Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Postquam determinavit Sanctus Thomas de simplicitate divina, ex qua haberi potest quid sit Deus, secundum quod a nobis cognosci potest, nunc incipit de perfectione divina determinare, per quod ostenditur qualis sit. Circa hoc autem duo facit: primo, de perfectione absolute determinat; secundo de perfectionibus particularibus, cap. XXXVII.

Circa primum tria facit: primo, de divina perfectione determinat; secundo, de similitudine creaturae ad Deum, quae ex tali perfectione resultat, cap. sequenti; tertio, de vocibus quibus diversae perfectiones divinae significantur, cap. XXX.

Circa primum duo facit: primo, probat Deum esse universaliter perfectum; secundo, excludit dubium quoddam.

I. Proponit ergo primo conclusionem, dicens quod, licet ea quae sunt et vivunt sint perfectiora quam ea quae sunt tantum, Deus tamen, qui est ipsum esse, est universaliter ens perfectum: idest, sibi non deest alicuius generis nobilitas.

Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, antequam probetur conclusio, considerandum est primo, quod esse, secundum communem rationem suam, diversos gradus et perfectiones essendi continet sub se: sicut albedo diversos gradus albedinis. Qui gradus sese ordine quodam concomitantur: ita quod secundus non potest esse sine primo, nec tertius sine secundo et primo, et sic de aliis. Ista tamen continentia est continentia formae et actus, non autem potentiae: cum esse omnium actuum sit actualitas. Talia autem quae ut communes quaedam formae et actus considerantur, si per se essent, omnem suum gradum omnemque perfectionem haberent; si autem in aliquo alio recipiantur, secundum conditionem recipientis accipiunt limitationem, et omnem suam perfectionem gradualem non habent in uno: sicut albedo, si ab omni subiecto esset separata, omnem albedinis perfectionem haberet, ut in prima ratione tradit Sanctus Thomas, ut ibi declarabitur immediate; in subiecto autem recepta perfectior est et imperfectior secundum subiecti dispositionem. Quod tamen habet posteriorem albedinis gradum, habet et priorem.

  1. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. iv, a. 2, ad 3, et Ver. q. xx, a. 2, ad 3, quod esse et vivere dupliciter considerari possunt: uno modo, ut vivere includit esse et aliquid ad ipsum addit; alio modo, ut secundum rationem distinguuntur per praecisionem unius ab alio, accipiendo scilicet esse per se, et vivere per se praecise, scilicet quantum ad illud quod addit ad esse. Sicut sensitivum et intellectivum possunt considerari inquantum intellectivum includit sensitivum et addit super illud intellectualitatem: potest etiam considerari sensitivum per se, et intellectivum praecise quantum ad intellectualitatem, quam addit super sensitivum.

Si primo modo accipiantur, vivere est perfectius quam esse. Sed hoc non convenit sibi ut utrumque in abstracto significatur, sed tantum ut significantur in concreto. Quia, ut in abstracto significatur esse, non potest accipi ut contentum et limitatum et excessum a gradu vitae: cum significetur ut forma et actualitas omnem perfectionem essendi continens; sicut albedo in abstracto significata accipitur ut illimitata et continens omnem perfectionem albedinis, et sic ut perfectior seipsa ut est in aliquo subiecto limitata. In concreto autem, ut significatur esse hoc nomine ens, et vivere hoc nomine vivens, esse continetur in ipso vivere: quia tunc esse non accipitur ut quoddam illimitatum et continens omnem perfectionem essendi, sed ut dicens infimum essendi gradum, qui continetur in vita sicut imperfectum continetur in perfecto.

Si autem secundo modo accipiantur, sic esse est perfectius quam vivere: quia esse includit omnem perfectionem essendi, et per consequens gradum vitae, vivere autem dicit praecise ipsum gradum essendi qui est vivere. Et hoc modo significantur in abstracto.

Sic ergo vivens perfectius est quam ens tantum, quia vivens continet in se gradum essendi qui est vivere et gradum simpliciter essendi, ens autem continet ipsum tantum infimum essendi gradum, qui est esse. Sed ipsum esse, ab omni recipiente separatum et subsistens, non limitatur ad aliquem gradum essendi, sed omnem essendi perfectionem in se habet. Propter hoc bene inquit Sanctus Thomas, de mente Dionysii, v cap. de Div. Nom., quod ea quae sunt et vivunt, sunt perfectiora iis quae sunt tantum, idest, quae habent tantum hunc essendi gradum qui est existere: ipsum tamen esse, qui est Deus, est ens universaliter perfectum, idest, omnem essendi perfectionem habet.

