Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Postquam determinavit Sanctus Thomas de vita divina absolute, nunc de specie illius vitae determinat , ostendens illam esse vitam beatam . Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit quod vita beata Deo convenit; secundo, quod Deus sua sit beatitudo, cap. seq.; tertio, quod eius beatitudo omnem beatitudinem excedat, capite cii.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus est beatus.

Probatur primo. Deus est intelligens. Ergo proprium eius bonum est beatitudo. Ergo est beatus. — Probatur prima consequentia. Quia cuiuslibet naturae intellectualis proprium bonum est beatitudo. — Secunda etiam probatur. Quia non comparatur Deus ad proprium bonum sicut quod in bonum nondum habitum tendit, cum illud sit existentis in potentia: sed sicut quod iam obtinet proprium bonum.

Adverte quod proprium bonum hoc loco intelligit Sanctus Thomas bonum ad quod ordinatur natura ut talis est. Sic enim beatitudo est proprium bonum intellectualis naturae, quia ad ipsam natura intellectualis, ut intellectualis est, ordinatur tanquam in suam perfectionem.

II. Secundo. Beatitudo intellectualis naturae est perfectissima operatio. Sed operatio Dei intelligentis est perfectissima. Ergo est beatus. — Maior probatur. Quia beatitudo eius est quod in ipsa est perfectissimum: hoc enim est maxime volitum ab ipsa. Perfectissimum autem in unoquoque est eius perfectissima operatio: tum quia potentia et habitus per operationem perficiuntur; tum quia Philosophus, X Ethic., cap. VIII, ponit felicitatem esse perfectam operationem. — Minor etiam probatur. Quia operationis perfectio ex quatuor dependet: scilicet ex genere, quod, inquam, sit immanens; ex principio operationis, ut videlicet sit altissimae potentiae, scilicet intellectus per habitum perfecti; ex operationis obiecto; et ex forma operationis, ut scilicet perfecte, faciliter, firmiter et delectabiliter operetur. Talis autem est Dei operatio: cum Deus sit intelligens, et consequenter eius operatio sit immanens; suus intellectus sit altissima virtutum, non indigeatque habitu perficiente; seipsum quoque, qui est summum intelligibilium, perfecte et delectabiliter, absque omni difficultate, intelligat.

  1. Circa illam propositionem, Perfectissimum in unoquoque est eius perfectissima operatio, considerandum est quod illa comparatio fit respectu eorum quae naturae iam completae in sua substantia superveniunt, non autem de iis quae simpliciter sunt in re. Quia perfectissimum simpliciter in re est substantia rei, non autem operatio. Sed bene verum est quod inter perfectiones substantiae supervenientes perfectissimum est operatio perfectissima. — Potest etiam dici perfectissimum, non quidem essentialiter et in se, sed completive: quia est ultimum quod intrinsece naturae intellectualis perfectionem complet.

  2. Circa differentiam inter actionem immanentem et transeuntem, adverte primo quod, cum dicitur per immanentem non fieri aliud praeter ipsam operationem, intelligitur, quod in ipsa recipiatur materia circa quam est operatio: non autem quod nullo modo aliquid per ipsam producatur, cum superius dixerit per intellectionem produci verbum et conceptum in intellectu, ut ibi declaravimus. Differt enim actio immanens a transeunte, quia per transeuntem agitur aliquid in passo circa quod est operatio: per immanentem autem non fit aliquid in eo quod intelligitur, licet fiat aliquid in ipso intellectu.

Adverte secundo, cum inquit Sanctus Thomas tales operationes posse esse ultimum, quia non ordinantur ad aliquod factum quod sit finis, quod per hoc datur intelligi posse quidem produci aliquid per actum immanentem, non tamen quod habeat rationem finis ad quem operatio sit ordinata, sicut actio transiens habet pro fine productum per ipsam operationem. Verbum enim productum per intellectionem non est finis intellectionis: sed intellectio magis est eius finis, quia ad hoc producitur ut intellectio perficiatur. Cum enim intellectio compleatur secundum quod ad ipsam rem intellectam pertingit; et verbum ad hoc producatur ut per ipsum intellectus rem intueatur; sequitur quod verbum ad intellectionem ut ad finem ordinetur.

Sic ergo immanens actio a transeunte differt, quia per transeuntem producitur aliquid in passo, et illud est finis operationis: per immanentem autem nihil producitur in re intellecta; et, si aliquid per ipsam producitur, illud non est finis operationis, sed magis e contrario operatio est eius finis. Ex quibus sequitur quod actiones immanentes sunt perfectiones operantis: transeuntes autem sunt perfectiones operati. Sequitur etiam quod immanens ex suo genere est perfectior: quia ipsa est finis, non autem transiens.

  1. Circa illam propositionem, Felicitas est secundum operationem intellectus per habitum perfecti, notandum quod habet veritatem de felicitate humana: de hac enim loquebatur Philosophus , a quo illa propositio sumpta est. Non potest enim operatio intellectus humani perfecta esse nisi habitu perficiatur: cum noster intellectus sit imperfectus. Non autem vera est de felicitate divina: cum dictum sit intellectum divinum non indigere habitu perficiente, cum in seipso perfectus sit.

III. Tertio. Divina perfectio omnem perfectionem in quadam simplicitate comprehendit. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia eum oportet esse beatum qui perfectus est quantum ad omnia quae desiderare potest: per beatitudinem enim desiderium omne quietatur, cum sit ultimus finis. — Confirmatur et Boetii auctoritate.

Quarto. Deus non indiget aliis: nec alia vult propter se quia eis indigeat, sed quia conveniens est suae bonitati. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ille qui sibi sufficiens est nullo indigens, vere beatus est: cum eius desiderium sit quietatum.

Quinto. Deus habet quicquid vult, et nihil mali vult. Ergo etc. — Patet consequentia ex definitione beati a quibusdam data. — Antecedens etiam, quoad secundam partem, superius est probatum. — Quo vero ad primam partem, probatur. Impossibile est Deo advenire quod nondum habeat: cum nullo modo sit in potentia. Sed Deus non potest velle aliquod impossibile. Ergo non potest velle se habere quod non habet. Ergo quicquid vult, habet.

Confirmatur auctoritate I ad Tim., ultimo.

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work