Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Postquam determinavit Sanctus Thomas de creatione secundum se, nunc determinat de ipsa quantum ad suppositum creans 1. Et ponit duas conclusiones 2. Quarum prima est: Nullum corpus potest aliquid per modum creationis producere.
I. Probatur primo 3. Quicquid fit per corpus, fit successive. Sed creatio non habet successionem. Ergo etc. — Probatur maior. Nullum corpus agit nisi moveatur. Ergo non agit nisi in tempore. Ergo successive agit. Patet prima consequentia: quia omne quod movetur in tempore movetur. Antecedens vero probatur: quia oportet agens et patiens, vel faciens et factum, esse simul; simul autem sunt quae sunt in eodem loco, ex V Phys.; locum autem non acquirit corpus nisi per motum.
II. Circa hanc propositionem, Nullum corpus agit nisi moveatur, dubium occurrit. Nam apud Sanctum Thomam, Prima, q. LXVI, a. 3, ad 2; et Quolibet VI, a. 19 4; caelum empyreum influit in corpora inferiora. Et tamen secundum ipsum 5 illud est immobile. Ergo non est universaliter verum quod corpus non agat nisi moveatur.
Praeterea. Carbonibus ignitis manentibus immotis, si aliquod apponatur calefactibile, illud calefiet. Ergo ad hanc actionem quae est calefactio, non requiritur ut corpus calefaciens moveatur.
III. Ad huius evidentiam, attendendum est quod non sufficit in hoc loco glossare propositionem Sancti Thomae de motu pure locali, idest, quod nullum corpus movet pure localiter nisi et ipsum moveatur: ut eam in primo libro 6 exposuimus, sic loco illo exigente. Manifeste enim patet quod hic loquitur de actione productiva rei, non autem de locali motione.
Non sufficit etiam glossare, quod corpus non agit nisi moveatur actu aut potentia. Quia ex probatione hic adducta, et ex sequenti ratione, constat intentionem Sancti Thomae esse quod corpus non agit nisi actu moveatur.
Non sufficit etiam dicere quod intelligitur nullum corpus agere nisi moveatur, idest, nisi ab alio dependeat in agendo sicut causa secunda dependet a prima. Quoniam satis manifestum est hoc loco intelligi oportere ipsum localiter moveri, ut ex eius probatione patet.
Non sufficit denique glossare, iuxta distinctionem positam de duplici actione corporis in Qu. Pot., q. v, a. 8, quod habet veritatem de actione conveniente corpori inquantum corpus est, quae scilicet est materiae transmutativa: non autem de actione conveniente corpori inquantum attingit ad ordinem substantiarum separatarum, quae scilicet est ad quandam diffusionem similitudinis suae formae modo quodam spirituali, cuiusmodi est actio coloris causantis suam speciem in medio. Nam ratio quae hic adducitur, ita concludit de una actione sicut de alia. Probatur enim hac ratione: quia movens et motum, agens et patiens, faciens et factum, oportet esse simul et in eodem loco. Constat autem in omni genere actionis verum esse oportere agens et patiens, faciens et factum, esse simul, loquendo de agente et faciente proximo et immediato. Unde et Aristoteles eam declarat esse veram in motu alterationis, ex actione sensibilis in sensum, VII Physicorum, text. 12 7. Ergo etc.