II. Hanc conclusionem probat primo Sanctus Thomas sic. Deus est ipsum esse subsistens. Ergo nobilitatem et perfectionem uniuscuiusque rei in se habet. — Antecedens probatum est supra. — Consequentia vero probatur, supponendo quod nobilitas uniuscuiusque rei est sibi secundum esse: non enim nobilitas esset ulla homini per suam sapientiam nisi per ipsam sapiens esset, et sic de aliis. Ex quo sequitur quod secundum modum quo res habet esse, accipitur suae nobilitatis modus: ex eo enim quod esse rei ad maiorem nobilitatis gradum aut minorem contrahitur, dicitur res magis aut minus nobilis. Tunc sic arguitur. Secundum modum quo res habet esse, habet et nobilitatem. Ergo quod habet totam essendi virtutem, omnem habet nobilitatem. Sed esse subsistens habet totam essendi virtutem et potestatem. Ergo habet omnem nobilitatem. — Probatur minor exemplo albedinis: licet enim habenti albedinem aliquis gradus albedinis deesse possit propter defectum recipientis, qui non recipit fortasse totum posse albedinis, si tamen albedo esset ab omni subiecto separata, nihil ei de virtute albedinis deesse posset. Similiter ergo erit de esse ab omni recipiente separato, quod nihil ei de perfectione et virtute essendi potest deesse.

Ex hac ratione quandam accipit conclusionis confirmationem. Secundum modum quo aliquid habet esse, deficit a non esse. Ergo quod omne esse habet, ab eo omne non esse absistit. Ergo ab eo omnis defectus est remotus. Ergo est universaliter perfectus. Ergo Deus, qui omne esse habet, est universaliter perfectus.

Postremo, removet dubium. Nam illa quae tantum sunt, sunt imperfecta. Ergo esse est imperfectum. Si ergo Deus est ipsum esse, sequitur quod sit quid imperfectum. — Respondetur quod talia sunt imperfecta non propter imperfectionem esse absolute, idest, quia habeant ipsum esse absolutum et illimitatum, ut supponit dubium: sed quia participant esse secundum gradum imperfectissimum, qui est existere tantum.

III. Circa istam propositionem, Nobilitas uniuscuiusque rei est sibi secundum suum esse, considerandum est quod non est mens Sancti Thomae ipsum imperfectum essendi gradum qui est existere tantum, aut etiam esse uniuscuiusque formae veluti praecisum a forma, esse rei nobilitatem: sed mens eius est, cum perfectio uniuscuiusque rei et nobilitas sit a forma, quia formae est perficere, non est nobilitas et perfectio a forma ut separata intelligitur a re secundum esse, sed ut rei unitur secundum esse suum. Non enim aliquid proprie est alicuius forma et perfectio nisi inquantum sibi dat esse: nam sapientia non esset hominis forma nisi sibi sapientem esse daret eo modo quo formae convenit dare esse. Nobilitas ergo uniuscuiusque rei est sibi secundum suum esse: idest, secundum formam ut sibi unitam secundum esse et facientem rem esse talem.

  1. Circa exemplum de albedine, notandum est quod duplicem perfectionem in albedine possumus considerare: unam scilicet essentialem et specificam, quae per definitionem significatur; alteram vero gradualem, secundum diversa esse quae nata sunt albedini convenire secundum quod a subiecto diversimode participatur, aut etiam a subiecto separata est. Si de prima perfectione loquamur, non est albedo separata perfectior albedine existente in subiecto, neque in uno subiecto perfectior est quam in alio: cum essentia rei in indivisibili consistat. Si autem de secunda sit sermo, sic potest albedo separata esse perfectior quam in subiecto, et in uno subiecto quam in alio: separata enim, nihil sibi de virtute albedinis, idest de perfectione et esse albedinis, deesse potest, quia ad nullum determinata est gradum; et in uno subiecto potest perfectiorem gradum habere quam in alio.

Quod autem inquit Sanctus Thomas, ex defectu recipientis accidere ut sibi aliquid de virtute albedinis desit, quia fortasse non recipit eam secundum totum posse albedinis, ideo dubitative posuit quia non refert ad propositum utrum aliquod subiectum recipere possit albedinem secundum totum posse albedinis, an non possit. Quomodocumque enim sit, albedini separatae nihil de virtute albedinis deesse potest, quia non limitatur: alicui autem albo aliquid deesse potest propter sui indispositionem.

Quid autem sit in veritate? Tenet Sanctus Thomas Tertio, d. xiii, q. 1, a. 2, quod forma existens in subiecto de necessitate est limitata quantum ad esse debitum illi formae, quia non habet totum esse quod naturae illius est possibile. Est tamen possibile ut habeat illam formam secundum omnem rationem illius formae, ut scilicet sibi nihil desit de pertinentibus ad perfectionem illius formae. Primum sic intelligo quod, cum esse separatum ab omni subiecto sit perfectior modus essendi absolute omni esse in subiecto, nullum esse in subiecto potest virtualiter continere esse abstractum illique adaequatum esse: cum imperfectius non adaequet neque virtualiter contineat perfectius. Esse autem abstractum et omnino irreceptum, tanquam perfectissimum, omne esse in subiecto virtualiter continet, adaequatque omnia talia esse. Ideo forma existens in subiecto limitata est quantum ad esse, et non habet totum esse formae per adaequationem et virtualem continentiam, tanquam habens perfectissimum esse et illimitatum. — Secundum vero sic intelligo quod sunt aliquae formae accidentales habentes varias perfectiones et complementiones, secundum quod in varios effectus possunt extendi, sicut est de gratia. Et tales formae possunt secundum omnem perfectionis gradum haberi ab aliquo subiecto, idest, secundum quod ad omnes earum effectus se possunt extendere, licet non secundum totum esse: sicut Christus omne complementum perfectionis gratiae in seipso habuit.

