Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Post comparationem nominum divinorum ad res significatas, agit Sanctus Thomas de comparatione nominum inter se.

I. Et ponitur haec conclusio: Quamvis nomina huiusmodi dicta de Deo eandem rem significent, non tamen sunt synonyma.

Pro cuius declaratione sciendum, ut refert Simplicius, in Praedicamentis, cap. de Univocis, quod hoc vocabulum synonyma duplicem apud Graecos habet significationem.

Aliquando enim significat pluralitatem nominum cum unitate rationis et rei significatae, quae Speusippus polyonyma vocabat, quae et nunc etiam a Latinis dicuntur synonyma, ut Paris et Alexander, quae fuerunt nomina filii Priami. — Aliquando vero significat unitatem nominis dicti de pluribus cum unitate etiam rationis: et haec nunc dicuntur univoca.

Aristoteles in diversis locis diversimode usus est hac dictione. Nam ubi agit de generibus, sive de vocibus significantibus genera, usus est ipsa in secunda significatione, ut patet in Praedicamentis, ubi quae nostri dicunt univoca, ipse synonyma appellavit. Et hoc convenienter: quia voces generum sunt synonyma in hac secunda significatione, non autem in prima. — Ubi autem de multiplicitate vocum et earum multiplici significatione ut sic voluit determinare, usus est hac dictione in prima significatione, ut patet in Poetica sua et in III Rhetoricorum.

Ex quo patet quod, ex parte significati, synonymis in prima significatione opponuntur homonyma, quae nos aequivoca dicimus: ista enim sunt quae conveniunt in nomine et differunt ratione, illa vero sunt quae conveniunt in ratione et differunt nominibus. — In secunda autem significatione ipsis opponuntur heteronyma, quae nos dicere possumus alteronyma: haec enim differunt nomine et ratione, ut homo et equus; illa vero conveniunt in nomine et ratione, ut Sortes et Plato in nomine et ratione hominis conveniunt.

Hic ergo accipiuntur synonyma in prima significatione, secundum quod hac dictione utuntur latini grammatici.

II. Probatur autem, primo, conclusio; secundo, removentur quaedam dubia.

Quantum ad primum, arguitur sic. Ista nomina non significant eandem rationem. Ergo non sunt synonyma. — Patet consequentia. Quia synonyma debent eandem rationem omnino importare. — Antecedens vero probatur. Diversae res Deo per diversas formas assimilantur. Ergo et intellectus noster per diversas conceptiones illi assimilatur: quia per diversas rationes sive perfectiones creaturarum in ipsum cognoscendum perducitur. Sed secundum diversas conceptiones diversa nomina intellectus adinvenit quae Deo attribuit. Ergo talia nomina non dicunt eandem rationem.

III. Quantum ad secundum, removet duo dubia. Primum est: — Posset enim aliquis dicere: Multa de uno concipere habet in se falsitatem aut vanitatem. Ergo similiter de Deo, qui simplicissimus est.

Respondet autem quod intellectus noster de ipso multa concipiens non est falsus neque vanus: quia divinum esse simplex huiusmodi est ut ei secundum formas multiplices aliqua assimilari possint.

Secundum dubium est. Ista nomina habent idem significatum: quia rem omnino unam significant. Ergo sunt synonyma.

Respondet quod non est eadem in omnibus istis significatio: cum nomen prius conceptionem intellectus significet quam rem intellectam.

IV. Pro declaratione conclusionis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Potentia Dei, q. VII, 5, et Prima Parte, q. XIII, a. 4, quod formae intellectuales intellectus nostri, a rebus creatis causatae, assimilantur aliqualiter Deo, sicut et perfectiones ipsae a quibus causantur: quod enim est simile uni, assimilatur et ei cui illud est simile, inquantum similia sunt; si enim Sortes similis est Platoni in albedine, et Plato in albedine similis est Socrati, consequens est ut Sortes etiam Socrati in albedine similis sit. Cum ergo species intellectus nostri sint similitudines creaturarum, et illae sint quaedam deficientes similitudines Dei, sequitur quod ipsae species sint etiam quaedam similitudines Dei. Quando autem intellectus per formam intelligibilem alicui rei assimilatur, conceptiones quae secundum illam speciem formantur, sunt etiam rei similitudines quaedam et rei vere attribuuntur, aut simpliciter aut proportionaliter. Sic ergo, cum intellectus ex similitudine in se existente format conceptum creaturae, ille conceptus est aliqualiter conceptus Dei, sed imperfectus, licet sit creaturae adaequatus. Ex illo autem conceptu creaturae format intellectus conceptum Dei eundem conceptui creaturae non simpliciter, sed proportionaliter: sicut eadem est perfectio Dei et creaturae proportionaliter.

