicitur eodem modo quod, loquendo de causa quae ex sua natura movet ut mota, idem manens idem natum est semper facere idem manente primae causae influentia: non autem illa remota.
XIV. Quinta obiectio est46. Sicut ex infinita potentia sit in magnitudine, sequitur quod moveat in non tempore, ita etiam si sit extra magnitudinem. Ergo ex hoc quod est impossibile potentiam in non tempore movere47, non sequitur tantum quod infinita potentia non sit in magnitudine, sed quod nulla potentia est infinita absolute.
- Tripliciter ad hanc obiectionem respondet Sanctus Thomas48. Primo, secundum Commentatorem, VIII Phys., comm. 79, quod potentia quae est extra magnitudinem non est finita aut infinita nisi aequivoce. Ideo ex eius infinitate non sequitur removeri finitam proportionem in aliis, in temporibus scilicet et motibus. Illa autem quae est in magnitudine est finita aut infinita secundum eandem rationem qua tempus et motus: quia eodem modo invenitur finitum et infinitum in magnitudine, motu et tempore, ut dicitur III Phys. et VI. Ideo infinitum in uno eorum aufert proportionem finitam in aliis.
Adverte quod finitatem et infinitatem dicit Commentator aequivoce potentiae separatae et quantitatibus convenire, quia in ipsis non convenit secundum unam et eandem rationem. In quantitatibus enim dicitur finitum et infinitum secundum quandam extensionem, et secundum privationem finis quantitatis: in forma autem separata dicitur secundum perfectionem. Ideo, secundum ipsum, non sunt comparabilia potentia extra magnitudinem et potentia in magnitudine. Hanc Commentatoris responsionem Sanctus Thomas, licet hic non reprobet, VIII tamen Phys.49 reprobat, ut in secunda responsione adducemus.
XV. Secundo respondetur, de mente etiam Commentatoris, XII Metaph., comm. 41, quod, cum duplicem motorem caelum habeat, proximum scilicet, qui est finitae virtutis, et remotum, qui est infinitae; a proximo habet motus finitam velocitatem, a remoto autem durationem infinitam. Propter hoc, si potentia quae est infinita sit extra magnitudinem, non sequitur quod moveat in instanti: quia potest movere corpus mediate. Si autem esset infinita potentia in magnitudine, moveret de necessitate in instanti: quia oportet quod corpus moveat immediate, cum corpus non moveat nisi ab alio motum.
Sensus huius responsionis est quod, cum virtus extra magnitudinem moveat mediante virtute quae est in magnitudine, eius actio ex virtute in magnitudine existente limitatur: virtus enim primae causae secundum conditionem et naturam causae secundae operatur; videmus enim quod sol mediante homine generat hominem, et mediante equo equum. Ideo, si virtus quae est in magnitudine est finita, et consequenter nata movere velocitate finita, virtus infinita quae est extra magnitudinem, mediante ipsa movens, non movebit velocitate infinita, sed finita et determinata. Virtus autem quae est in magnitudine, quia movet immediate ipsum corpus caeleste, alioquin illud corpora inferiora non moveret, cum corpus non moveat nisi motum, si fuerit infinita, necessario movebit in non tempore: quia non potest accipere limitationem ex causa secunda, cum non mediante alia causa, sed per seipsam immediate moveat.
- Advertendum autem, quoniam Sanctus Thomas hanc responsionem meliorem prima reputat, licet et ipsam in VIII Phys.50 insufficientem esse dicat, quod prima responsio contra Aristotelem est: cum ipse ponat potentiam quae infinito tempore movet, infinitam esse et extra magnitudinem; ex quo apparet infinitatem potentiae temporis infinitati comparabilem esse secundum proportionem causae et effectus, licet non secundum eandem rationem infinitum in illis inveniatur. — Falsum quoque est quod infinitas virtutis separatae non auferat proportionem durationis sui motus ad durationem motus existentis a virtute finita. Nam velocitas motus sequitur magnitudinem virtutis potentiae motivae quae sibi convenit per se, quae est magnitudo perfectionis: non autem quae convenit sibi per accidens, scilicet ad extensionem subiecti. Quanto enim perfectior est potentia, tanto est magis activa, non autem quanto magis extensa: intensus enim calor in parva quantitate magis calefacit quam remissus in magna.
