Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Postquam exclusit Sanctus Thomas a Deo potentialitatem passivam, consequenter et compositionem excludit. Circa hoc autem duo facit: primo enim excludit compositionem universaliter; secundo, ad particulares compositiones descendit, capite xx. Circa primum duo facit: primo, excludit a Deo omnem compositionem; secundo, quoddam deducit corollarium, capite sequenti. I. Quantum ad primum, probat nullam esse in Deo compositionem. Et arguit primo sic. In Deo nulla est potentia. Ergo nulla compositio. – Probatur consequentia. Quia ubi est compositio, ibi est actus et potentia. Non enim ex pluribus potest simpliciter unum fieri nisi unum sit actus et alterum potentia: esset enim unum tantum colligatione et congregatione, si utrumque esset actus. Et tamen etiam sic ipsae partes essent potentia respectu unionis. Fundamentum huius rationis inferius in Secundo declarabitur, ubi de pluralitate formarum sermo erit. II. Secundo. Deus est primum ens. Ergo non est compositus. – Probatur consequentia. Quia compositum est posterius suis componentibus. Adverte quod compositum comparatur ad suas partes componentes aliquo modo sicut actus ad potentiam. Ideo in genere causae formalis totum est suis partibus prius secundum naturam: in genere autem causae materialis partes sunt priores toto. Propter quod inquit Sanctus Thomas III Sent., d. 11, q. 11, a. 1, quod partes sunt priores toto originaliter, sed completive e converso. Quod est dicere quia via generationis et materiae, qua proceditur de potentia ad actum, partes sunt priores toto: ordine autem naturae et formae, a qua rei provenit complementum, totum est partibus prius. III. Tertio. Si esset compositus, posset non esse. Quod Deo non competit. – Probatur consequentia. Quia compositum omne, ut sic, est dissolubile: licet in quibusdam sit aliquid dissolutioni repugnans. Sed videtur haec ratio seipsam destruere. Dicetur enim quod, licet ex eo quod Deus est compositus sequatur ipsum posse non esse, tamen posse non esse sibi aliunde repugnat, et est ens necesse esse. Ad huius evidentiam sciendum quod omne compositum includit plura realiter distincta, ex quibus componitur. Quae autem sunt realiter distincta, ut realiter distincta sunt, non inconvenit posse ab invicem separari: licet aliquando ex particularibus suis rationibus repugnet ut separentur, ex eo quod unum ad alterum necessariam habet dependentiam. Bene ergo dicitur quod compositum ex ratione compositionis dissolubile est: quia compositio includit partium pluralitatem, quibus, ut plures et distinctae sunt, convenit ut ab una altera possit separari, aut utraque permanente, aut altera tantum, aut neutra; et per consequens, ut totum possit dissolvi et non esse. In Deo autem nihil tale inveniri potest ex quo non esse possit: cum sit per se primo necesse esse, ex quo habet ut nullo modo possit non esse, neque ab intrinseco neque ab extrinseco.

IV. Quarto. Haberet causam efficientem. Et sic non esset prima causa. — Probatur consequentia. Quia omnis compositio indiget componente: eo quod plura in unum non conveniunt nisi ab aliquo uniantur. Non componit autem seipsum compositum: quia nihil est sui ipsius causa. Ergo oportet esse aliquid aliud componens. Tale autem est causa efficiens compositi. Ergo etc.

V. Quinto . Deus est nobilissimum entium. Ergo non est compositus. — Antecedens patet. Quia est prima causa. — Consequentia probatur. In quolibet genere tanto est aliquid nobilius quanto est simplicius: sicut ignis, qui nullam permixtionem frigidi habet, in genere calidi est nobilissimus. Quod ergo est in fine nobilitatis omnium entium, est in fine simplicitatis. Et per consequens non est compositum.

Adverte circa illam propositionem, In quolibet genere quanto aliquid est nobilius, tanto est simplicius, quod habet veritatem in iis quae per se et directe reponuntur in genere, non autem universaliter de omnibus. Non enim materia prima est nobilior homine, licet sit simplicior; aut homo simplicior materia quia est perfectior: materia enim non est in genere tanquam aliquid completum in specie. Sed inter ipsas species, illa quae nobilior est, simplicior etiam est.