Hoc est ergo quod inquit Sanctus Thomas, quoniam ex eo quod intellectus perducitur ad cognoscendum Deum ex perfectionibus creaturarum, per diversas conceptiones et aliqualiter assimilatur: quia videlicet intellectus, informatus speciebus creaturarum, format conceptus de Deo proportionatos conceptibus creaturarum, ex quibus in Dei cognitionem manuducitur, dum considerat id quod est in creaturis oportere esse in Deo, tanquam in causa, eminentiori modo.

V. Quantum ad solutionem primi dubii , sciendum quod intellectus in concipiendo dicitur falsus, quando rei convenire conceptus non potest: ut si de homine conciperem quod esset animal irrationale. Dicitur autem vanus, quando conceptioni suae nihil in re respondet: sicut in concipiendo chimaeram, nihil enim in re chimaera est. Intellectus ergo noster in formando plures conceptus de Deo uno existente et simplici non est falsus: quia, sicut non repugnat eius simplicitati quod diversae et multiplices formae creaturarum ei assimilentur, ita eius unitati non repugnat ut ei diversae conceptiones formis creaturarum proportionatae attribuantur. Cum enim omnes formae intelligibiles, perfectiones creaturarum repraesentantes, sint etiam similitudines aliquales Dei, conceptiones quas ex illis speciebus de Deo intellectus format, inquantum illae species similitudines eius sunt, illi vere attribuuntur: quicquid enim intellectus de re concipit ex eius specie intelligibili, rei verissime attribuitur.

Similiter non est vanus. Nam talibus conceptionibus aliquid respondet in re. Sicut enim divinitas, una et simplicissima existens, habet ut illi omnes creaturarum perfectiones assimilentur, inquantum ab ipsa productae sunt et exemplatae; ita habet ut de ipsa diversae conceptiones, imperfecte tamen et inadaequate eius naturam repraesentantes, formari possint.

Unde, si quaeratur utrum perfectiones importatae diversis nominibus ullam in Deo rationis distinctionem habeant, dicetur quod actualem quidem distinctionem rationis in intellectu creaturae habent, quia conceptio non est formaliter et subiective in re intellecta, sed in intellectu: sed in ipsa re habent distinctionem fundamentaliter et virtualiter, inquantum ipsa res est talis ut de ipsa diversi conceptus, imperfecte eam repraesentantes, ab intellectu finito et limitato formari possint.

VI. Quantum ad remotionem secundi dubii , sciendum quod nomen dicitur prius significare conceptionem intellectus quam rem intellectam, non quia ipse conceptus sit proprie res significata, constat enim, cum dicimus Sortem esse hominem, non esse sensum quod Sortes sit conceptio intellectus: sed quia est id quo intellectus rem significat, non enim ipsam significat nisi sic ab intellectu conceptam. Et ideo sequitur quod plura nomina dicta de Deo synonyma non sunt: quia videlicet non idem omnino significant. Licet enim res ultimo significata sit omnino una secundum se, quia una simplex divinitas per omnia illa nomina significatur; conceptus tamen quibus mediantibus res significatur, plures sunt et multiplices. Quod sane facit ipsa synonyma non esse.

Quomodo autem res omnibus istis nominibus significata omnino una sit; non oporteatque aliquam actualem distinctionem quae sit ex natura rei ponere, ut Scotus, I Sent., d. II, q. IV, et d. VIII, q. III, posuit: satis est ab aliis, praesertim a Capreolo, I Sent., d. VIII, q. IV, disputatum. Ideo praetermittatur haec quaestio pro nunc.

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work