-
Propterea mihi videtur dicendum, salvo semper meliori iudicio, quod haec propositio habet veritatem, ad mentem Sancti Thomae, in omni genere actionum quibus aliquid de novo producitur, sive de nova actione corporis, duabus tamen conditionibus observatis. Prima est, quod corpus agens aliquid de novo non sit intrinsece transmutatum: idest, non aliter se habeat quantum ad virtutem qua agit, quam se haberet prius. Secunda, quod etiam nulla sit facta omnino transmutatio ex parte passi, sed eodem modo se habeat sicut prius. Sic enim intellecta hac propositione, manifesta est eius veritas ex probatione Sancti Thomae. Nam si agens, puta calefactivum, debet aliquod calefactibile de novo calefacere quod prius non calefaciebat, hoc non potest esse nisi quia aut aucta est virtus calefactivi, aut calefactibile est magis dispositum quam prius; aut quia calefactivum est factum propinquum calefactibili, per suum motum ad calefactibile, vel per motum calefactibilis ad ipsum. Si ergo tollatur augmentum virtutis a calefactivo, et ponamus suam virtutem eodem modo se habere sicut prius; si etiam removeamus a patiente omnem mutationem, et ponamus ipsum non esse magis dispositum quam prius; non esseque magis appropinquatum calefactivo quam prius per suum motum: relinquitur novam calefactionem huius calefactibilis ab hoc calefactivo non provenire nisi ex hoc quod calefactivum est magis appropinquatum calefactibili quam prius, per motum suum localem, per quem factum est simul cum ipso.
-
Quod autem haec expositio sit de mente Sancti Thomae, patet ex duobus. Primo, ex eo quod intendit probare per hanc propositionem nullum corpus posse creare, producendo videlicet aliquid de novo secundum totam eius substantiam. Ad hoc enim probandum sufficit nullum corpus posse agere aliquid de novo, illis duabus conditionibus observatis, nisi moveatur. Nam constat quod corpus habens virtutem creativam, si aliquod tale poneretur, non potest secundum ipsam virtutem creativam augeri, ut possit nunc creare et non prius: cum, si ponatur talis virtus in aliquo, ipsa sit stabilis atque immutabilis virtus; omnia etiam creabilia eandem requirunt, eo quod virtus creativa sit productiva totius entitatis rei, et idcirco non est maior indispositio in uno creabili quam in alio. Constat etiam quod creabile non potest, antequam creetur, transmutari aut secundum maiorem sui dispositionem, aut secundum maiorem appropinquationem ad creans per motum suum: cum creabile nihil sit in rerum natura antequam creetur. Relinquitur ergo quod nulla est ratio quare corpus debeat aliquid de novo creare nisi quia per motum localem suum pervenit ad locum in quo aliquid est creandum, ut faciens et factum sit simul.
Secundo idem patet, quia aliter ratio Sancti Thomae nulla esset. Nisi enim cum illis conditionibus illa propositio intelligatur, non sequitur, quia agens et patiens oportet esse simul, quod oporteat agens localiter moveri ad hoc ut sit simul cum passo: diceretur enim quod sufficit ut patiens moveatur ad ipsum agens, ad hoc ut cum ipso sit simul et eius suscipiat actionem.
- Ad primum igitur in oppositum 8 dicitur quod illa actio qua caelum empyreum influit in corpora inferiora, non est actio nova, sed coaeva ipsi caelo empyreo. Unde Sanctus Thomas, in loco adducto ex Prima parte, inquit quod imprimit in primum caelum quod movetur, non aliquid transiens et adveniens per motum, sed aliquid fixum et stabile, puta virtutem continendi et causandi: constat autem istam virtutem continendi et causandi esse coaevam caelo.
Ad secundum dicitur quod non est contra sensum propositionis. Nam tunc deficit secunda conditio: mutatio enim ponitur ex parte combustibilis, dum ponitur quod de novo carbonibus apponatur.
IV. Sed contra istam interpretationem dubitatur dupliciter. Primo, quia ex ipsa videtur haberi quod motus localis non requiratur ad actionem corporis nisi ad hoc ut agens sit praesens patienti et sit simul cum eo. Hoc autem videtur esse contra doctrinam Sancti Thomae, Potentia, q. v, a. 8; Prima, q. cxv, a. 3; et II Sent., d. ii, q. ii, a. 3, et d. xv, q. i, a. 2; tenentis quod motus localis caeli requiratur ad agendum etiam ut ratio agendi, et ut causa aliorum motuum. Propter quod tenet quod, ipso cessante, cessabit omnis transmutatio naturalis.
