Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Ostenso quod divinae voluntatis aliquam rationem assignare possumus, ostendit quoniam propter hoc non oportet eius aliquam causam ponere 1.
Ubi advertendum quod aliud est dicere aliquid esse rationem divinae voluntatis; et aliud, ipsius esse aliquam causam. Cum enim dicimus eius esse aliquam rationem, intelligitur ex parte voliti esse aliquam causam quae respondet ad interrogationem qua quaeritur quare hoc est volitum, et quae est ipsius voliti causa ex qua habet quod ad divinam voluntatem ordinem habeat: ratio enim volendi ex parte voliti se tenet. Cum autem dicimus ipsius esse aliquam causam, ponitur ipsum actum voluntatis ab aliqua causa dependere: sicut, cum dicimus cognitionis conclusionis in nobis causam esse cognitionem principiorum, intelligimus ipsum actum quo cognoscimus conclusiones, esse causatum ab actu quo cognoscimus principia. Hoc autem impossibile est in Deo. Ideo concedit quidem Sanctus Thomas esse divinae voluntatis aliquam rationem: aliquam autem esse eius causam negat.
I. Probatque hac ratione. Voluntati causa volendi est finis. Sed finis divinae voluntatis est sua bonitas, non autem aliquid aliorum. Ergo ipsa est Deo causa volendi, non autem aliquid aliorum. Sed ipsa bonitas est etiam ipsum suum velle. Supple: Ergo neque ipsa bonitas est realiter causa ipsius actus volendi: cum nihil sit sui ipsius causa.
Subiungit autem duo. Primum est quod unum aliorum a Deo est alteri causa ut ordinem habeat ad divinam voluntatem. Et sic intelligitur Deus propter unum eorum aliud velle.
Secundum est quod ex his patet non oportere in divina voluntate discursum aliquem ponere, idest, successionem aliquam cum causalitate unius actus super alium. Quia Deus uno actu vult suam bonitatem et omnia alia, cum sua actio sit sua essentia: ubi autem est unus actus, non consideratur discursus.
II. Advertendum quod divina bonitas est quidem, secundum nostrum modum intelligendi, causa divinae voluntatis: eo quod sit finis; finis autem, apud nos, movet voluntatem ad ea quae sunt ad finem. Secundum tamen rem non est eius causa: cum non sit realiter distincta ab actu volendi. Ideo, cum dixisset quod bonitas est causa volendi, subiunxit statim, quae est etiam ipsum suum velle, quasi diceret: Cum dico ipsam esse causam, non intelligo secundum realem causalitatem, cum sit idem cum ipso velle, sed tantum secundum nostrum modum intelligendi.
Notandum etiam quod mens Sancti Thomae est probare nihil aliud a Deo esse causam divinae voluntatis etiam secundum modum nostrum intelligendi, cum nihil aliud a Deo sit divinae voluntatis finis, licet unum creatum alterius rei creatae finis sit: non autem absolute non esse ipsius aliquam causam, saltem secundum modum considerandi. Ideo, admisso quod bonitas divina aliquo modo sit causa, sufficit sibi ostendere quod alia volita non sint eius causa.
Considerandum ulterius quod etiam in nobis volitio finis tunc tantum est causa volitionis eorum quae sunt ad finem, quando alio actu volumus finem absolute, et alio actu ea quae sunt ad finem. Quando enim utrumque eodem actu volumus, tunc volitio finis non est causa volitionis eorum quae sunt ad finem: quia idem non est causa sui ipsius. Finis tamen volitus est ratio volendi id quod est ad finem. Propter hoc, quia Deus unico actu et se et alia vult, volitio sui non potest esse causa volitionis aliorum.
III. Ex his excluditur error dicentium quod nullius eorum quae Deus vult oportet reddere rationem, nisi quia Deus vult.
Qui etiam error in Scriptura Sacra removetur, perhibente omnia Deum secundum ordinem suae sapientiae fecisse, ut in Psalmo et Ecclesiastici primo.
Advertendum quod primi effectus Dei ex sola divina voluntate dependent, ut dicitur Prima Parte, q. xix, a. 5 2; alii autem ex aliis causis. Ideo illorum non potest primorum effectuum assignari aliqua ratio creata: sicut productionis universi nulla est ratio nisi quia Deus voluit bonitatem suam manifestare et communicare, quod totum ad divinam voluntatem pertinet. Aliorum autem potest ratio creata assignari. Voluit enim Deus hominem habere manus ut deservirent intellectui operando diversa opera. Ideo falsum est quod omnia dependeant ex simplici voluntate Dei, nulliusque sit ratio nisi quia Deus voluit. Immo potius dicendum est quod divina sapientia est regula divinae voluntatis; et quod ideo Deus sic voluit quia per sapientiam suam est hoc ordinatum ad illud et ordinatum ut hoc sit; iuxta ea quae dicuntur Verit., q. xxiii, articulo 6.