Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Postquam determinavit Sanctus Thomas de bonitate divina, nunc de ipsius unitate determinat 1. Ubi advertendum quod in determinando de perfectionibus divinis non servat Sanctus Thomas ordinem qui ipsis perfectionibus secundum se convenit, sed ordinem dependentiae secundum cognitionem ab ipso traditam. Quia enim ex eo quod cognoscimus Deum esse perfectum, resultat cognitio quod sit bonus, quia bonum est unumquodque inquantum est perfectum; ideo post determinationem de perfectione, statim de bonitate determinavit, quamvis bonitas sit naturaliter posterior unitate. Similiter quia ex eo quod cognoscitur Deum esse summum bonum 2, statim habetur ipsum esse unum, ideo post bonitatem de unitate determinat.
I. De hac ergo ponit hanc conclusionem: Non est nisi unus Deus.
Probatur autem multipliciter. Et primo sic. Deus est summe bonus. Ergo est tantum unus. - Probatur consequentia. Quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit.
Advertendum quod non est idem omnino aliquid per superabundantiam dici, et superlative. Nam superlative aliquid dici potest et per excessum ad alia, et per negationem excedentis: sicut calidissimum aut quia omnia calida excedit, aut quia nihil est ipso calidius. Per superabundantiam autem dici est omnia excedere. Et hoc uni tantum convenit. Nam si aliquid hoc modo conveniret pluribus, unum alterum non excederet, et sic non diceretur summum per superabundantiam ad omnia: et sic implicaretur contradictio. Si ergo Deus est summum bonum tanquam omnia excedens bona, impossibile est esse duos deos: quia tunc duo essent summe bona.
II. Secundo. Si essent plures dii, essent plura perfecta quibus nihil deesset. Sed hoc est impossibile. Ergo etc. - Probatur sequela. Quia, ut est superius ostensum, Deus est omnino perfectus, cui nulla perfectio deest. - Falsitas vero consequentis probatur. Quia si nulli eorum deest aliqua perfectio, neque ei aliqua imperfectio admiscetur, quod requiritur ad hoc quod aliquid sit simpliciter perfectum, non erit in quo ad invicem distinguantur.
Advertendum quod, si aliquid esset in uno deo quo distingueretur ab alio deo, oporteret aliquid esse in uno quod non esset in altero. Aut ergo illud esset aliqua perfectio, aut aliqua imperfectio. Si perfectio, ergo ille alius deus careret aliqua perfectione: quod repugnat omnino perfecto. Si imperfectio, ergo in Deo esset aliqua imperfectio: quod etiam simpliciter et omnino perfecto non convenit. Propterea bene arguit Sanctus Thomas quod, si nulli eorum deest aliqua perfectio neque ei aliqua admiscetur imperfectio, non erit in quo ad invicem distinguantur. - Diceretur forte quod unusquisque haberet omnem perfectionem alterius secundum speciem, licet non secundum numerum. Sed hoc nihil est. Quia, etiam si essent tantum numero distincti, oporteret in uno aliquid esse praeter naturam speciei, ut inferius 3 ostendetur, quo ab alio distingueretur.
III. Tertio. Quod sufficienter fit uno posito, melius est per unum fieri quam per multa. Sed rerum ordo melius est quantum possit esse: quia potentia agentis primi non deest potentiae quae est in rebus ad perfectionem. Et per unum principium omnia sufficienter complentur. Ergo etc.
Circa illam propositionem, Rerum ordo est sicut melius potest esse, sciendum ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xliv, a. 2, et Prima, q. xxv, a. 6, ad 3, quod, suppositis rebus quae nunc sunt et nullo modo mutatis, universi ordo melior esse non potest, quia nihil est in rebus sive partibus universi inordinatum. Posset tamen alium Deus ordinem statuere per creationem aliarum creaturarum, aut per meliorationem accidentalem earundem partium.