Secundo, quia ex ista interpretatione non sequitur quod quicquid fit per actionem corporis, fiat successive: sed tantum quod ipsam actionem praecedat motus successivus. Hoc autem non est ad mentem Sancti Thomae, qui infert ex eo quod nullum corpus agit nisi per motum, omne quod fit per actionem corporis fieri successive. Ergo etc.
- Ad primum horum dicitur primo, quod non est mens Sancti Thomae unicuique corpori agenti motum localem illi inexistentem esse sibi rationem agendi, quoniam, ut ostensum est 9, potest aliquod corpus agere etiam si non moveatur localiter, si, inquam, passum ad ipsum moveatur: sed tantum ad hoc ut agens sit simul cum passo et faciens cum facto, illis conditionibus dictis existentibus, ut superius 10 est ostensum.
Dicitur secundo, quod cum hoc stat motum localem corporis caelestis ista inferiora alterantis esse sibi rationem agendi aliquo modo; et motum localem caeli esse causam omnium motuum inferiorum, ut habetur VIII Physicorum 11. Et ideo haec interpretatio in nullo contradicit doctrinae Sancti Thomae.
Ad secundum dicitur, iuxta distinctionem factam in praecedenti capitulo 12, ratione prima, quod ex ista interpretatione sequitur omne quod fit, fieri successive extrinsece et antecedenter, licet non sequatur omne tale intrinsece fieri successive. Hoc autem sufficit proposito Sancti Thomae: quia creatio neutro modo est successiva, cum neque sit motus neque terminus motus, ut superius 13 est ostensum.
V. Secundo 14. Nihil fit a corporis actione nisi per motum aut mutationem facti. Sed creatio non est motus neque mutatio. Ergo etc. — Probatur maior. Nullum corpus movet nisi motum. Ergo etc. Probatur consequentia: quia omne agens quod agit inquantum movetur, de necessitate movet illud in quod agit. Cum enim factum et passum consequantur dispositionem agentis et facientis, oportet, si agens, non in eadem dispositione manens sed ut continue per motum variatur, agit, quod etiam in patiente et facto quaedam renovatio dispositionum fiat: quod sine motu esse non potest.
VI. Tertio. Nullum corpus tota sua substantia agit, etsi totum agat. Ergo totam substantiam rei non potest producere. Ergo non potest creare. — Ultima consequentia patet ex ratione creationis. — Antecedens vero probatur. Quia si tota sua substantia ageret, totum esset forma: eo quod omne agens agat per formam. Quod est falsum: cum etiam habeat materiam.
Prima etiam consequentia probatur. Quia non potest esse productivum totius substantiae facti quod non tota sua substantia agit. — Hoc autem probatur. Tum quia agens et factum oportet esse similia: quantum scilicet ad id quod agens agit. Et ideo, si agit tantum per partem suae substantiae, non assimilabitur sibi factum materiale nisi quantum ad partem substantiae. Et sic non producetur nisi pars substantiae facti: nam, si dicamus aliquid materiale agere per formam, per quam est actu, non autem per materiam, producet in effectu similitudinem formae suae dumtaxat, non autem materiae suae. Et sic materia facti non erit ab ipso producta. — Tum etiam ex processu Aristotelis VII Metaphysicae, e contrario arguentis quod forma sine materia, quae se tota agit, non potest esse causa proxima generationis, secundum quam sola forma in actum educitur.
Advertendum quod in littera addit Sanctus Thomas antecedenti, etsi totum agat: quia aliud est aliquod totum agere, et aliud sua tota substantia agere. In prima enim denotatur ipsum agens completum agere: in secunda autem quamlibet partem substantiae (si partes habet) esse sibi rationem agendi. Primum autem corpori convenit: ipsum enim totum, idest completum et perfectum, est suppositum quod agit. Sed secundum sibi non convenit: quia non quaelibet pars suae substantiae est sibi ratio agendi. — De fundamento huius rationis satis dictum est in praecedentibus 15.