Secunda autem responsio non tollit a potentia separata finitatem aut infinitatem comparabilem motui et tempori secundum aliquam proportionem causae et effectus. Neque removet a potentia infinita separata quod possit movere, quantum est ex se, in instanti. Secundum enim hanc responsionem, si moveret immediate, moveret in instanti necessario: sed quia movet mediate, potest in tempore movere. Motus autem caeli, secundum Commentatorem, a proximo movente habet finitatem velocitatis, quia est virtutis finitae. Propter hoc ergo secunda melior est quam prima.
- Advertendum etiam quod Sanctus Thomas videtur velle Commentatorem aliter sensisse in XII Metaph.51 de infinitate primi motoris quam senserit VIII Physicorum52. Nam XII Metaphys. concedit ipsum esse infinitum: VIII autem Phys. negat; sicut etiam negare videtur II Caeli, comm. 38, 39; 63 et 71, et III cap. de Substantia Orbis, loquendo de infinitate vigoris. — Si quis autem vellet tenere quod non sentit aliter, sed ubique tenuerit Deum non esse infiniti vigoris, posset dicere ad auctoritatem XII Metaph., conformiter ad ea quae VIII Phys. dicuntur, quod non concedit Deum habere infinitam virtutem in vigore, sed habere quandam infinitatem aequivoce dictam cum infinitate virtutis existentis in materia, qua ad aeternitatem motus agit. Ideo, si talis virtus extra magnitudinem ponatur infinita suo modo, idest, non limitata neque finita ut ea quae sunt de genere quantitatis, non oportet quod moveat in non tempore: quia illa non est comparabilis infinitati velocitatis motus, cum sit alterius rationis a rebus quantis. Sed si esset infinita virtus in magnitudine, moveret in instanti: quia haberet infinitatem comparabilem infinitae velocitati, eo quod esset quanta secundum eandem rationem cum tempore et motu. Secundum enim hanc virtutem, scilicet quae est in materia, consideranda est velocitas et tarditas motus: cuius signum est quod propter finitatem virtutis quae est in orbe veluti anima eius, velocitas motus est finita. — Si quis autem vellet tenere de mente Commentatoris esse quod Deus sit infiniti vigoris, posset ad dictum VIII Phys. dicere quod neque est finitus, neque infinitus infinitate ad quam sequatur motus in instanti: quia illa infinitas vigoris quae est extra magnitudinem, non est quantitativa, ut habeat comparari quantitati intensivae motus; licet extensivae, scilicet aeternae eius durationi, comparetur, eo quod et ipsa aeternitatem habeat et perpetuitatem. Aeternitas enim ad genus quantitatis non limitatur, cum in rebus non quantis inveniatur: intensio autem in rebus duntaxat quantis inveniatur, cum ex subiecti materialis participatione dependeat. — Ad alia autem loca in quibus dicere videtur quod nulla est virtus infinita secundum vigorem, dici posset quod loquitur de virtutibus coniunctis quae dicuntur animae orbium, non autem de virtute a materia separata.
XVI. Tertio 53, melius adhuc respondetur, et dicitur quod potentia quae non est in magnitudine est intellectus, et per voluntatem movens: quae autem est in magnitudine non est intellectus, quia intellectus non est virtus in corpore; unde movet non per intellectum et voluntatem, sed per necessitatem naturae. Propter hoc illa quae est extra magnitudinem movet, non secundum proprietatem suae virtutis, sed secundum exigentiam mobilis. Ideo non sequitur quod moveat in instanti. Illa autem quae est in magnitudine, tanquam videlicet virtus materialis ad extensionem subiecti extensa, ut superius 54 exposuimus, movet secundum proprietatem suae naturae et virtutis: sicut et corpus movet secundum proprietatem conditionemque suae quantitatis. Ideo sequitur quod moveat in instanti. — Huius responsionis explanationem habes VIII Physicorum 55 a Sancto Thoma.
