Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Postquam determinavit Sanctus Thomas de bonitate divina absolute, nunc de ipsa comparative determinat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, comparat bonitatem divinam ad alia bona per modum principii; secundo, per modum excellentiae, capite sequenti.
Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Deus est omnis boni bonum.
Pro cuius intelligentia sciendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. vi, 4, et Verit., q. xxi, a. 4, ad 3, quod dupliciter potest intelligi Deum esse omnis boni bonum. Uno modo, intrinsece: quia scilicet ipse secundum se sit bonitas rebus inhaerens, a qua unaquaeque res dicatur bona. Et sic non accipitur hic: ostensum est enim supra 2 Deum nullius rei esse formam. — Alio modo, extrinsece, per modum principii effectivi, exemplaris et finalis. Et sic intelligitur: quia videlicet bonitas cuiuscumque creaturae est producta et exemplata a Deo, et ad ipsum sicut ad finem ordinata.
Probatur autem primo. In Deo sunt perfectiones omnium rerum. Ergo omnes bonitates comprehendit, et est omnis boni bonum. — Probatur consequentia. Quia bonitas rei est perfectio eius.
Secundo. Omnia habent similitudinem divinae bonitatis. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia Deus est bonus per essentiam, alia vero per participationem: quod autem est tale per participationem, est tale quia habet aliquam similitudinem eius quod est per essentiam tale.
Advertendum hic quod ad hoc ut aliquid participative dicatur tale, non requiritur ut habeat illud secundum eandem rationem univocam secundum quam est in eo quod dicitur per essentiam tale: sed sufficit ut aliquam eius similitudinem habeat, ut hoc loco vult Sanctus Thomas.
Tertio. Deus est finis ultimus omnium, ut infra ostendetur. Ergo est omnis boni bonum. — Probatur consequentia. Quia, cum bonum habeat rationem appetibilis; et unumquodque sit appetibile propter finem: bonum dicitur unumquodque aut quia est finis, aut quia ordinatur ad finem. Ergo finis ultimus est a quo omnia rationem boni habent.
Confirmatur conclusio auctoritate Exodi xxxiii, et Sapientiae vii.