VII. Quarto. Creare non est nisi potentiae infinitae. Sed nullum corpus est potentiae infinitae. Ergo etc. — Minor est Philosophi, VIII Physicorum. — Maior autem probatur. Tanto agens maioris potentiae est, quanto potentiam magis ab actu distantem in actum reducere potest: ut quod ex aqua potest ignem producere, quam quod ex aere. Sed ubi omnino potentia praeexistens subtrahitur, exceditur omnis determinatae distantiae proportio. Ergo potentia agentis quae aliquid nulla praeexistente potentia instituit, excedit omnem proportionem quae considerari potest ad potentiam aliquid ex materia facientis. Ergo etc.
- Circa probationem eius quod assumit Sanctus Thomas, quod scilicet creare non est nisi potentiae infinitae, dubitatur apud Scotum, in IV Sententiarum 16. Dicit enim quod, licet distantia nullius potentiae ad actum nullam habeat proportionem ad illam quae est alicuius potentiae ad actum, non tamen oportet nullam esse proportionem virtutis agentis ex nulla potentia ad virtutem agentis ex aliqua potentia. Quia illae distantiae sunt improportionabiles, eo quod una sit negativa, altera positiva: positivi enim ad negativum nulla est proportio. Positivum autem non est improportionabile alteri positivo nisi propter infinitatem in altero. Unde una distantiarum illarum non est proportionabilis alteri: quia altera non habet quantitatem, secundum quam possit proportionari; sicut punctus est improportionabilis lineae quia non est quantus.
Sed si considerentur diligenter verba Sancti Thomae in hac ratione, ista responsio nulla est. Dupliciter enim possunt comparari aliqua potentia et nulla potentia passiva. Uno modo, absolute et secundum se. Et sic nec inter illa est proportio, nec sunt de genere eorum inter quae nata est esse proportio: sicut nec inter punctum et lineam. — Alio modo, secundum distantiam et elongationem ab actu. Et sic inter aliquam potentiam et nullam potentiam nulla quidem est proportio: sed tamen sunt de genere eorum inter quae nata est esse proportio. Inter elongationem enim unam ab actu et aliam elongationem potest esse proportio: nam magis elongatur a forma ignis potentia quae est sub forma terrae quam potentia quae est sub forma aeris; sicut, licet linea infinita nullam habeat proportionem ad lineam finitam, sunt tamen de genere eorum inter quae nata est esse proportio, quia inveniuntur aliae lineae habentes inter se proportionem. Hoc ergo secundo modo comparat Sanctus Thomas aliquam potentiam et nullam potentiam: quia nulla potentia nullam proportionem habet ad aliquam potentiam, si in ratione elongati ab actu utrumque illorum consideretur; eo quod distantia nullius potentiae in infinitum excedat distantiam alicuius potentiae ab actu, sicut linea infinita excedit lineam finitam improportionaliter.
Quod autem hunc sensum intendat Sanctus Thomas, patet ex verbis eius cum inquit: Ubi omnino potentia praeexistens subtrahitur, exceditur omnis determinatae distantiae proportio. Ecce quod accipit improportionem unius ad alterum secundum quod unum alterum improportionabiliter, sive in infinitum, excedit: non autem ut dicuntur improportionabilia quae sunt de genere eorum inter quae non est nata esse proportio. Ad talem autem improportionem secundum excessum sequitur improportio virtutum agentium secundum excessum: quia, ut assumptum est in ratione, tanto agens maioris potentiae est, quanto potentiam magis ab actu distantem in actum reducere potest. — De hac ratione in primo libro, cap. XLIII 17 amplior sermo habitus est. Ideo haec satis nunc sint.
VIII. Quinto. Movens et motum, faciens et factum, oportet esse simul, VII Physicorum. Sed corpus agens non potest adesse suo effectui, idest simul esse cum illo, nisi per contactum. Ergo, ad hoc ut agat, necesse est ut tangat. Ergo necesse est esse aliquid aliud praeexistens. Ergo non potest creare. — Probatur secunda consequentia. Quia tactus alicuius est ad alterum: idest, omne quod tangit, aliquid aliud a se tangit.
Ex hoc patet error dicentium caelum causam materiae elementorum esse. Nam materia non potest nisi per creationem produci: cum sit primum subiectum.