Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

Postquam determinavit Sanctus Thomas de cognitione substantiae separatae quantum ad eius obiecta absolute, ultimo loco determinat de simultate ipsorum obiectorum in esse cognito.

Et primo, movet dubium; secundo, respondet determinando veritatem.

I. Quantum ad primum: videtur quod non possint plura intelligibilia simul esse in intellectu substantiae separatae secundum suas species. Nam intellectus in actu est intellectum in actu. Sed idem non potest simul esse multa in actu. Ergo etc.

II. Respondet Sanctus Thomas primo, ad maiorem: quod non omne illud est intellectum in actu cuius species intelligibilis est in intellectu, ut supponitur. Quia, cum substantia intelligens sit etiam volens, in potestate ipsius est, postquam habet speciem intelligibilem, ut ea utatur actu intelligendo; et si plures habet, ut una ipsarum utatur.

Secundo, ad minorem respondet: quod omnia quae per unam speciem cognoscit substantia separata, simul actu cognoscit. Et tunc illa sunt ut unum intelligibile: sicut et intellectus noster multa simul cognoscit ut unum. Quae vero per diversas species cognoscit, non simul cognoscit. Et ideo, sicut est intellectus unus in actu, ita est unum intellectum in actu.

Ex iis sequitur quod in intellectu substantiae separatae est quaedam intelligentiarum sive intellectionum successio, non tamen motus, proprie loquendo: cum non succedat actus potentiae, sed actus actui. — In intellectu autem divino, qui omnia simul intelligit, eo quod per suam essentiam omnia cognoscit et sua actio est sua essentia, non cadit successio intelligentiarum, sed suum intelligere est totum simul, etc.

III. Ad evidentiam eorum quae hoc loco dicuntur, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. viii, a. 14, quod species intelligibiles dupliciter esse possunt actu in intellectu: scilicet in actu imperfecto, quando per eas intellectus actu non considerat; et in actu perfecto, quando actualiter secundum ipsas considerat. Quando sunt in ipso actu imperfecto, dicitur intellectus in actu imperfecte; et similiter ipsa quorum sunt similitudines, sunt intellecta in actu imperfecte, sive intellecta in habitu. Quando autem sunt in ipso actu perfecto, tunc dicitur intellectus in actu perfecte, et intellectum in actu perfecte. Cum ergo inquit Sanctus Thomas non omne illud esse intellectum in actu cuius species est in intellectu, intelligendum est de intellecto in actu complete et perfecte. Sic enim repugnat plura intellecta in actu simul esse in intellectu (secundum rationem Algazelis), sicut repugnat unum corpus secundum eandem partem diversis figuris figurari: non autem plura intellecta in actu imperfecte, seu habitualiter.

IV. Sed occurrit dubium circa illud quod adducitur pro ratione illius dicti, quia scilicet substantia intelligens est etiam volens, et ideo in potestate eius est ut utatur specie ad intelligendum actu. Hoc enim non videtur verum, propter duo. Primo, quia species est agens naturale.

Secundo, quia tunc substantia separata intelligens per aliquam speciem, prius vellet, saltem prioritate naturae, intelligere per illam. Sed voluntas non potest velle aliquid incognitum, secundum Augustinum, X Trin., cap. 1. Igitur illam volitionem praecessit cognitio illius speciei; et si illam cognitionem praecessit alia volitio, illam volitionem praecedit alia intellectio; et sic in infinitum.

  1. Ad primum potest primo responderi, ut respondet Capreolus, in II Sent., quod licet species intelligibilis sit forma naturaliter agens, non tamen in actum exit nisi per voluntatem. Et ideo non tollitur quin sit in potestate substantiae intelligentis quod per ipsam intelligat aut non intelligat.

Secundo responderi potest, et forte melius, quod species intelligibilis non est naturale agens, neque sicut agens quod, neque sicut agens quo. Nam de ratione agentis naturalis ut quod est quod sit determinatum ad unum ita quod non possit non agere, si appropinquetur passo disposito, deductis impedimentis: ut ex IX Metaphysicae patet. De ratione vero agentis naturalis quo est quod agens sit ad unum determinatum et non possit per ipsum non agere. Constat autem quod neutrum convenit speciei: neque enim agit intellectionem tanquam id quod ipsam producit; neque intellectus habens speciem per ipsam necessario intelligit, ut experimur in nobis. Ideo magis dicendum est quod est principium formale intellectionis liberum: non quidem in se formaliter habens libertatem, haec enim est conditio principalis agentis; sed quia substantia ipsam habens secundum eam libere operatur.