- Sed circa probationem illius propositionis, quia videlicet potentia agentis primi non deest potentiae quae est in rebus ad perfectionem, occurrit dubium. Videtur enim velle Sanctus Thomas quod in rebus sit quicquid perfectionis potest esse. Hoc autem videtur falsum. Nam multa sunt quae non consequuntur perfectionem ad quam sunt in potentia naturali, ex aliquo impedimento. - Similiter constat non consequi res omnia ad quae sunt in potentia obedientiali. Ergo etc.
Dicitur quod Sanctus Thomas, cum loquatur de ordine universi, ordo autem ipse partium universi consequatur perfectionem essentialem rerum; cum inquit potentiam primi agentis non deesse potentiae quae est in rebus ad perfectionem, intelligit de perfectione essentiali aut essentiam consequente. Nam si Deus alicui rei non daret omnia quae ad essentiam eius pertinent, non esset eadem res: cum essentiae rerum sint sicut numeri, in quibus, ut dicitur VIII Metaph., text. 10 4, unitate addita vel subtracta variatur species. Si etiam non haberent omnia quae essentiam consequuntur, non essent secundum suam naturam perfecta. — Non autem intelligit de perfectione accidentaliter adveniente.
Cum autem arguitur primo, quia non omnia consequuntur perfectionem ad quam sunt in potentia: dicitur quod hoc est falsum de perfectione substantiali aut substantiam consequente.
Cum arguitur secundo, quod non consequuntur res omnia ad quae sunt in potentia obedientiali: dicitur quod intelligitur propositio de potentia naturali creaturae, non autem de potentia obedientiali.
IV. Quarto. Primus motus est unus et continuus. Ergo primus motor est unus. — Probatur consequentia. Impossibile est unum motum continuum et singula regulantem 5 a pluribus motoribus esse. Si enim simul moverent, tunc uterque esset imperfectus motor: quod non convenit primo motori, cum perfectum sit prius imperfecto. — Si autem non simul moverent, quilibet eorum quandoque moveret, quandoque non moveret. Et sic non esset unus motus continuus et regularis. Tum quia unus motus continuus est ab uno motore: et ideo, si non esset semper unus motor, motus non esset unus. Tum quia motor qui non semper movet, irregulariter invenitur movere: ut patet in motibus violentis et naturalibus, ubi motus est aliquando velocior, aliquando tardior.
Adverte quod ratio ista est ad philosophos ponentes Deum de necessitate movere, non autem simpliciter concludit. Quia posset aliquis dicere istos motores simul movere, non propter imperfectionem potentiae, quasi unus absque alio movere non possit, sed propter concordiam voluntatis. — Quamvis etiam possemus dicere eam simpliciter concludere. Quia, cum non sit ponenda superfluitas, maxime in primo principio, si unus per se sufficiat motum causare, alius motor primus ponendus non erit.
V. Quinto. Omnes motus corporalis creaturae ordinantur ad unum primum motum, praeter quem non est alius primus qui non reducatur in ipsum. Ergo praeter substantiam spiritualem quae est finis primi motus, non est aliqua quae non reducatur ad ipsam. Hoc autem nomine Dei intelligimus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia substantia corporalis ordinatur ad spiritualem sicut ad suum bonum, cui intendit assimilari: quia illa bonitas est plenior, omne autem quod est desiderat optimum quantum possibile est.
Advertendum quod vult Sanctus Thomas arguere ex comparatione substantiarum spiritualium, quae sunt fines motuum, ad ipsos motus substantiarum corporearum. Intenditque sic arguere. Qualis est ordo inter motus corporum, talis est ordo inter substantias spirituales, quae sunt illorum motuum fines. Sed inter motus corporum est tantum unus primus, ad quem omnes alii reducuntur. Ergo et inter substantias spirituales est tantum una prima, in quam omnes aliae reducuntur. Et hanc dicimus Deum. Ergo etc. — Maior probatur. Quia unaquaeque substantia corporalis ordinatur ad spiritualem tanquam cui per suum motum intendit assimilari, tanquam perfectioni et in quo plenius bonitas continetur.
- Sed videtur quod haec ratio non concludat. Posset enim aliquis dicere quod, licet sit una tantum substantia spiritualis prima inter eas quae sunt fines motuum, tamen sunt plures aliae quae non sunt fines proximi motuum, sed sunt simpliciter primae.