IV. Circa illam propositionem, A Deo totaliter removeatur non esse, advertendum quod non hoc ideo dicitur quasi omne esse formaliter Deo conveniat et distincte, omneque non esse ab eo removeatur formaliter. Hoc enim falsum est. Non enim Deus formaliter habet esse hominis aut equi aut aliarum rerum materialium: alioquin esset homo et equus et omnia materialia formaliter. Sed habet esse omne eminenter, quantum ad omnem eorum perfectionem, et virtualiter. Et hoc modo nullum non esse sibi convenit. Non est enim verum dicere quod Deus non sit homo aut equus aut quodcumque aliud materiale virtualiter et per quamdam eminentiam, tanquam unite et in indivisibili continens quicquid in ipsis est divisum: licet verum sit ipsum non esse hominem formaliter aut equum.

V. Secundo . Omne imperfectum ab aliquo perfecto procedit: sicut semen ab animali vel a planta. Ergo primum ens oportet perfectissimum esse.

Tertio. Deus nullo modo est potentia. Ergo non est imperfectus. — Probatur consequentia. Quia unumquodque est perfectum secundum quod est in actu; imperfectum vero secundum quod est in potentia cum privatione actus.

Adverte hic quod imperfectio non convenit potentiae nisi ratione privationis adiunctae: privatio enim imperfectio quaedam est, sicut forma est perfectio. Ideo inquit Sanctus Thomas quod aliquid est imperfectum secundum quod est in potentia cum privatione actus.

Quarto. Deus est prima causa efficiens. Ergo quicquid actu est in unaquaque re, est in Deo, et multo eminentius quam in re illa. Ergo est perfectissimus. — Probatur prima consequentia. Actio consequitur modum actus in agente: cum nihil agat nisi secundum quod est in actu. Ergo quod est in effectu, oportet in causa reperiri.

Notat autem Sanctus Thomas quod impossibile est quod per actionem agentis educitur esse in nobiliori actu quam sit actus agentis: cum actio sequatur modum actus agentis. Sed bene est possibile ut actus effectus imperfectior sit quam actus agentis, propter materiae indispositionem, ex qua ipsa actio debilitatur. Ubi advertendum quod, cum ad actionem transeuntem concurrat et agens et patiens, ex defectu utriusque potest accidere ut effectus debilis sit et imperfectus: aut scilicet propter debilitatem virtutis agentis, aut propter indispositionem patientis. Sed si agens sit debile, quantumcumque patiens sit dispositum ad recipiendum, nunquam tamen producetur effectus nobiliorem actum habens quam agens principale: quia actio et effectus sequuntur modum formae agentis principalis. Sed si virtus agentis sit fortis, recipiens autem sit indispositum, non obstante fortitudine virtutis, impedietur perfectio effectus: eo quod agens non possit introducere actum in patiens nisi eo modo quo natum est recipere. — Quomodo autem effectus nobiliori modo sit in causa activa quam in seipso, superius est ostensum .

Quinto. Si non esset universaliter perfectus, non esset omnium communis mensura. Hoc autem falsum est: quia nihil potest omnium entium esse mensura nisi quod est ipsum esse. — Consequentia vero probatur, quia in unoquoque genere mensurantur omnia perfectissimo illius generis, dum ostenditur unumquodque magis et minus perfectum secundum quod magis et minus appropinquat ad illud: sic enim album est mensura colorum, et virtuosus omnium hominum, scilicet secundum quod in genere morali collocantur.

Advertendum hic, ut inquit Sanctus Thomas Verit., q. 11, 4, ad 4, quod albedo non est mensura colorum nisi ratione lucis, quae est quasi formale in colore: quantum enim ad hanc omnes alios colores excedit. Sed quantum ad illud quod est quasi materiale in colore, scilicet terminationem diaphani, non est mensura aliorum colorum.

Confirmatur conclusio auctoritate Exodi xxxiii, Ego ostendam tibi etc.; et Dionysii, v cap. de Div. Nom., ubi ait, Deus non quodam modo est existens etc.

VI. Quantum ad secundum , quia posset aliquis existimare Deum perfectum non esse quia perfectum videtur dici quod per factionem pervenit ad complementum, Deus autem factus esse non potest: hunc cavillum removet Sanctus Thomas dicens quod, licet quantum ad primam nominis impositionem omne perfectum sit factum, quia impositum est primo hoc nomen ad significandum id quod eductum est de non esse ad esse et de potentia ad actum perfectum ut sibi nihil desit, tale autem oportet esse factum; tamen extensum est etiam nomen hoc ad significandum id quod est in actu completo, etiam si fiendo non perveniat ad actum. Secundum ergo primam huius nominis impositionem Deus perfectus dici non potest: sed bene quantum ad secundam, iuxta illud Matth. v, Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work