  1. Ad secundum dicitur, quod duplex est cognitio: una confusa et indeterminata; alia distincta et determinata. Cognitionem distinctam et determinatam necesse est praecedere volitionem: non autem omnem cognitionem confusam. Et sic non proceditur in infinitum. — Intendit ergo Sanctus Thomas de cognitione distincta per speciem, non autem de cognitione confusa et indeterminata. In nobis enim, ex aliquo occurrente sensui excitatur intellectus ad aliquam cognitionem confusam rei; et ex illa movetur voluntas ad desiderium cognitionis distinctae illius; et sic voluntas intellectum ad cognitionem distinctam illius movet. In substantiis autem separatis, quia non est sensus cui aliquid ex improviso possit occurrere, puto quod cognitio confusa et indeterminata non ab extrinseco proveniat, sed ab intrinseco. Cum enim suam substantiam semper actu videat substantia separata et omnes suas naturales perfectiones, semper species intelligibiles in suo intellectu existentes intuetur, inquantum eius naturales conditiones sunt ad res intelligendas ordinatae; et ex hoc omnium a se naturaliter cognoscibilium habet confusam et indeterminatam cognitionem. Unde in potestate sua est uti quacumque voluerit ad distinctam cognitionem.

Potest etiam dici quod omnem cognitionem actualem praecedit volitio, excepta prima cognitione, quam in intellectu Deus immediate causat. Non tamen omnem volitionem praecedit necessario actualis cognitio: sed sufficit ut praecedat cognitio actualis vel habitualis. Et propterea, ad hoc quod aliquis velit uti una specie earum quas habet, non requiritur aliqua actualis notitia, sed sufficit ipsa habitualis notitia per speciem et libertas intelligentis. Unde Commentator, III de Anima , dicit habitum esse quo quis utitur cum voluerit.

V. Circa responsionem ad minorem , adverte quod ex illa vult habere Sanctus Thomas quod idem potest esse multa aliquo modo in actu inquantum illa sunt unum, non autem inquantum sunt multa. Et quia quae per diversas species, inquantum diversae sunt, intelliguntur, sunt multa intelligibilia formaliter, ideo intellectus non potest simul esse illa multa in actu perfecto. Quae vero per unam speciem intelliguntur, non sunt multa intelligibilia formaliter, sed unum. Ideo intellectus potest simul esse illa multa in actu perfecto. Tunc enim, sicut est unus intellectus in actu, inquantum unica specie intelligit, ita est unum intellectum in actu, inquantum illa multa unica specie intelliguntur.

Adverte autem, ut in superioribus patuit, quod non solum ex unitate speciei multa per unam speciem repraesentata dicuntur unum intelligibile, sed etiam ex una formali ratione in ipsis inventa. Dictum est enim superius, de mente Sancti Thomae, quod uni speciei intelligibili oportet unam formalem rationem correspondere. Et ex hac habent multa ut sint unum intelligibile formaliter, sintque uno actu ab intellectu cognoscibilia. — Patet autem hanc esse mentem Sancti Thomae, quia hic in intellectu nostro exemplificat de multis ad invicem compositis vel relatis, quae constat in una communi ratione convenire. Et Prima Parte, loco allegato , exemplificat de partibus continui et propositionis, quae in toto conveniunt, et de comparatis, quae conveniunt in una comparatione.

VI. Circa illud quod inquit Sanctus Thomas , quoniam omnia quae intelligentia per unam speciem cognoscit, simul actu cognoscit, dubium curiosum occurrit. An, inquam, ita illa cognoscat simul quod omnia simul de necessitate cognoscat, non possitque unum considerare alio non considerato? An potius dicatur sic posse omnia illa simul cognoscere, quod tamen unum possit sine altero considerare si voluerit? Verbi gratia, cum omnia individua humana actu existentia per speciem quidditatis hominis cognoscat, dubium est an, utendo specie quidditatis humanae, necessario omnes homines videat et consideret, non possitque de uno homine considerare quin consideret de omnibus: an possit per eam de Imperatore considerare, non considerando de Rege Franciae?