Dicitur quod istam rationem ponit Sanctus Thomas tanquam ex Aristotele sumptam, VIII Phys. 6 et XII Metaphys. 7, ubi, postquam ostendit numerum substantiarum separatarum esse secundum numerum motuum corporum caelestium, concludit ultimo loco esse unum principem. Unde ista ratio non concludit simpliciter, sed est ad hominem Peripateticum.
VI. Sexto. Praeter hunc mundum non est alius mundus. Ergo est unus omnium gubernator. — Probatur consequentia. Quia omnium ordinatorum ad invicem, ordo eorum ad invicem est propter ordinem ad aliquid unum: sicut ordo partium exercitus est propter ordinem totius exercitus ad ducem. Ratio autem huius est quia diversa in aliqua habitudine uniri non possunt ex propriis naturis secundum quod sunt diversa; nec ex pluribus ordinantibus, quia illi, ut diversi, non possunt unum ordinem intendere; et sic ordo per accidens esset. Ordo autem universi non est per accidens, secundum quod inferiora per superiora gubernantur: cum sit semper aut pro maiori parte. Ergo oportet esse unum primum ordinatorem et gubernatorem omnium.
Advertendum hic, ut habetur Prima Parte, q. xi, a. 3, quod unius per se unum est causa, si totalis, in uno ordine et in uno genere causae; et, si multa sunt causa unius, hoc non est nisi per accidens, hoc est per aliud, inquantum scilicet sunt aliquo modo unum; ideo, cum primum ens et ordinans sit perfectissimum et per se, melius est ut sit unum quam plura. Propter hoc, cum hic dixerit multa ut diversa sunt non intendere unum ordinem, subintulit quod vel ordo rerum erit per accidens, vel oportet reducere ipsum ad aliquid unum ordinans omnia ad finem quem intendit: quia videlicet, si ponatur ordo rerum esse per se, et multa non sint per se unius ordinis causa sed per aliud, inquantum scilicet sint unum, oportet ut reducantur ad unum principium quod sit causa per se.
VII. Septimo. Si essent plures, essent duo necesse esse. Hoc autem est impossibile. Ergo etc. — Probatur falsitas consequentis. Quia, cum convenirent in intentione et quidditate necessitatis essendi, oporteret ut distinguerentur per aliquid additum vel uni tantum vel utrique. Et sic vel alterum vel utrumque esset compositum. Quod repugnat ei quod necesse est esse per seipsum, ut superius est ostensum.
Octavo: et est confirmatio praecedentis. Illud quo differunt ista quae in necessitate essendi conveniunt, aut requiritur ad necessitatem essendi, aut non. Si non, ergo est aliquid accidentale. Sed hoc est impossibile. Quia neque causaretur ab essentia eius quod est necesse esse: quia tunc utrumque haberet illud, cum utrumque necessitatem essendi habeat. Neque ab aliquo alio: quia tunc esse utriusque dependeret ab aliquo, et sic neutrum esset necesse esse. Probatur consequentia: quia tunc, nisi illa causa esset, non esset illud accidens; et consequenter non esset illorum distinctio; et sic non essent duo, sed unum. — Si sic, aut hoc est quia includitur in ratione necessitatis essendi: aut quia necessitas essendi specificatur per illud. Non primum: quia tunc esset in utroque, sicut et necessitas essendi. Non secundum: quia tunc compleret necessitatem essendi quantum ad esse, et non quantum ad intentionem necessitatis essendi, sicut differentia complet genus. Hoc autem est impossibile. Tum quia eius quod est necesse esse sua quidditas est suum esse. Tum quia ipsi acquireretur esse per aliud: hoc autem est impossibile. Ergo etc.
