Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Sicut ostensum est quod Deus non est esse formale omnium, ita ostenditur in hoc capitulo quod nullius rei sit forma .

I. Probatur primo. Esse divinum non potest esse alicuius alterius quidditatis a se distinctae actus. Deus autem est ipsum esse divinum. Ergo etc.

Circa hanc propositionem, Esse divinum non potest esse alicuius alterius quidditatis actus, dubitatur. In Christo enim humana natura per esse divinum existit . Ergo esse divinum est actus eius: quia nihil est aliud actualitatem essendi esse alicuius actum, quam illud per talem actualitatem existere. Ergo esse divinum est actus alicuius naturae et quidditatis a se distinctae.

Dicitur, admittendo assumptum, quod esse divinum non est actus humanae naturae: non enim unitur sibi formaliter ut actus potentiae. Neque dicitur existere per esse divinum quasi sibi primo conveniat existere, existere enim non convenit per se primo naturae, sed supposito: sed quia realiter unitur supposito existenti formaliter per esse divinum.

Unde negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod assumptum est verum si per talem actualitatem illud primo et per se existat: non autem si existat tanquam ad unitatem suppositi tractum.

Dicitur ulterius, pro intellectu propositionis Sancti Thomae, quod quidditatem non accipit pro natura ut a supposito distinguitur, sed indifferenter pro omni entitate. Sensus enim est quod divinum esse non potest esse formalis actus alicuius entitatis a se realiter distinctae.

Dicitur tertio, quod secundum Hervaeum et alios tenentes esse de mente Sancti Thomae quod non sit in Christo tantum unum esse nisi loquendo de esse suppositali et personali, assumptum est falsum: non enim in Christo humana natura existit per esse divinum, sed per esse proprium.

II. Secundo. Forma corporis non est esse, sed essendi principium, Deus autem est esse. Ergo etc.

Tertio. Quaelibet pars comparatur ad totum compositum sicut potentia ad actum. In Deo autem nulla est potentialitas. Ergo etc.

Adverte quod, licet forma in ordine ad materiam sit actus, quia tamen totum habet rationem formae in comparatione ad partes, ut enim dicitur II Phys. et V Metaphys. , partes sunt materia totius; ideo et ipsa etiam forma in comparatione ad totum habet modum potentiae. Propterea bene hic dicitur quod pars comparatur ad totum sicut potentia ad actum.

Quarto. Deus est ens nobilissimum, quasi prima essendi causa. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quod per se habet esse, est nobilius eo quod habet esse in alio. Omnis autem forma corporis habet esse in alio. Ergo etc.

Quinto. Tunc compositum ex Deo et corpore esset movens seipsum: cum Deus sit primum movens. Sed movens seipsum potest moveri et non moveri. Tale autem indeficientiam motus a seipso non habet. Ergo oportet supra ipsum esse aliud primum movens, quod largiatur perpetuitatem motus. Et sic esset aliquod movens prius Deo.

Addit autem Sanctus Thomas quod processus huius rationis utilis est ponentibus aeternitatem motus: sed etiam hoc non posito, eadem conclusio haberi potest etiam ex regularitate motus caeli. Motus enim uniformitas requirit ut sit aliquod movens omnino immobile, quod non sit pars moventis seipsum: cum movens seipsum, sicut in seipso habet moveri et non moveri, ita habeat moveri velocius et tardius.

III. Confirmatur quoque auctoritate Psalmi, Elevata est etc.; et Iob xi, Excelsior caelo etc.

Item gentilium error idolatrarum excluditur ponentium Deum animam esse caeli, aut etiam totius mundi; et propter hoc partibus mundi deberi divinus cultus, tanquam in seipsis Deum ut formam habentibus. De quo errore mentionem facit Averroes XI Metaph., comm. 41, inquiens quod hic locus fuit lapsus sapientum gentis Zabiorum; et Augustinus, lib. IV de Civ. Dei, c. xxxi, et lib. VII, C. vi.

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work