Utrumque enim videtur rationem habere. Nam quod necessario omnia videat, probari potest quia species intelligibilis naturaliter et aequaliter omnia per ipsam intelligibilia actu existentia repraesentat. Ergo, si intellectus una specie intelligit, non potest non considerare omnia per ipsam intelligibilia: cum ipsa species non possit illa non repraesentare. — Confirmatur etiam. Quia videmus quod Deus non potest non habere actualem considerationem de omnibus intelligibilibus, quia essentia divina omnia, saltem positiva, naturaliter repraesentat.

Quod autem non necessario videat, argui potest quia intellectus noster, per speciem hominis intelligens, non omnia per illam speciem cognoscibilia de homine necessario considerat: nam potest de ipso considerare tantum quod substantia sit, non considerando quod sit animal aut quod sit rationalis. Ergo et angelus non omnia per unam speciem ab ipso cognoscibilia necessario considerat.

  1. Sed licet utraque pars huius dubii probabiliter sustentari possit, secunda tamen, propter rationem adductam, et propter verba Sancti Thomae, mihi probabilior videtur. Nam in Qu. de Verit., q. viii, a. 13, respondens ad secundum et ad ultimum argumentum, quibus probabatur quod angelus potest cognoscere cordium cogitationes, quia videt species et habitus in mente angeli existentes, negat consequentiam: ad secundum quidem, quia ex una specie quam intellectus penes se habet, in diversas cogitationes prodit, sicut per speciem hominis varia de homine possumus cogitare; ad ultimum vero, quia ex una habituali notitia multae considerationes actuales progrediuntur. Ex iis enim verbis apparet de mente Sancti Thomae esse quod angelus, una specie intellectuali utens, non necessario considerat omnia per ipsam cognoscibilia, sed potest quod voluerit ex illis considerare: et propter hoc non oportet ut cognoscens habitum aut speciem, cognoscat determinate quid per illam speciem aut habitum intellectus consideret.

Quapropter probabile mihi videtur quod sit in libertate angeli uti una specie intellectuali secundum beneplacitum suum. Potest enim omnia simul distincte cognoscere, si voluerit, quae per unam speciem cognosci possunt, eliciendo videlicet actum illi speciei adaequatum. Et potest ipsa uti ad unum tantum aut plura illorum intelligenda, non autem omnia, actum illi speciei inadaequatum et deficientem eliciendo.

  1. Ad rationem autem in oppositum respondetur quod, licet species intelligibilis naturaliter et aequaliter omnia per ipsam intelligibilia repraesentet habitualiter et imperfecto modo, non tamen actualiter et perfecte: sed, sicut ex intentione voluntatis suae provenit quod hac specie utatur, et consequenter quod actualiter in actu perfecto sit in intellectu, ita ex intentione eius provenit quod ad considerationem istius aut illius per ipsam cognoscibilis applicetur.

Ad confirmationem dicitur quod non est eadem ratio de Deo et de angelo. Quia essentia divina actualiter et perfecto modo, ex propria sui natura, omnia a Deo intelligibilia repraesentat (de positivis intelligo), et actualis sua repraesentatio ex eius voluntate non dependet. Species autem intellectus angelici ex se non repraesentat actualiter et perfecte ipsum intelligibile per ipsam, sed tantum habitualiter et imperfecte: quod autem actualiter repraesentet, ex voluntate dependet.

VII. Circa illam propositionem, In intellectu substantiae separatae est quaedam intelligentiarum successio, non tamen motus, proprie loquendo, cum non succedat actus potentiae, sed actus actui , advertendum quod dupliciter potest intelligi, secundum quod in ante habitis dupliciter exposuimus intelligere esse motum existentis in actu, non autem existentis in potentia. Si enim operationem intelligendi referamus ad intelligentem tanquam ad susceptivum, sic diximus, de mente Commentatoris, quod est actus existentis in actu inquantum est ultimum complementum et non relinquit suum susceptivum in potentia ad ulteriorem actum per ipsum, ut sic, acquirendum, ut facit motus proprie dictus. Secundum hunc sensum, in successione intellectionum non succedit actus potentiae, sicut in motu terminus succedit motui constituenti subiectum in actu potentiali tendente ad ulteriorem actum sicut potentia tendit ad actum et perfectibile ad perfectionem, aut etiam sicut una pars motus succedit ad alteram, sicut actus ad potentiam et perfectius ad imperfectius: sed succedit actus completus alii actui completo. Quia duo actus intelligendi substantiae separatae non sunt partes unius actus imperfecti; neque unus est potentia tendens ad alterum successive; sed unusquisque est actus completus, constituens intellectum in actu perfecto et ultimo respectu unius intelligibilis.