Adverte etiam, cum dicitur, ignis qui non habet aliquam permixtionem frigidi, quod duplicem habere sensum potest. Primus, ut ly quod dicitur qui non habet etc., sit limitativum illius termini ignis, ut sit sensus: Cum aliquis ignis habeat permixtionem frigidi, aliquis vero non, ille qui non habet, est perfectissimus. Et tunc probabile est ut suppositum istud verum sit de igne in sua sphaera, quod scilicet nullum gradum frigiditatis habeat, sed habeat summum gradum caliditatis, saltem in suprema sui parte. — Secundus sensus potest esse ut sit declarativum naturae ignis, quasi de natura ignis sit non habere aliquem gradum frigiditatis. Et tunc intelligendum est de igne in propria materia, non autem in aliena existente, et de igne suae relicto naturae. Quia si loqueremur de ipso secundum quod ab aliquo frigido alteratur, puta ab aqua, ut convertat ipsum in aquam, non apparet quare caliditati eius frigiditas permisceri non possit. Immo videtur necessarium illud ponere: cum non possit ignis in aquam transmutari nisi prius aquae dispositionibus disponatur.

VI. Sed occurrit dubium circa istam propositionem, In quolibet genere tanto aliquid est nobilius quanto est simplicius. Non enim videtur vera neque in generibus neque in speciebus. In generibus quidem, quia quanto genus est superius, tanto est simplicius, utpote pauciora in sua includens ratione. Non tamen est perfectius: immo imperfectius, quia potentialius est, tanquam per plures differentias contrahibile; ut patet ordinem praedicamenti substantiae consideranti.

In speciebus quoque, quoniam lapis simplicior est homine: eo quod per solam differentiam corporis constituitur, homo vero ex multis aliis differentiis, scilicet viventis et animalis. Et tamen homo longe nobilior est lapide. — Similiter elementa sunt simpliciora mixtis animatis. Et tamen animata sunt elementis digniora.

Confirmatur ex verbis Sancti Thomae Prima, q. III, a. 7, ad 2. Ibi enim concedit quod apud nos composita sunt meliora simplicibus.

VII. Posset ad ista breviter dici quod Sanctus Thomas loquitur de simplicitate quae opponitur mixtioni cum opposito, ut patet ex verbis litterae. Quod enim minus suo contrario permiscetur, est perfectius in sua natura: sicut albedo tanto perfectior est quanto minus nigredini permiscetur, et calor tanto perfectior est quanto minus habet admixtum de frigiditate. Et sic accipitur simplicius ut idem est quod purius. Cum ergo Deus perfectissimus sit in genere entium, necesse est ut sit purissimus, tanquam nihil habens de non ente et potentialitate. Et per consequens nullam habet compositionem.

VIII. Veruntamen, ut altius consideremus ordinem simplicitatis et compositionis rerum, sciendum est primo, quod duplex est simplicitas: scilicet simplicitas corporalis; et simplicitas formalis, sive actualis. Illud dicitur simplex omnino simplicitate corporea quod est corpus non compositum ex alio corpore. Et tanto aliquid est simplicius quanto minus ex aliis corporibus est compositum: sicut elementa sunt simpliciora mixtis. — Dicitur autem simplex omnino simplicitate formali et actuali quod est omnino forma et actus. Et tanto aliquid est simplicius quanto est formalius et actualius et minus habens de potentialitate.

Sciendum secundo, pro maiori evidentia istius simplicitatis formalis et compositionis illi oppositae, quod, cum fundamentum compositionis sit actus et potentia, quia ex multis non fit unum simpliciter nisi unum eorum sit actus aliud vero potentia; et ex potentia potissimum dependeat compositio, eo quod pura potentia per se esse non possit: quanto magis salvatur potentialitas et diversitas potentiae ab actu, sub uno tamen esse, tanto magis salvatur ratio compositionis. Importat enim compositio plurium, actus scilicet et potentiae, positionem ad esse unius. Ideo ubi magis salvatur potentialitas et distinctio cum unitate esse, ibi magis salvatur compositio. — Salvatur autem in composito tanto magis distinctio potentiae et actus et potentialitas, quanto potentia minus actuatur a forma et forma minus praedominatur materiae: quia tunc ex illis minus fit unum, dum unum minus ad gradum alterius trahitur. Sequitur ergo quod, ubi forma minus dominatur materiae, illud magis potentiale est magisque compositum. — Ex hoc ulterius sequitur quod, ubi forma fuerit perfectior et magis materiae praedominans, tanto ex illa forma et materia fit aliquid minus compositum, et magis unum magisque simplex: quia forma, quanto magis praedominatur, tanto perfectius actuat materiam et minus relinquit in potentia. Quod sane patet si per gradus formarum materiam eiusdem rationis informantium discurramus. Formae enim elementorum, quia totaliter sunt immersae materiae, parum ipsam actuant, dum eam relinquunt in potentia ad actum mixti et vivi et animalis et rationalis; forma vero mixti materiam magis actuat, eo quod dat sibi esse corporeum et esse mixti, minusque in potentia relinquit, quia non ad esse mixti sicut praecedens; forma autem vivi adhuc magis actuat, quia dat sibi esse proprium et praecedentium formarum, et minus relinquit in potentia; et sic successive quanto forma fuerit perfectior, tanto relinquit materiam minus in potentia, et per consequens compositum est magis unum, et minus habens de potentialitate in sua essentia. Propter quod inquit Sanctus Thomas in Secundo huius, cap. LXVIII, quod non minus unum, sed forte magis, ex substantia intellectuali et materia corporali quam ex forma ignis et eius materia: quia quanto forma magis vincit materiam, tanto ex ea et materia magis efficitur unum.