-
Veruntamen, ad maiorem intelligentiam eorum quae hic et ibi dicuntur, considerandum est quod prima causa perpetuitatis motus, si infinita ponatur secundum virtutem, sive in magnitudine ponatur sive extra magnitudinem, quantum est ex conditione potentiae, poterit movere in instanti. Sicut enim nulli potentiae finitae proportionatur in vigore, ita, quantum est ex se, causare potest motum nulli motui finito in velocitate proportionatum. Unde non differunt infinita potentia in magnitudine et extra magnitudinem quantum ad hoc quod est posse movere in instanti quantum est ex sufficientia potentiae; nec quantum ad hoc quod est non posse movere in instanti propter repugnantiam mobilis; hoc enim utrique potentiae est commune. Sed differunt quantum ad exercitium huius potentiae et quantum ad movere actu. Quia si ponatur extra magnitudinem, non movebit secundum totum suum posse et secundum naturae conditionem, sed secundum quod congruit naturae mobilis et fini a tali substantia praeconcepto; et quia natura mobilis non patitur, neque finis intentus exigit ut motus sit in instanti, ideo non movebit in instanti, sed in tempore. Si autem ponatur in magnitudine, movebit secundum conditionem suae naturae tanquam forma materialis, et secundum totum suum posse. Ideo necessario movebit in instanti. Unde Philosophus non facit hanc conditionalem, Si potentia infinita sit in magnitudine, poterit movere in instanti: sed hanc, Si sit in magnitudine, movebit in instanti.
-
Est autem melior haec responsio quam secunda, quia illa non salvabat quare, potentia infinita existente extra magnitudinem, non sequitur ut moveat in instanti. Quod enim dicebatur hoc esse quia velocitatem habet motus a movente proximo, illud autem est virtutis finitae, non satisfacit. Quia sicut proximum agens non potest movere in instanti sua virtute, ita non potest movere tempore infinito: sed utrumque potest primum agens ex se. Quaeretur enim, cum movere tempore perpetuo conveniat sibi per virtutem primi moventis, quod sibi ex propria virtute convenire non potest, quare etiam non convenit sibi in virtute primi agentis in instanti movere: cum utrumque in virtute primi moventis contineatur. Et sic non assignatur ratio sufficienter quare motus caeli sit finitae velocitatis, existente potentia infinita extra magnitudinem, quia videlicet proximum movens est finitae virtutis: nam et eadem ratione deberet esse finitae durationis. — Tertia autem responsio sufficienter salvat quare potentia infinita extra magnitudinem non moveat in instanti, sed bene potentia infinita in magnitudine, ut apparuit.
-
Sed occurrit dubium. Quia potentia et virtus materialis non semper agit secundum naturae conditionem et secundum totum suum posse absolute, sed secundum posse in comparatione ad subiecti dispositionem. Nam calor ignis non semper calefacit secundum quod absolute posset calefacere, sed secundum quod subiectum dispositum est ad hoc ut calefiat. Ideo idem calor aliquid magis, aliquid minus calefacit. Ergo, quia potentia infinita sit in magnitudine et sit materialis, non sequitur quod moveat secundum totum suum posse, sed secundum mobilis dispositionem. Nullum autem mobile est dispositum ut moveatur in instanti. Ergo non sequitur quod in instanti moveat, sed in tempore.
Respondetur quod aliter est de potentia materiali finita, et aliter de infinita. Quia potentiae finitae potest aliquid resistere secundum aliquam proportionem: non autem infinitae, cum nihil finitum habeat proportionem ad infinitum. Inde fit ut potentia materialis finita aliquando impediatur ne agat secundum totum suum posse absolute propter indispositionem subiecti potentiae resistentem: infinita autem propter subiecti indispositionem impediri non potest quin secundum totum suum posse agat, cum nulla resistentia finita ad infinitam virtutem habeat proportionem. Si enim esset ignis infiniti caloris, calefaceret secundum totum suum posse, et a nulla indispositione subiecti impediri posset. Ista ergo conditionalis est vera et necessaria, Si infinita potentia esset in magnitudine, et per consequens materialis, moveret in instanti, dato quod mobile non sit secundum se ad instantaneum motum dispositum respectu virtutis finitae. Nec illa propositio, Virtus materialis non semper agit secundum totum suum posse, sed secundum dispositionem subiecti, est vera de virtute infinita: sed bene vera est de virtute finita, ut probatur.