- Notandum primo, quod differentia dupliciter ad genus potest comparari: uno modo, secundum absolutam generis quidditatem et rationem; alio modo, in ordine ad esse actualis existentiae. Si primo modo comparetur, sic non est generis completiva: genus enim habet ante additionem differentiae divisivae, ut dicit Sanctus Thomas, suam completam rationem. — Si vero secundo modo comparetur, sic est completiva generis. Quia videlicet constituit proprium susceptivum esse, si sit ultima differentia: nam non expectat species specialissima aliud principium formale ad hoc ut sit, licet in rebus materialibus requirantur materialia principia. Si autem non sit ultima differentia, facit genus magis appropinquare ad esse: eo quod genus non possit esse actu nisi per differentiam limitetur, ut etiam superius 8 est ostensum.
Notandum secundo quod, cum genus per differentiam limitatur et appropinquat ad esse, acquirit esse per aliquid aliud a se, non quidem realiter, sed formaliter distinctum: nam differentia a genere suo non distinguitur realiter, sed formaliter, licet in re aliquam distinctionem realem et compositionem requirat. Hoc autem ei quod est secundum se necesse esse, convenire non potest: cum in ipso non sint plura formaliter distincta, quantum est ex parte rei secundum se. Ideo, cum deducit Sanctus Thomas tanquam ad inconveniens quod ipsi necesse esse acquireretur esse per aliquid aliud, intelligendum est de alio formali alietate se tenente ex parte rei secundum se, quae aliquam compositionem requirit in re, sive ex materia et forma, sive ex essentia et esse: de quo inferius 9 latior erit sermo.
VIII. Nono. Si sunt duo dii, aut hoc nomen deus de ipsis dicitur aequivoce, aut univoce. Si primum, non pertinet ad praesentem intentionem. — Si secundum, aut eadem natura est in utroque secundum unum esse: aut secundum aliud et aliud. Si secundum unum, ergo ipsi non erunt duo: quia quorum non est unum esse, si substantialiter distinguantur. Si secundum aliud et aliud, ergo neutrum erit sua quidditas aut suum esse: cuius oppositum superius est ostensum.
Circa illam propositionem, Duorum non est unum esse si substantialiter distinguantur, intelligendum quod aliqua substantialiter distingui potest dupliciter intelligi: uno modo, quia sunt duae substantiae quarum una non est alia, quomodocumque sint substantiae; alio modo, quia sunt totaliter secundum essentiam distinctae, ita quod nec essentia unius est essentia alterius, nec ambae sunt eiusdem essentiae partes. Propositio ergo Sancti Thomae est intelligenda secundo modo, non primo. Quia materia, et forma unius compositi unum esse actualis existentiae habent, eo quod unam essentiam constituunt: et tamen sunt duae substantiae. Sortes autem et Plato non possunt habere unum esse: quia sunt essentiae diversae unam numero essentiam non constituentes.
Circa illam conditionalem, Si natura ipsorum est secundum aliud et aliud esse in ipsis, neutrum erit sua quidditas vel suum esse 10, advertendum quod inducitur consequens disiunctum. Quia si ponatur quidditatem ipsorum esse unam, esse vero illius quidditatis in istis duobus diversificari, sequitur quidditatem et esse realiter distingui. Et ideo, si unus illorum sit sua quidditas, oportet ut distinguatur ab esse; si vero sit suum esse, oportet ut a quidditate distinguatur: quia, cum quidditas et esse duo distincta ponantur, non potest unum suppositum utrique identificari, sed, si uni identificatur, oportet ut distinguatur ab altero.
IX. Decimo. Ei quod est necesse esse convenit necessitas essendi inquantum habet esse hoc signatum et particulare. Ergo necessitas essendi pluribus convenire non potest. Ergo non possunt esse plures dii. — Probatur prima consequentia. Quia nihil eorum quae conveniunt huic signato inquantum est hoc signatum, possibile est alii convenire. — Antecedens etiam probatur. Si illud quod est necesse esse non est hoc signatum inquantum est necesse esse, ergo designatio sui esse non est necessaria ex se sed ex alio dependet. Sed unumquodque secundum quod est actu est distinctum ab omnibus aliis, quod est esse hoc signatum. Ergo necesse esse dependet ab alio quantum ad esse actu. Sed hoc est contra rationem necesse esse. Ergo etc.