Si autem referamus intellectionem ad intelligentem tanquam ad principium productivum ut sic, dum una operatio alteri succedit, non succedit actus potentiae, sed actus actui: quia unusquisque istorum actuum attribuitur existenti in actu per speciem. Sic enim intelligens unum actum prius producit per unam speciem, per quam est in actu; et posterius per aliam speciem, per quam est in actu, alium actum intelligendi producit. Et tunc actus, sive existens in actu, succedit existenti in actu: non autem existens in actu succedit existenti in potentia.

Potest tamen aliquo modo in intellectionibus substantiae separatae dici quod succedit actus potentiae, inquantum prius non habebat istum actum intelligendi et postmodum habet. Sed non loquitur Sanctus Thomas de ista successione qua prius intelligens habitu postmodum intelligit actu: sed de successione diversorum actuum intelligendi.

VIII. Circa id quod hic dicitur, intellectum non simul intelligere ea quae per diversas species intelligit , quaedam difficultates occurrunt.

Primo. Substantia separata simul videt Deum per essentiam Dei; seipsam per essentiam suam; aliqua vero alia per alias species. Ergo simul plura per plures species potest intelligere.

Secundo. Substantiae moventes orbes semper intelligunt ipsum motum et mobile; ut superius dixit Sanctus Thomas, capite xcvii . Et verisimile est quod etiam aliquid aliud intelligant. Sed ista per species superadditas eiusdem rationis intelligunt. Ergo etc.

Tertio. Damnati semper cognoscunt poenas quibus affliguntur, et etiam aliqua alia. Sed haec per species intelligunt. Ergo etc.

Quarto. Angelus, ut dicitur Prima, q. LVIII, a. 4, ad 1, intelligendo rei quidditatem, intelligit quicquid rei attribui potest vel removeri ab ea. Sed ab unaquaque quidditate omnes aliae removeri et negari possunt. Ergo, intelligendo unam quidditatem, omnes quidditates intelligit. Sed eas intelligit per species innatas. Ergo etc.

IX. Ad primum responsum est superius, libro primo, ubi de scientia Dei agebatur .

  1. Ad secundum, ex doctrina Sancti Thomae Secundo, d. XI, q. II, a. 3, ad 4, respondetur: et dicitur primo, quod substantia separata est sibi ratio cognoscendi omnia quae ad ipsam pertinent. Et ideo, cum motus corporis caelestis sit de pertinentibus ad substantiam moventem, eo quod illi motui a sua creatione sit deputata; necesse est dicere quod substantia movens caelum non per species innatas, sed per essentiam suam et motum et caelum inquantum est suum mobile, cognoscat, licet non distincte et quidditative.

Dicitur secundo, quod non inconvenit substantiam separatam simul per suam essentiam aliqua intelligere, et aliquid aliud per speciem: cum essentia et species intelligibilis sint rationes intelligendi diversarum rationum, et unum sit ratio alterius, ut ostensum est in primo libro . Ideo non inconvenit substantiam separatam simul et quae ad ipsam pertinent, et aliquid aliud intelligere.

Sed contra fundamentum huius responsionis videntur esse verba Sancti Thomae Verit., q. IX, a. 4, ad 11. Dicit enim ibi quod unus angelus cogitationem alterius ad se loquentis per speciem qua cognoscit ipsum angelum, videt. Sed cogitatio talis est de pertinentibus ad angelum audientem, ut dicit Sanctus Thomas in II Sent., loco allegato. Ergo falsum est quod angelus omnia ad ipsum pertinentia per suam essentiam cognoscat.