XVII. Advertendum autem quod, praeter responsionem hic datam, aliam tangit Sanctus Thomas VIII Phys. 56, et Prima, q. xxv, a. 2, ad 3: scilicet quod ratio diversitatis inter potentiam infinitam immaterialem et materialem, quoad movere in non tempore, est quia movens extra magnitudinem non est univocum agens, sed superioris ordinis. Ideo non oportet ut magnitudo sit totius effectus sui susceptiva. Unde, cum sibi duplex effectus conveniat quantum est ex virtutis efficacia, scilicet aeternitas motus et motus instantaneus, non oportet ut magnitudo utriusque effectus sit receptiva, ita quod tota eius virtus in motu corporis manifestetur. Ideo, quamvis corpus sit susceptivum motus aeterni a substantia immateriali infinita, non oportet tamen ut sit susceptivum motus in non tempore. — Movens autem corporeum, movendo aliud corpus localiter, est agens univocum: inquantum non movet nisi localiter, et ipsum moveatur. Ideo nihil prohibet in magnitudine effectum virtuti in magnitudine existenti proportionatum recipi. Et propterea, si fuerit infinita, effectus sibi proportionatus, scilicet motus in non tempore, in mobili recipietur. Quod cum sit impossibile, sequitur ut impossibile sit virtutem infinitam in magnitudine esse.
XVIII. Tertia ratio ad principale propositum 57 est ista. Motus primus est continuus et regularis. Ergo movens primum non est corpus. — Probatur consequentia. Quia motus continuus et regularis non potest esse a movente corporeo, eo quod moveat tale movens attrahendo vel expellendo: in talibus autem motibus quod movetur non semper est in eadem dispositione ad movens, sed quandoque propinquius, quandoque remotius. — Ista ratio habet fundamentum ex VIII Physicorum, ubi probatur primum motum esse continuum et regularem.
Advertendum quod illa propositio, Nullus motus a movente corporeo potest esse continuus et regularis, vera est si motus sit a movente corporeo tanquam a primo et principali movente: non autem si sit ab ipso tanquam ab instrumento. Motus enim quo inferiores orbes moventur motu diurno est continuus et regularis, licet sit a primo mobili: quia non est ab ipso tanquam a principali movente, sed tanquam ab instrumento intelligentiae moventis.
- Sed occurrit dubium circa hanc rationem: quia uti videtur falso fundamento. Non enim movens locale movet semper attrahendo vel expellendo, sed etiam impellendo. Unde Philosophus, VII Phys. 58, motus alios locales quibus aliquid movetur ab alio, reducit non ad attractionem et expulsionem, sed ad tractum et pulsum, quod est genus expulsionis et impulsionis. - Nec etiam videtur verum in attractione quod mobile aliquando propinquius, aliquando remotius sit a movente: trahens enim nunquam separatur ab eo quod trahitur, ut dicitur VII Physicorum59.
Responderi potest, quantum mihi ad praesens occurrit, quod ista ratio supponit primum movens suum locum non mutare ad motum eius quod ab ipso movetur: cum ostensum sit ipsum esse immobile60. Constat autem non movere tale movens aliud corpus nisi per expulsionem aut attractionem, dum quod movetur aut facit a se distare, aut facit distans ad se appropinquare, aut secundum totum aut secundum partem. Utroque autem modo contingit quod movetur aliquando propinquius moventi esse, aliquando remotius.
Cum autem instatur, quia trahens nunquam separatur a tracto: - dicitur primo quod, supposito quod trahens non moveatur, falsum est quod nunquam separetur a tracto, immo coniunguntur tantum in fine, ut patet cum magnes attrahit ferrum: non enim alio modo trahere potest corpus quod non movetur quam magnes ferrum trahat, scilicet per impressionem alicuius formae propter quam tractum movetur ad trahens. Quod autem inquit Aristoteles, quod trahens nunquam separatur a tracto, intelligitur de eo quod trahit per motum localem tantum, non autem per impressionem alicuius formae. Unde alio modo hic accipitur tractio, et alio modo VII Physicorum.
Dicitur secundo quod, licet trahens nunquam separetur a tracto omnino, quin scilicet ei quod trahitur sit coniunctum aut secundum totum quod trahitur aut secundum partem, non oportet tamen semper ipsum coniungi secundum totum, sed sufficit ut secundum partem coniungatur. Et sic accideret si movens extrinsecum corporis caelestis esset corpus existens in determinato situ, puta in oriente. Nam, expellendo a se unam partem, cui immediate coniungitur, per hemisphaerium superius, traheret ad se aliam partem, quae ab occidente movetur ad orientem, per hemisphaerium inferius; et sic coniungeretur ei quod trahitur, non secundum partem quae trahitur, sed secundum partem quae expellitur.