- Sed videtur quod Sanctus Thomas propositum non probet. Antecedens enim est: Ei quod est necesse esse convenit necessitas essendi inquantum habet esse hoc signatum. Probat autem istam: Illud quod est necesse esse est hoc signatum inquantum est necesse esse. — Similiter, cum deberet subsumere, Sed unumquodque secundum quod est hoc signatum est actu, subsumit conversam, scilicet hanc, Sed unumquodque secundum quod est actu est distinctum. Ergo etc.
Respondetur quod ly inquantum non specificat hoc loco rationem formalem, sed denotat fundamentum et concomitantiam. Sicut, si dicerem, Sortes inquantum hic homo est in actu, sensus est hunc hominem esse fundamentum existendi in actu, et quod esse in actu concomitatur hunc hominem, sive hominem signatum, non autem hominem in communi. Et ideo non refert ad hunc sensum dicere, Sortes inquantum est hic homo est in actu: et dicere, Sortes inquantum est in actu est hic homo. Similiter ergo, cum sese concomitentur in eo quod est necesse esse necessitas essendi et esse hoc signatum, quia ipsum non habet necessitatem essendi sine hoc esse signato, non refert dicere, Habet necessitatem essendi inquantum est hoc signatum, et, Est hoc signatum inquantum habet necessitatem essendi: esse enim hoc signatum est fundamentum secundum quod sibi convenit necessitas essendi. Similiter dicitur de illis, Unumquodque secundum quod est hoc aliquid et distinctum est in actu, et Unumquodque secundum quod est actu est distinctum et hoc signatum: utrobique enim denotatur ratio fundamentalis et concomitantia. Ideo ista propositio, Illud quod est necesse esse non est hoc signatum inquantum est necesse esse, aequivalet huic, Illud quod est necesse esse non habet necessitatem essendi inquantum est hoc signatum. Et similiter affirmativa affirmativae aequivalens est quantum ad veritatem.
Unde ratio est haec. Si necessitas essendi non convenit ei quod est necesse esse inquantum est hoc signatum, designatio sui esse et particularitas non est ex se necessaria, sed ab alio sibi convenit: quia tunc necessitas essendi ex se non concomitatur ipsam designationem et determinationem naturae. Hoc autem est impossibile: quia, cum esse in actu concomitetur designationem et distinctionem ab aliis, si designatio convenit sibi ex alio, etiam esse actu erit sibi ex alio.
Nec valet si dicatur, ut dicit Aureolus, I Sent. 11, quod philosophi dicerent ipsa necesse esse fore alterius speciei; et sic, admisso quod singularitas unius non conveniat alteri, per hoc non tollitur quin sint plura necesse esse. — Patet enim hoc non valere. Nam, cum illa conveniant in intentione necessitatis essendi, oporteret tunc ut per aliquid superadditum illi intentioni distinguerentur. Ostensum est autem superius, in ratione octava, per tale additum ea distingui non posse.
X. Undecimo. Natura significata hoc nomine deus est per seipsam individuata in hoc Deo: alioquin in ipso esset compositio. Ergo impossibile est ut alteri conveniat: quia quod est individuationis principium non potest pluribus commune esse.
Duodecimo. Natura divina non potest dividi neque per differentiam essentialem neque per accidentalem, ut ostensum est superius; neque divisione materiae, quia non est in materia. Ergo non sunt plures dii. — Patet consequentia. Quia, si essent plures, oporteret ut distingueretur in hoc et in illo.
Tertiodecimo 12. Deus est esse abstractum. Ergo est tantum unus: quia esse abstractum est tantum unum. Sicut, si albedo esset separata, esset tantum una: cum secundum se non habeat multiplicitatem nisi ex recipiente; sicut neque eius est multiplex ratio, sed una.