Responderi potest quod per speciem innatam non intendit Sanctus Thomas in illo loco speciem intelligibilem ab essentia intelligentis distinctam: sed absolute principium formale cognitionis, quodcumque sit illud. Vult enim ibidem respondere quod cogitatio angeli loquentis non cognoscitur ab angelo cui loquitur per aliquam particularem speciem cogitationis, sed per illudmet principium per quod ipsa essentia loquentis cognoscitur.

Verumtamen, pro declaratione supradictae responsionis, cum dicitur essentiam substantiae separatae esse rationem intelligendi omnia quae ad ipsam pertinent, attendendum est quod dupliciter hoc possumus interpretari. Uno modo, quod ipsa sola, nulla alia concurrente specie, sit principium formale intellectionis illorum. Alio modo, quod ad horum cognitionem concurrant et essentia et illorum species intelligibiles tanquam unum totale principium intellectionis ipsorum, sed tamen ipsa essentia sit ratio ut ad usum specierum huiusmodi intellectus convertatur, inquantum cognitio perfecta essentiae exigit ut omnia ad ipsam spectantia cognoscantur. — Licet autem uterque sensus probabiliter sustentari possit, primus tamen magis ad intentionem Sancti Thomae videtur esse. Si enim ideo diceretur substantia separata plura ad ipsam pertinentia simul intelligere posse quia essentia sua est ratio cognoscendi illa per proprias species, sic omnia ab ipsa naturaliter cognoscibilia simul posset intelligere: nam, ut dicitur Verit., q. VIII, a. 14, ad 6 , essentia angeli est ei ratio cognoscendi omnia quae cognoscit, ad hunc secundum sensum.

  1. Ad tertium per idem fundamentum respondetur: quod, cum anima separata se per essentiam cognoscat, ut dicitur Prima, q. LXXXIX, a. 2, sicut aliae substantiae separatae, cognoscendo essentiam suam, per ipsam omnia ad se pertinentia cognoscunt, ita de anima separata dicendum erit. Et sic, cum animarum cruciatus sint de pertinentibus ad ipsas, diceretur quod illos non per species, sed per suam essentiam cognoscunt. Et sic non prohibentur simul cum ipsis aliquid aliud intelligere.

Si autem instetur de animabus damnatorum post resurrectionem, quod tunc non intelligent se per essentiam, sicut nec modo dum corporibus uniuntur, et sic remanet eadem difficultas quae prius: — responderi potest quod anima etiam post resurrectionem, reassumpto corpore, se per essentiam cognoscet. Nam, ut dicitur Quarto, d. L, q. II, a. 2, q.ᵃ 1, ad 2, anima post resurrectionem, propter corporis incorruptibilitatem, non ita trahetur ex corpore sicut modo trahitur.

  1. Ad quartum dicitur primo, iuxta ea quae dicuntur Prima, q. LXXXV, a. 4; et Verit., q. VIII, a. 14, ad 2 ; et Quolib. VII, a. 2 , quod utique angelus, cognoscendo quidditatem alicuius, cognoscit omnia a quibus illa res differt, ut in una ratione differentiae conveniunt.

Dicitur secundo, quod omnes alias quidditates videt, non unamquamque distincte et quidditative intuendo, sed videndo rationem in qua conveniunt ut a quidditate primo visa distinguuntur. Verbi gratia, quia homo per rationale ab omnibus animalibus irrationalibus primo differt, ideo angelus, hominem intuendo, intuetur etiam irrationalitatem, in qua omnia bruta conveniunt, a qua homo per rationalitatem distinguitur. Et sic omnia bruta cognitione quadam confusa cognoscit: inquantum scilicet in irrationalitate conveniunt, et in una ratione negationis et differentiae continentur.

Dicitur tertio, quod hac cognitione omnia huiusmodi per speciem quidditatis a qua removeri cognoscuntur, angelus intelligit. Et quia non inconvenit quae una specie cognoscuntur, simul intelligi, ideo omnes quidditates hoc modo simul intelligi nullum inconveniens est.

Cetera quae ad hanc materiam pertinent, vide apud Capreolum, II Sent., d. III, q. II.

Et haec dicta sufficiant pro explanatione secundi libri, ad omnipotentis dei honorem et beati thomae laudem.

↑ Top of work