Sed tamen advertendum quod, licet quanto aliquid est perfectius et nobilius, tanto minus habeat de potentialitate et diversitate reali, magis tamen habet de pluralitate virtuali, dum plures perfectiones continet unite et simpliciter quae in aliis sunt distinctae.

Propositio ergo Sancti Thomae, quod tanto aliquid est nobilius quanto est simplicius, est intelligenda de ista simplicitate formali, non autem de corporali. Quanto enim aliquid est actualius et minus habens de potentialitate, tanto est nobilius. Et sic quod est in summo gradu nobilitatis, est etiam in summo gradu simplicitatis, omnemque a se diversitatem potentiae et actus excludit.

IX. Ad dubium ergo dicitur primo, quod hic non facit comparationem Sanctus Thomas inter superius et inferius, sed inter ea quae per se actu subsistunt.

Dicitur secundo, quod etiam genus, quantum ad ipsam naturam generis, formaliter sumptum per modum naturae et formae abstractae a speciebus, est nobilius et perfectius suis speciebus, utpote in se omnem perfectionem animalitatis includens unite et absque distinctione: sicut et albedo abstracta ab omni susceptivo continet, ut sic, omnem gradum albedinis. Tunc enim accipitur genus ut forma abstracta, non autem ut materia illimitata. Si autem accipiatur genus per modum universalis, veluti totum potentiale continens in potentia suas species, sic est imperfectius speciebus, et est magis compositum compositione materiali, inquantum in ipso materialiter et potentialiter omnes suae species continentur. — Dicitur secundo, quod lapis non est homine simplicior, neque elementum mixto, simplicitate formali. Immo, minus simplicia: eo quod magis habeant de potentialitate, cum in eis forma sit totaliter immersa materiae, relinquatque materiam magis in potentia. — Cum probatur quia in sua ratione formali pauciores differentias includunt, dicitur quod consequentia non tenet. Ex eo enim quod pauciora includunt in sua ratione, arguitur quod pauciores perfectiones virtualiter contineant, non autem quod sint actualiora et formaliora. Simili modo et pluralitas differentiarum in ratione alicuius arguit pluralitatem perfectionum virtualiter et unite in ipso contentarum, non autem maiorem potentialitatem.

Ad confirmationem dicitur quod Sanctus Thomas in Prima Parte, ubi allegatur, non loquitur de simplicitate formali et compositione potentiali illi opposita, de qua hoc loco intendit, sed de compositione corporali. Apud nos enim corpora quae ex aliis corporibus componuntur sunt illis meliora, quia magis habent de actu et perfectione, eo quod per nobiliorem formam constituantur.

X. Sexto. Non esset primum et summum bonum. — Probatur consequentia. In omni composito bonum quod est propria totius perfectio, non est huius aut illius partis. Patet ratione: quia partes sunt imperfectae respectu totius. Patet etiam exemplo: partes enim hominis non sunt homo, et partes numeri senarii non habent perfectionem numeri senarii, et partes lineae non habent perfectionem mensurae quam habet linea. Si ergo Deus esset compositus, non esset purum illud bonum quod est proprium ei: quia in ipso esset aliquid cui non conveniret. Et sic non esset primum et summum bonum.

Notandum hic est quod primum et summum bonum oportet ut sit ipsa bonitatis essentia: quia, si non esset ipsa bonitas, haberet bonitatem receptam in aliquo, et per consequens limitatam et participatam, et sic non esset primum et summum bonum. Forma autem abstracta nihil extraneum ab ipsa secum admittit, ut ex Boetio, in libro de Hebdomadibus , constat: sicut humanitas dicit tantum ea quibus homo est homo, et si esset ab omnibus individuis separata, ut nomine abstracta significatur, nihil haberet aliud secum, alioquin non esset tantum id quo homo est homo. Ideo bonitas ab omni receptivo abstracta nihil habet quod non sit ipsa bonitas. Et si quid est quod praeter bonitatem suam et perfectionem aliquid habeat cui sua bonitas non conveniat, non est bonitas ipsa, sed bonitate participans; atque idcirco non est primum et summum bonum. Si itaque in Deo aliquid posuerimus cui divina perfectio quae sibi propria est non conveniat, non erit Deus primum et summum bonum.

Septimo. Omnem multitudinem praecedit unitas. Ergo id quod omnia praecedit, multitudine, et ex consequenti compositione careat necesse est.

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work