XI. Quartodecimo. Esse proprium cuiuslibet rei est tantum unum. Sed Deus est esse suum. Ergo est tantum unus Deus.
Sed non videtur ista ratio concludere. Posito enim quod Sortes esset suum esse, non sequitur quod non sit aliquis homo nisi Sortes: sed tantum quod non sit aliquis alius Sortes. Sic non sequitur in proposito quod non sit alius Deus, sed quod non sit alius hic Deus.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Ver., q. II, a. 1 13, quod ubi essentia alicuius est ipsum suum esse proprium, impossibile est ut eadem secundum eandem rationem alii conveniat: sicut impossibile est ut esse proprium unius rei sit in alia re. Et ideo, si humanitas esset in Sorte idem quod esse proprium Sortis, non solum non esset alius Sortes secundum rem, sed neque alius homo eiusdem rationis cum Sorte. Similiter ergo, si divinitas huius Dei est eadem cum esse proprio ipsius, nullus poterit esse alius deus eiusdem rationis cum ipso.
-
Sed non videtur per hoc dubitatio tolli. Nam, quamvis esse Sortis esset idem cum sua humanitate, non sequitur quod humanitas eiusdem rationis non sit in alio, sed quod haec humanitas non est in alio: sicut, licet rationale in homine sit idem quod animal, et rationale sit proprium homini, non sequitur quod animalitas secundum eamdem rationem genericam non sit in aliis, sed tantum quod animalitas secundum quod est contracta ad hominem non est in aliis animalibus.
-
Ad huius evidentiam considerandum est quod esse, ut superius 14 diximus, non dicit naturam aliquam unam ab inferioribus abstrahibilem et contrahibilem per differentias: sed dicit actum distinctissimum, et actualitatem omnium quae sunt in re. Ita quod per idem esse Sortis et Sortes et homo et animal et substantia est in rerum natura; neque differt secundum rem in Sorte esse Sortem et esse hominem et esse animal, si ista dicant actualem existentiam. Similiter in Deo non differt esse Deum et esse hunc Deum.
Ex hoc sequitur quod, si Sortes sit suum esse actualis existentiae, sicut Sortes essentialiter est homo, ita essentialiter est esse hominis; et sic ratio hominis in Sorte est ratio actualis existentiae suae; et ideo, sicut suum esse est sibi proprium, ita ratio hominis, de ipso essentialiter dicta, est sibi propria; et consequenter, cum esse proprium Sortis nulli alteri conveniat, nec ipsa ratio hominis dicti de Sorte alicui alteri conveniet; et, si aliquid aliud dicatur homo, hoc erit secundum aliam rationem. Multo ergo magis hoc est invenire in Deo, in quo natura non per aliquod additum, sed seipsa est individua. Nam, si Deus hic est suum esse proprium, et in ipso non differt Deus et esse Deum, eadem erit ratio Dei et ratio proprii sui esse. Ergo, si suum esse est tantum unum et alteri non convenit, neque etiam ratio Dei alteri poterit convenire. Et sic non poterunt esse plures dii secundum eamdem rationem, sive univoce.
Ad rationem ergo dicitur primo, quod immo sequeretur non solum quod haec humanitas Sortis, sed etiam quod humanitas non esset eiusdem rationis in Sorte et in aliis hominibus. Quia esse Sortis non solum est esse huius humanitatis, sed etiam est esse humanitatis simpliciter. Et ideo, si esse non communicatur, neque etiam humanitas, quae est eadem ipsi esse, communicabitur.
Ad instantiam dicitur quod non est simile quod adducitur de differentia. Quia differentia habet rationem actus contrahentis et limitantis, licet cum ipso genere materialiter identificetur. Alia autem ratio est contracti et alia contrahentis. Et ideo non inconvenit rationem differentiae uni tantum speciei convenire, rationem vero generis pluribus. Esse vero non habet rationem actus contrahentis ad inferiora, sed simplicis actualitatis rei quaecumque intima penetrantis. Ideo, si ipsa res et quidditas sunt ipsum esse, non poterit una ratio quidditatis abstrahi ab ipso esse, ut illa sit communis, esse autem sit proprium: sed una erit ratio utriusque, et, si esse non communicatur, nec ipsa quidditas communicari poterit.
XII. Quintodecimo. Divina natura potissime habet esse. Ergo est maxime una. Et sic in plura non dividitur. — Probatur consequentia. Quia secundum hunc modum res habet esse quo possidet unitatem. Unde unumquodque suae divisioni pro posse repugnat, ne per hoc in non esse tendat.