XIX. Quarta ratio61. Finis primi motus non potest esse corpus aut virtus in corpore. Sed Deus est finis primi motus. Ergo neque est corpus neque virtus in corpore. - Maior probatur. Quia finem motus perpetui oportet semper esse et omnibus modis in actu: eo quod motus qui est ad finem exeuntem de potentia in actum, non sit perpetuus; cum cesset quando ad actum perventum fuerit. Nullum autem corpus aut virtus in corpore est huiusmodi: cum moveatur aut per se aut per accidens. - Minor vero probatur. Quia finis primi motus est primum movens, quod movet sicut desideratum. - Ista ratio etiam ex VIII Physicorum62 habet fundamentum, ubi ostenditur virtutem in corpore moveri aut per se aut per accidens.
- Sed circa hanc rationem occurrit dubium: quia non videtur differentia inter finem qui de potentia in actum exit, et finem qui est semper in actu, respectu motus. Est enim universaliter verum quod, habito fine, cessat motus: habita enim sanitate quae educitur de potentia in actum, cessat sanatio; et habito loco deorsum, qui est finis actu praeexistens, cessat motus gravis deorsum. Et sic sequetur, si est aliquis finis primi motus, quod nullo modo poterit esse perpetuus.
Respondetur quod illa propositio, Habito fine cessat motus, non est vera de omni fine, ut habetur IV Sent., d. XLVIII, q. II, a. 2, ad penultimam rationem in oppositum: sed habet veritatem tantum de fine qui sequitur motum; talis enim comparatur ad motum sicut terminus ad viam. De fine autem qui concomitatur motum, non habet veritatem. Finis autem motus caelestis est assimilatio ad Deum in causalitate, tanquam videlicet finis intrinsecus: finis enim extrinsecus, de quo in hac ratione est sermo, est ipse Deus. Haec autem assimilatio ad Deum concomitatur ipsum motum. Ideo non cessat motus caeli habito isto fine: immo perpetuo movetur caelum propter hunc finem habitum manutenendum. Conservatur autem motus uniformis perpetuus propter immobilitatem ipsius Dei. Ex quo provenit quod caelum per suum motum uniformem semper illi assimiletur in causando.
XX. Quia autem rationes supra positae procedunt supposita motus aeternitate, cuius oppositum fides tenet, posset aliquis credere ipsas rationes inefficaces esse. Ideo Sanctus Thomas ostendit eas propter hoc suam efficaciam non amittere. Etsi enim fides teneat motum caeli aliquando cessaturum, non tamen ponit futurum hoc aut propter motoris impotentiam, aut propter mobilis corruptionem, quia utroque modo accideret motus ille per temporis diuturnitatem lentescere, ut in istis inferioribus apparet: sed ex voluntate Dei ipsum cessaturum credit. Ideo Aristotelis rationes fundantur super possibili in natura. Quo posito, efficacissimae sunt: licet nos oppositum esse de facto teneamus.
Confirmatur postremo conclusio Sacrae Scripturae auctoritatibus: scilicet Ioan. IV, Spiritus est Deus; item I Tim. ult., Regi saeculorum etc.; item Rom. I, Invisibilia etc.
XXI. Quantum ad tertium63, triplex errorum genus excluditur: scilicet Physicorum, qui omnes, excepto Anaxagora, posuerunt Deum esse corpus; gentilium ponentium elementa mundi et eorum virtutes esse deos; Iudaeorum atque aliorum haereticorum, videlicet Tertulliani et Vadianorum sive Anthropomorphitarum et aliorum qui Deum corporalibus lineamentis figurabant; necnon Manichaeorum ponentium Deum esse quandam infinitam lucis substantiam. Quorum omnium errorum occasio fuit quod de divinis cogitantes ad imaginationem, per quam non potest nisi corporis similitudo capi, recurrebant. - Notandum quod Anthropomorphita vocabulum graecum est, compositum ab anthropos, quod hominem significat, et morphe, quod est figura. Sic enim illi dicti sunt quia Deum humana figura describebant.