Adverte quod, cum unum consequatur ens tanquam propria passio, supra ipsum addens tantum indivisionem, quanto res perfectius ens fuerit, tanto oportet ut perfectiori modo sit unum. Et ideo, si aliquid fuerit maxime ens, oportet ut maxime sit unum et maxime indivisum.
Sed occurrit dubium. Nam decem homines sunt perfectius ens quam unus homo. Et tamen non sunt magis unum. Non ergo secundum modum essendi est modus unitatis. Respondetur quod decem homines non sunt perfectius ens quam unus homo, sed multiplicius. Et ideo non est magis unum, sed est plures habens unitates.
XIII. Sextodecimo. Quorumcumque in aliquo genere invenitur convenientia, oportet quod omnia ab aliquo uno dependeant: videmus enim in quolibet genere inveniri unum quod est mensura aliorum, et sic multitudinem ab unitate procedere. Sed omnia in esse conveniunt. Ergo oportet ut sit unum quod omnium entium principium sit.
Decimoseptimo. In quolibet principatu ille qui praesidet unitatem desiderat. Propter quod monarchia, seu regnum, optimus est principatus. Similiter multorum membrorum est unum caput. Et sic a signo constat ei cui debetur principatus, unitatem deberi. Ergo et Deo, cui omnium convenit principatus tanquam omnium causae, unitas est attribuenda.
Adverte quod semper per unum, si sapiens sit et bonus, melius universitas gubernatur quam per multos, ut patet ex Aristotele in Politicis 15 et XII Metaphysicae 16. Ideo, cum sapiens gubernator cupiat quanto melius potest suos subditos gubernare, desiderat ut solus sit in suo regimine, ne alii sibi sint aliqua ex parte impedimento: varietas enim opinionum plurium gubernantium saepenumero confusionem parit, estque reipublicae non parvo detrimento. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod in quolibet principatu ille qui praesidet unitatem desiderat.
Confirmatur ultimo conclusio auctoritate Deut. vi, Audi Israel etc. Item Exod. xx, Non habebis etc. Item ad Ephes. iv, Unus Dominus etc.
XIV. Ex hac conclusione triplex excluditur error. Primus fuit gentilium ponentium multitudinem deorum, omnibus substantiis sempiternis divinitatis nomen ascribentium, et praecipue ratione sapientiae, felicitatis et gubernationis: licet multi gentilium ponerent unum summum Deum omnium aliorum deorum patrem, sicut Borgona aut aliquem alium.
Addit autem Sanctus Thomas hanc consuetudinem loquendi, ut scilicet ratione sapientiae, felicitatis et gubernationis aliqui nominentur dii, in Sacra Scriptura inveniri: ut patet in Psalmo, cum dicitur, Non est similis tui in diis; et alibi, Ego dixi, Dii estis etc.
Adverte quod non intendit Sanctus Thomas per hoc asserere ipsas immateriales substantias deos proprie esse: sed mens eius est quod Scriptura quandoque quidem cum gentilibus quantum ad nomen convenit; sed tamen illi eas substantias deos proprie appellabant, Scriptura autem eas deos participative tantum nominat.
Secundus error fuit Manichaeorum ponentium duo prima principia quorum alterum alterius causa non sit, malorum scilicet omnium principium, et principium bonorum omnium.
Tertius error fuit Arianorum ponentium Patrem et Filium duos deos esse.
Adverte quod Arius, ut inferius, libro quarto 17, narratur, non posuit Filium Dei esse verum Deum, sed tantum per quandam similitudinis participationem prae ceteris creaturis. Sed tamen, licet non poneret expresse duos veros Deos, ex sua tamen positione, addita veritate Scripturae, oportebat eum dicere Patrem et Filium esse duos veros Deos. Nam, cum ex Sacra Scriptura habeatur Filium Dei verum Deum esse, si huic veritati positio Arii addatur, Filium scilicet secundum essentiam a Patre distingui, sequitur ut vere duo Dii sint. Et propter hoc subintulit Sanctus Thomas: cum tamen Filium verum Deum auctoritatibus Scripturae credere cogantur.